initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 27

Numérotation du verset Sir. 27,1 
Propter inopiam
interl.| interl.| cordis vel operis||
multi deliquerunt et qui querit locupletari
interl.| interl.| in mundo||
avertit oculum suum
interl.| interl.| a timore Dei||
Numérotation du verset Sir. 27,2 
si in medio compaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
marg.| marg.| SICUT IN  MEDIO. Hac comparatione exprimit angustiam avari cui eque videtur deesse quod habet et quod non habet dum timet amittere quod possidet et aliena rapere incessanter ardet semper enim sollicitudo torquet et in futuro pena eterna manet.||
Numérotation du verset Sir. 27,3 
conteretur delictum.
interl.| interl.| ibi avaricia cessabit ubi avarus corpore et anima punietur||
Numérotation du verset Sir. 27,4 
si non in timore Domini tenueris
interl.| interl.| #qua timor Domini custodia vite||
instanter cito subvertetur
interl.| interl.| de improviso||
domus tua
interl.| interl.| terrenum habitaculum vel spes terrenorum||
Numérotation du verset Sir. 27,5 
si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis
interl.| interl.| fluxio vel derivatio stimulus vel molestia vulnus vel aculeus||
in cogitatu illius.
marg.| marg.| SICUT IN  PERTUSURA. Sicut cribrum grana a paleis secernit ita timor Dei sordidas cogitationes a corde repellit potest quoque in cribro temptatio sathane intelligi unde : sathanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.||
Numérotation du verset Sir. 27,6 
Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.
Numérotation du verset Sir. 27,7 
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
interl.| interl.| thesaurum cordis et qualitatem||
marg.| marg.| SICUT  RUSTICATIO. Unaqueque arbor ex fructu suo cognoscitur et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum. Malus autem malum. Exabundantia enim cordis os loquitur. Cultura ergo ligni in fructu manifestat qualitatem eius.||
Numérotation du verset Sir. 27,8 
ante sermonem non collaudes virum hec enim temptatio est hominum
interl.| interl.| quia procedit ex levitate non ex discretione||
marg.| marg.| ANTE  SERMONEM. Quia sermo indicat cogitationem quasi diceret nemo laudet eum quem manifestis inditiis non cognovit laude dignum. Potest autem sermo pro bono opere accipi ut neminem ante probationem bonorum operum laudemus unde non laudes ante mortem quemquam.||
Numérotation du verset Sir. 27,9 
si sequaris iustitiam
interl.| interl.| docendo bene vivendo||
apprehendes illam
interl.| interl.| eternam remunerationem eius||
et indues quasi poderem honoris
interl.| interl.| tunicam scilicet talarem id est consummatam actionem||
et inhabitabis cum ea
interl.| interl.| unde cauda hostie precipitur offerre||
et proteget te
interl.| interl.| perseveranter||
in sempiternum et in die agnitionis
interl.| interl.| iudicii scilicet quando illuminabuntur abscondita tenebrarum||
invenies firmamentum
interl.| interl.| firmum iustitie premium||
Numérotation du verset Sir. 27,10 
Volatilia
interl.| interl.| sanctorum anime virtutibus pennate||
ad sibi similia conveniunt
interl.| interl.| angelos scilicet quibus in futuro sociabuntur||
et veritas
interl.| interl.| Christus||
ad eos qui operantur illam revertetur
interl.| interl.| ut remuneret eos in die iudicii||
Numérotation du verset Sir. 27,11 
leo
interl.| interl.| diabolus qui semper homini insidiatur||
interl.| interl.| ut in laqueum mortis scilicet precipitent||
operantibus iniquitates
Numérotation du verset Sir. 27,12 
homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna immutatur
interl.| interl.| quia inconstans et mutabilis unde : cor stultorum dissimile erit||
Numérotation du verset Sir. 27,13 
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium
interl.| interl.| legem Dei||
assiduus esto
marg.| marg.| IN MEDIO  INSENSATORUM. Temperantiam et cautelam loquendi docet quia inconsiderata locutio sepe infirmis nocet tutius est ergo audire quam loqui.||
marg.| marg.| IN MEDIO  SENSATORUM. Qui solverit unum de mandatis et docuerit sic homines magnus vocabitur in regno celorum.||
Numérotation du verset Sir. 27,14 
narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
interl.| interl.| luxus seculi peccatorum cumulum facit||
Numérotation du verset Sir. 27,15 
loquella multum
interl.| interl.| frequens iuratio||
iurans horripilationem
interl.| interl.| errorem et tedium||
Capiti
interl.| interl.| menti||
statuet et irreverentia ipsius obturatio
interl.| interl.| clausio vel stipatio||
aurium
