initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 19

Numérotation du verset Sir. 19,1 
Operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
marg.|  OPERARIUS  EBRIACUS. Ad superiora respicit ubi ait : non oblecteris in turbis quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur cum sit detrimentum bonarum rerum et multiplicatio scelerum.
marg.|  MODICA. Verbum otiosum risum comessationes potationes et huiusmodi.
Numérotation du verset Sir. 19,2 
Vinum
interl.|  hereticorum de quo dicitur fel draconum vinum eorum
et mulieres
interl.|  ebrietas fornicatio scilicet
marg.|  ET  MULIERES. Fornicatio qua derelicta veritate fidei iunguntur demoniis.
Apostatare
interl.|  a vera sapientia
faciunt sapientes et arguent sensatos
interl.|  sicut Salomonem
Numérotation du verset Sir. 19,3 
et qui se iungit fornicariis
IUNGIT FORNICARIIS. Reprehensibiles ostendit qui relicta vera sapientia stulti facti sunt et fornicariis se iungunt.
erit nequa putredo
interl.|  future scilicet pene
et vermes
interl.|  ignis eorum non extinguetur et vermis non morietur
hereditabunt illum et extolletur {Erfurt, t. 3, f. 56ra ; facsim., t. 2, p. 763a} [Rusch, f. 56ra ] in exemplum maius
interl.|  aliis
et tolletur de numero anima eius
interl.|  ne sit scilicet in numero sanctorum
Numérotation du verset Sir. 19,4 
qui credit cito levis corde minorabitur
interl.|  sensu virtute
et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
interl.|  inter stultos reputabitur
marg.|  QUI  CREDIT. Levitas animi describitur qua infirma et mutabilis est. Unde : stultus ut luna mutatur.
marg.|  Qui credit. De caritate dicit apostolus : Omnia credit omnia sperat omnia sustinet sed ibi perfectio bone voluntatis que semper prompta est ad omne opus bonum hec autem levitas anime describitur que statum firmitatis non habet.
Numérotation du verset Sir. 19,5 
qui gaudet iniquitati denotabitur
interl.|  reprehensibilis
et qui odit correptionem comminuetur vita
interl.|  id est vita eterna carebit
et qui odit loquacitatem
interl.|  vir linguosus non dirigetur in terra
extinguit malitiam
interl.|  superbie et iniquitatis
Numérotation du verset Sir. 19,6 
qui peccat in animam suam penitebitur
interl.|  polluendo eam pravis operibus
interl.|  in iudicio
et qui iocundatur malitia
interl.|  qui letatur cum malefecerit
denotabitur
interl.|  quando dicitur : discedite a me maledicti in ignem eternum
Numérotation du verset Sir. 19,7 
ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
interl.|  quia post commissum emendaberis
marg.|  NE  ITERES. Id est post fletum non committas quod iterum necesse sit flere ne defendas quod male locutus es et quod maliciosa mente concepisti facto ne replices pessimo.
Numérotation du verset Sir. 19,8 
amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
marg.|  AMICO. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus ne amico et inimico id est catholico et heretico nostra pandamus occulta quia inimicus licet blandiatur decipere temptat.
Numérotation du verset Sir. 19,9 
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
Numérotation du verset Sir. 19,10 
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te dirumpet
marg.|  AUDISTI. Non equaliter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum. Sed non conturbat iustum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi qui Dei firmitate cordis confidit ne memoriam retineat verbi duri.
Numérotation du verset Sir. 19,11 
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
Numérotation du verset Sir. 19,12 
sagitta infixa femori carnis
interl.|  concupiscentia diabolica suggestione cordi peccatoris immissa
sic verbum in corde stulti
interl.|  quia quasi bos trahitur ad victimam et non previdet sibi
Numérotation du verset Sir. 19,13 
corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
marg.|  CORRIPE. Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia. Quia aliquando per ignorantiam aliquando per negligentiam aliquando per inobedientiam et contemptum peccant si forte cum discretione correpti agant penitentiam et in futuro habent diligentiam et cautelam unde : instruite huiusmodi in spiritu lenitatis.
Numérotation du verset Sir. 19,14 
corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
Numérotation du verset Sir. 19,15 
corripe amicum sepe enim fit commissio
Numérotation du verset Sir. 19,16 
et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
marg.|  EST  QUI  LABITUR. Magna differentia est inter eum qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam et eum qui peccat per maliciam. Potest enim fieri ut quis offendat in verbo quod tamen non putat esse malum sed magis peccat qui plenus est dolo et nequicia.
Numérotation du verset Sir. 19,17 
quis est enim qui non deliquerit lingua sua
interl.|  perfectus est qui in verbo non offendit
corripe amicum
interl.|  vel proximum

amicum] proximum Weber
antequam commineris
Numérotation du verset Sir. 19,18 
et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei
interl.|  quasi pacientia et mansuetudo magis valeat in corruptione fratrum quia sic datur locus timori altissimi et fit conversio a peccatis
et in illa timere Deum
interl.|  Dei noscitur vel discitur
interl.|  quia lex Domini sapientia divina ordinata est sine omni nequicia sincera et verissima
Numérotation du verset Sir. 19,19 
et non est sapientia nequitie
interl.|  hereticorum
disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
Numérotation du verset Sir. 19,20 
est nequitia et ipsa execratio
interl.|  astutia hereticorum omnibus bonis execrabilis est
et est insipiens
interl.|  simplex
qui minuitur
interl.|  vel deficit
sapientia
interl.|  subtilitate mysteriorum
marg.|  MINUITUR  SAPIENTIA. Mysteriorum intelligentia non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur : meliores est homo etc.
Numérotation du verset Sir. 19,21 
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu
interl.|  spiritali
in timore quam qui abundat sensu
interl.|  potentes potenter tormenta patientur
et transgreditur
interl.|  male operando
legem Altissimi
marg.|  MELIOR  EST. Qui scilicet timore Dei implet quod novit. Qui enim nescit voluntatem Domini et non facit vapulabit paucis exiguo enim conceditur misericordia.
Numérotation du verset Sir. 19,22 
est sollertia certa
interl.|  hereticorum versutia arte diabolica instructa
et ipsa iniqua
marg.|  EST  SOLLERTIA etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas.
Numérotation du verset Sir. 19,23 
et est qui emittit
interl.|  predicator verus
verbum certum
interl.|  evangelis
enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
interl.|  attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.
Numérotation du verset Sir. 19,24 
et est iustus
interl.|  de quibus dicitur discite a me quia mitis sum et humilis corde
marg.|  ET  EST  IUSTUS. Sic heretici et hypocrite ostendunt virtutum speciem sed veritatem eius non habent et ut peccandi locum invenerint ostendunt quod in corde habebant.
qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
Numérotation du verset Sir. 19,25 
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
Numérotation du verset Sir. 19,26 
ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
marg.|  EX  VISU. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi unde : non est arbor bona que fructus malos facit etc. Et alibi : ex abundatia cordis os loquitur.
Numérotation du verset Sir. 19,27 
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
Numérotation du verset Sir. 19,28 
est correptio mendax
interl.|  hereticorum hypocritarum
in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum
interl.|  hereticorum qui errant in fide et in religione
et est tacens et ipse est prudens




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_19)