initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 21

Numérotation du verset Sir. 21,1 
fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare
interl.|  Dei misericordiam
ut tibi remittatur
marg.|  FILI  PECCASTI. Consilium dat cum peccamus non est enim qui faciat bonum et non peccet ne iterum peccemus sed de preteritis penitentiam agamus deprecantes ut nobis dimittantur.
Numérotation du verset Sir. 21,2 
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa
interl.|  consentiendo suggestionibus diaboli
suscipient te
interl.|  in infernum
marg.|  COLUBRI. Diaboli qui semper colit umbras peccati et regnat in filiis tenebrarum.
Numérotation du verset Sir. 21,3 
dentes leonis dentes
interl.|  suggestiones
eius interficientes
interl.|  peccare facientes
animas hominum
marg.|  DENTES. Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens circuit querens quem devoret.
Numérotation du verset Sir. 21,4 
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plage {Erfurt, t. 3, f. 57ra ; facsim., t. 2, p. 765a} [Rusch, f. 57ra ] illius non est sanitas
interl.|  et corpori et anime nocet utrunque enim pro iniquitate damnabitur
interl.|  quia supplicium eternum
Numérotation du verset Sir. 21,5 
Obiurgatio
interl.|  alia translatio cataplectatio scilicet convitium

Obiurgatio] Cataplectatio Weber
et iniurie annullabunt substantiam sic substantia superbie eradicabitur
marg.|  OBIURGATIO. Concordia minime res crescunt discordia maxime dilabuntur. Allegorice : vero hereticorum constructio variis argumentis invitens annullabitur quia veritatem fidei et unitatem pacis abominantur.
Numérotation du verset Sir. 21,6 
deprecatio pauperis
interl.|  desiderium pauperis exaudivit Dominus
marg.|  DEPRECATIO  PAUPERIS. Quia iudicabit Deus impios qui affigunt sanctos.
ex ore
interl.|  pauperis
usque ad aures
interl.|  iudicis
eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
Numérotation du verset Sir. 21,7 
qui odit correptionem
interl.|  pro peccatis
vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
interl.|  id est cor suum convertit ad intelligenda precepta Dei
marg.|  CORREPTIONEM. Id est iudicium sui peccati quia mentem suam induravit ne obediret veritati.
Numérotation du verset Sir. 21,8 
notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
interl.|  id est fidelis diligenter observat ne cadat in errorem eius
marg.|  NOTUS A  LONGE. Manifestatus presumptio heretica in lingua temeraria que loquitur adversus Deum iniquitatem.
Numérotation du verset Sir. 21,9 
qui edificat domum impendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
marg.|  QUI  EDIFICAT. Hereticum significat qui scripture testimonia a pravo sensu aliena ad confirmationem sui erroris congregat. Sed vindicta ultionis iuste dissolvetur duritia nefande actionis. Vel tropologice : avarum raptorem qui ex alienis rebus auget divitias et vacuus omnibus bonis in die iudicii pro iniquitate sua punietur.
Numérotation du verset Sir. 21,10 
stuppa collecta synagoga peccantium
interl.|  vilitatem peccatorum et velocem signat interitum
et consummatio illorum flamma ignis
Numérotation du verset Sir. 21,11 
via peccantium complanata lapidibus et
interl.|  ideo
in fine illorum inferi et tenebre et pena
marg.|  VIA  PECCANTIUM. Ideo velox malorum interitus quia via id est vita illorum plena est doloribus et duris peccatorum operibus.
Numérotation du verset Sir. 21,12 
qui
interl.|  e contra
custodit iustitiam continebit sensum eius
interl.|  id est reservabitur ab illa
Numérotation du verset Sir. 21,13 
consummatio timoris
interl.|  voluntas scilicet quam in timore Dei habuit
Dei sapientia et sensus
interl.|  agnitione deitatis remunerabitur
Numérotation du verset Sir. 21,14 
non erudietur qui non est sapiens in bono
marg.|  NON  ERUDIETUR. His sententiis confundit errorem hereticorum quia sensus quem habent in scripturis non est dicendus ubi abundat nequitia et dolus quia Deus creavit hominem rectum et ipse immiscuit se infinitis questionibus.
Numérotation du verset Sir. 21,15 
est autem insipientia que abundat in malo et non est sensus ubi est
interl.|  vel abundat