marg.| marg.| LOQUELA  MULTUM. Quia sicut actio eorum bonis contraria ira et loquela ad maledicendum prona ad audiendum gravis.||
Numérotation du verset Sir. 27,16 
effusio sanguinis in rixa superborum
interl.| interl.| inter superbos iurgia unde effusio sanguinis||
et maledictio illorum auditus gravis
Numérotation du verset Sir. 27,17 
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
marg.| marg.| QUI  DENUDAT. Ostendit in quo maxime leditur amicitia in malo scilicet proditionis que fidem scilicet perdit et amicitie equitatem non custodit et ideo dissipat caritatem.||
Numérotation du verset Sir. 27,18 
dilige proximum et coniungere fide cum illo
Numérotation du verset Sir. 27,19 
quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
interl.| interl.| quia irrevocabilis est||
Numérotation du verset Sir. 27,20 
sicut enim homo qui perdit
interl.| interl.| in morte||
amicum suum sic qui perdit
interl.| interl.| omnino||
amicitiam proximi sui
Numérotation du verset Sir. 27,21 
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
Numérotation du verset Sir. 27,22 
non illum sequaris quoniam longe abest
interl.| interl.| non potest revocari||
effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
marg.| marg.| QUASI  CAPREA. Caprea capra silvestris dicta quasi capiens ardua. Capree autem ibices vel avices dicuntur eo quod ad instar avium alta et excelsa teneneant et in sublimis habitent ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. He si quando adversitatem ferarum vel hominum presenserint de altis cacuminibus sese precipitantes suis se cornibus in ramis arborum recipiunt illesas.||
Numérotation du verset Sir. 27,23 
colligare et maledicti est concordatio
interl.| interl.| id est post maledictum reconciliatio amicorum fit||
Numérotation du verset Sir. 27,24 
denudare autem amici mysteria
interl.| interl.| secreta||
desperatio est
marg.| marg.| DENUDARE  AUTEM  AMICI. Proditoris inconstantiam morum ostendit qui dolose et ficte agit et in malo perseverat quia nemo eum abiicit id est reprehendit hereticos quoque notat vel schismaticos qui infidi et proditores sunt de quibus in Proverbiis scriptum est : homo apostata vir inutilis graditur ore perverso annuit oculis terit pede etc.||
Numérotation du verset Sir. 27,25 
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
Numérotation du verset Sir. 27,26 
in conspectu oculorum tuorum condulcabit
interl.| interl.| comprimet||
os tuum et super sermones tuos admirabitur
interl.| interl.| quasi laudans||
novissime autem pervertet os suum
interl.| interl.| ad maledicendum||
et in verbis tuis dabit scandalum
interl.| interl.| aliis||
Numérotation du verset Sir. 27,27 
multa audivi et non coequavi ei et Dominus odiet illum
Numérotation du verset Sir. 27,28 
qui in altum mittit
interl.| interl.| blasphemando Deum||
lapidem super caput
interl.| interl.| dure scilicet vindicte sententia qua mentem perpetuo dolore cruciat||
eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
interl.| interl.| augebit scilicet vulnera peccatorum||
Numérotation du verset Sir. 27,29 
et qui foveam
interl.| interl.| perditionis||
fodit in illam decidet et qui statuit {Erfurt, t. 3, f. 61rb ; facsim., t. 2, p. 773b} [Rusch, f. 61rb ] lapidem
interl.| interl.| scandalum||
proximo offendet in eo
interl.| interl.| #re eterni tormenti||
et qui laqueum alio peribit in illo
Numérotation du verset Sir. 27,30 
facienti
interl.| interl.| contra proximum||
nequissimum super ipsum devolvetur
interl.| interl.| id est eterne pene subiacebit||
et non agnoscet unde adveniat illi
marg.| marg.| FACIENTI  CONSILIUM. Quia non prospicit quod veniat dies eius. Estimat enim hereticus vel schismaticus quod melior sit eius secta quam veritas catholica unde illudit seipsum.||
Numérotation du verset Sir. 27,31 
illusio et improperium superborum et vindicta
interl.| interl.| de improviso ventura||
sicut leo insidiabitur illi
interl.| interl.| qui circuit quarens quam devoret||
Numérotation du verset Sir. 27,32 
Laqueo
interl.| interl.| eterne perditionis||
Peribunt
interl.| interl.| persecutores||
qui oblectantur casu iustorum dolor
interl.| interl.| invidie||
autem consumet illos antequam moriantur
interl.| interl.| etiam in hac vita||
Numérotation du verset Sir. 27,33 
ira et furor utraque execrabilia
interl.| interl.| in conspectu Dei||
et vir peccator continens erit illorum
marg.| marg.| IRA ET  FUROR. Incipit disputare de his qui ira et furore exardescunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_27)