initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 28

Numérotation du verset Sir. 28,1 
qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit
interl.|  quia mihi vindictam et ego retribuam dicit Dominus
Numérotation du verset Sir. 28,2 
relinque proximo tuo nocenti te
interl.|  si dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet vobis Pater vester celestis delicta vestra
et tunc deprecanti tibi peccata solventur
interl.|  indignum Deum est ei esse propicium
Numérotation du verset Sir. 28,3 
homo homini servat iram
interl.|  qui crudelis est in proximum
et a Deo querit medellam
Numérotation du verset Sir. 28,4 
et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur
Numérotation du verset Sir. 28,5 
ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius
interl.|  frustra quis pro illo orat qui fratri debitam caritatem negat
Numérotation du verset Sir. 28,6 
memento novissimorum et desine inimicari
interl.|  in omnibus memorare novissima tua
Numérotation du verset Sir. 28,7 
tabitudo enim et mors imminet in mandatis
interl.|  ut salus obedientibus mors contemptoribus
Numérotation du verset Sir. 28,8 
memorare timorem Dei et non irascaris proximo
marg.|  MEMORARE  TIMOREM. Qui Deum timet iram vel furorum compescit et non obliviscitur testamenti Dei qui ait : dimittite et dimittetur vobis.
Numérotation du verset Sir. 28,9 
memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
Numérotation du verset Sir. 28,10 
abstine te a lite
interl.|  non sit inter vos zelus et contentio
et minues peccata
Numérotation du verset Sir. 28,11 
homo enim iracundus
interl.|  hereticus
incendit litem
interl.|  contenciose disputando
et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium
interl.|  catholicorum
immittit inimicitiam
Numérotation du verset Sir. 28,12 
secundum enim ligna silve sic ignis exardescit
interl.|  sicut ligna ignem nutriunt ita et potentia iracundi facit augmentum scelerum
et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
Numérotation du verset Sir. 28,13 
certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit {Erfurt, t. 3, f. 61va ; facsim., t. 2, p. 774a} [Rusch, f. 61va ] sanguinem et lingua testificans adducit mortem
marg.|  CERTAMEN  FESTINATUM. Indiscreta actio unde : noli esse nimium iustus neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas disciplina ergo immoderata excitat ardorem furoris et procax loquelo effusionem sanguinis.
Numérotation du verset Sir. 28,14 
si sufflaveris quasi ignis exardebit
interl.|  quasi intemperata locutio excitat iram temperata extinguit
et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
interl.|  mors et vita in manibus lingue
Numérotation du verset Sir. 28,15 
susurrio et bilinguis
interl.|  hereticus qui decipit innocentes
Maledictus multos enim turbavit pacem habentes
interl.|  qui aliquando verum aliquando falsum dicit
Numérotation du verset Sir. 28,16 
lingua tertia multos commovit
interl.|  catholicos in virtute fidei concordantes
et dispersit illos a gente in gentem
marg.|  LINGUA  TERTIA. Heretica doctrina que nec veteri nec novo testamento concordat et auditorum corda conturbat et de gente in gentem pregens seditionem excitat.
Numérotation du verset Sir. 28,17 
civitates muratas
interl.|  in virtutibus
interl.|  conscias firmas vel mentes virtutibus munitas
divitum destruxit et domos
interl.|  mentes
Magnatorum
interl.|  secundum opinionem hominum
effodit
interl.|  ut everteret fudnamentum
Numérotation du verset Sir. 28,18 
virtutes populorum
interl.|  robur scilicet discentium et studium
concidit et gentes fortes dissolvit
interl.|  in operationis utilitate
Numérotation du verset Sir. 28,19 
lingua tertia mulieres viritas
interl.|  animas pravis operibus intentas
Eiecit
interl.|  ab unitate fidei
interl.|  quia fidem turbavit sine qua impossible est placere Deo
et privavit illas laboribus suis
interl.|  ne fructum percipiant ineternum
Numérotation du verset Sir. 28,20 
qui respicit illam non habebit requiem
interl.|  numquam habet requiem qui attendit hereticorum previtatem
nec habitabit cum requie
Numérotation du verset Sir. 28,21 
flagelli plaga livorem facit plaga autem lingue
interl.|  heretice
Comminuet
interl.|  conteret
ossa
interl.|  mentis fortitudinem
marg.|  PLAGA  AUTEM  LINGUE. Peior est interitus anime quam occidunt heretici quam qualibet cruciatus corporis.
Numérotation du verset Sir. 28,22 
multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
Numérotation du verset Sir. 28,23 
beatus qui tectus
interl.|  immunis
est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non attraxit iugum eius et in vinculis illius
interl.|  qui consentientem trahunt in mortem
non est ligatus
marg.|  BEATUS  QUI  TECTUS. Beatus qui non consentit hereticis et cuius cor eorum eloquentia non subvertit quia sicut alienus est ab eorum malicia ita speratur a pena.
Numérotation du verset Sir. 28,24 
iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum ereum est
Numérotation du verset Sir. 28,25 
mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa
interl.|  levius est temporalem potius perdere vitam quam penam pati perpetuam
Numérotation du verset Sir. 28,26 
perseverantia illius non permanebit
interl.|  licet temtare presumat non pervertit corda electorum
sed obtinebit vias
interl.|  actiones
iniustorum et in flamma
interl.|  malicie
sua non comburet iustos
Numérotation du verset Sir. 28,27 
qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur
interl.|  qui hic ardent malicia ineternum cruciabuntur inferni flamma
et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus ledebit illos
interl.|  diabolus qui et pardus propter diversa scelera
Numérotation du verset Sir. 28,28 
sepi aures tuas spinis
interl.|  aculeis timoris Dei
et noli audire
interl.|  auditum tuum ne audias iudicium sanguis
linguam nequam et ori tuo facito ostia
interl.|  posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
et seras
marg.|  SEPI  AURES. Postquam malum lingue extirpavit ad doctrinam auditoris se convertit.
Numérotation du verset Sir. 28,29 
aurum tuum
interl.|  sensum cordis
et argentum
interl.|  eloquentiam oris
Confla
interl.|  id est igne Spiritus Sancti examina
et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos
interl.|  ut nihil indiscretum loquaris
Numérotation du verset Sir. 28,30 
interl.|  ne delinquas
in lingua
interl.|  cohibe linguam tuam a malo labia tua ne loquantur dolum
et cadas in conspectu inimicorum
interl.|  demonum
insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem
interl.|  eternam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_28)