est] abundat Weber
amaritudo
Numérotation du verset Sir. 21,16 
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vite permanet
interl.|  doctrina et virtutibus unde : qui biberit aquam quam ego dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam
Numérotation du verset Sir. 21,17 
cor fatui
interl.|  heretici
quasi vas confractum
interl.|  malicie stimulis undique perforatum
et omnem sapientiam non tenebit
interl.|  Spiritus Sanctus dicipline effugiet fictum
Numérotation du verset Sir. 21,18 
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit
interl.|  humilis qui sapientiam amat
et ad se adiciet audivit luxuriosus
interl.|  voluptatis amator
et displicebit illi et proiciet illud
interl.|  contemnet implere
post dorsum suum
marg.|  DISPLICEBIT. Filius huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Numérotation du verset Sir. 21,19 
narratio
interl.|  predicatio
fatui
interl.|  heretici
quasi sarcina in via
interl.|  onerosa transeuntibus scilicet viam huius seculi
nam in labiis
interl.|  verbis
sensati
interl.|  catholici
invenietur gratia
interl.|  sana predicatio
Numérotation du verset Sir. 21,20 
os
interl.|  doctrina
prudentis
interl.|  catholici predicatoris
queritur in ecclesia
interl.|  populo Dei
et verba illius cogitabunt in cordibus suis
interl.|  devoti auditores ut intelligant scilicet et impleant
Numérotation du verset Sir. 21,21 
{Erfurt, t. 3, f. 57rb ; facsim., t. 2, p. 765b} [Rusch, f. 57rb ] tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia
interl.|  hereticorum synagoga ubi catholici sensus spernitur sapientia
et scientia insensati inenarrabilia verba
interl.|  quia multiplici errore involuta
Numérotation du verset Sir. 21,22 
compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
marg.|  COMPEDES  IN  PEDIBUS. Quia gressibus eorum quibus incedunt ruina iniquitatis contradicit actiones eorum damnando reprehendit.
Numérotation du verset Sir. 21,23 
fatuus in risu inaltat vocem suam
interl.|  modestia in omnibus servanda
vir autem sapiens vix tacite ridebit
marg.|  FATUUS  IN  RISU. Cetus hereticorum plausibili operatione per rethoricam artem docendo querit auditorum favorem. Sancti vero doctores iocunditatem locutionis sed intermiscent predicationi ut non recedant a tramite veritatis.
Numérotation du verset Sir. 21,24 
ornamentum aureum prudenti doctrina
interl.|  cum predicatio divina illustratur sapientia
et quasi brachiale in brachio dextro
interl.|  cum totam vitam circundat disciplina
Numérotation du verset Sir. 21,25 
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus
interl.|  catholicus
confundetur a persona potentis
interl.|  sequi scilicet errorem superbientis
PES FATUI. Quia heretici auctorum suorum sectam in domicilio scriptorum suorum latitantem student imitari.
Numérotation du verset Sir. 21,26 
Stultus
interl.|  hereticus
a fenestra respiciet
interl.|  quia foramina subtilitatis querit
in domum
interl.|  scripture
vir autem eruditus
interl.|  catholicus
foris stabit
interl.|  quia scripturam aperte exponere querit
STULTUS A FENESTRA. Notat hereticorum calliditatem et catholicorum simplicitatem.
Numérotation du verset Sir. 21,27 
stultitia hominis audire per ostium
interl.|  ab ore scilicet hereticorum predicationis verbum
et prudens
interl.|  predicator
gravabitur contumelia
interl.|  malorum
interl.|  quia non vult recedere a veritate
Numérotation du verset Sir. 21,28 
Labia
interl.|  verba
imprudentium stulta narrabunt
interl.|  quando electorum verba vere sapientie exprimunt sensum
verba autem prudentium statera
interl.|  regula fidei
ponderabuntur
interl.|  quando hereticorum stulta intentio nititur ad ornamentum verborum
Numérotation du verset Sir. 21,29 
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
Numérotation du verset Sir. 21,30 
dum maledicit impius diabolum maledicit
interl.|  flagitiis
ipse animam suam
marg.|  DUM  MALEDICIT. Non quia maledictum dicit diabolum sed quia quem maledictum novit non cessat imitari. Dum enim mavult diabolum imitari quam Christum iure damnatur.
Numérotation du verset Sir. 21,31 
susurrio coinquinabit animam suam
interl.|  hereticus qui occulte errores ad #decipiendum ponit
et in omnibus
interl.|  factis et verbis
odietur et qui manserit odiosus erit tacitus
interl.|  moderatus in verbo
et sensatus honorabitur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_21)