initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 3

Numérotation du verset Sir. 3,1 
filii sapientie ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
interl.| interl.| obedientia et dilectio virtutes sunt iustorum sed typice per virtutes significat virtutum possessorem||
Numérotation du verset Sir. 3,2 
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
marg.| marg.| IUDICIUM  PATRIS Dei ex quo paternitas omnis in celo et in terra quia ex ipso sunt omnia. Qui diligit ea que fecit et ut in eo maneat quo facta sunt cuius iudicium qui audierit et precepta eius fecerit salvus erit cuius mandatum est ut etiam patri temporali et matri reverentia exhibeatur. Unde : honora patrem tuum etc. Unde sequitur : Deus enim honoravit. Cui Deus honorem constituit non debet a filiis inhonorari quia Deus iudicio suo exquiret qualiter preceptum suum servetur.||
Numérotation du verset Sir. 3,3 
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
Numérotation du verset Sir. 3,4 
marg.| marg.| QUI  DILIGIT. Qui scilicet mandata servat et abstinet a peccatis et tamen pro excessibus orare non desinit quia scit misericordem iudicem omni tempore preces exaudire.||
et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur

et] om. Weber#
Numérotation du verset Sir. 3,5 
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
Numérotation du verset Sir. 3,6 
qui honorat patrem iocundabitur in filiis
marg.| marg.| IN FILLIS. In sobole vel in discipulis quorum nutrimento gaudent qui magistris vel parentibus suis obediunt vel melius filios fructum bonorum operum accipiunt.||
marg.| marg.| Qui avertit aures ne audiat legem oratio eius erit execrabilis. Qui vero obedit preceptis Dei dirigetur oratio eius sicut incensum.||
marg.| marg.| Honorare parentes primum mandatum est in promissione.||
Numérotation du verset Sir. 3,7 
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem
interl.| interl.| Deo precipienti||
Refrigerabit matri
interl.| interl.| Ecclesiam||
Numérotation du verset Sir. 3,8 
qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
Numérotation du verset Sir. 3,9 
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
interl.| interl.| spiritalem vel carnalem||
marg.| marg.| IN OPERE ET  SERMONE. Non in vulva scilicet unde ostenditur spiritalis pater maxime dignus honore. Unde Paulus : per evangelium ego vos genui. Et alibi : qui bene presunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in doctrina et verbo.||
Numérotation du verset Sir. 3,10 
ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo
interl.| interl.| in vita eterna||
manet
Numérotation du verset Sir. 3,11 
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
marg.| marg.| BENEDICTIO  PATRIS etc. Rabanus Maurus RABANUS. Benedixerunt patriarche filiis ut Noe Sem Iaphet qui posteritati Cham maledixit. Abraam quoque Isaac filio suo et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchis benedictionem dedit in quibus ille prefigurabatur qui de patriarcharum stirpe descendit qui est super omnia benedictus in secula. Quomodo autem maledictio parentum soboli noceat in semine Cham ostensum est quod a filiis Sem id est Israelitis de terra promissionis deletum est.||
marg.| marg.| Cham nuditatem patris irrisit et semen suum in servitutem perpetuam damnavit. Absalon quoque David de regno expulit et concubinas eius incestavit sed morte condignas penas luit. Elisei calvitium pueri Bethel irriserunt est duo ursi de saltu ex eis quadraginta duo laceraverunt quia puerilis stulticia Iudeorum in C
alvarie loco Christum crucifixum irrisit sed quadragesimo secundo anno post ascensionem eius duo ursi id est Vespasianus et Titus de saltu gentium egressi illusore sevissime laniaverunt.||
Numérotation du verset Sir. 3,12 
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
Numérotation du verset Sir. 3,13 
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
Numérotation du verset Sir. 3,14 
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
interl.| interl.| filii carnales vel discipuli honore et solacio debent fovere parentes ut crescat sic caritatis affectus unde : reddite vicem parentibus quia hoc acceptum est coram Deo||
Numérotation du verset Sir. 3,15 
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute eleemosyna enim patris non erit in oblivione
marg.| marg.| ELEEMOSYNA scilicet que peccatum delet hostia enim que pro peccato #peccatum vocatur qui autem parentibus vel ceteris pauperibus miseretur iustitie premium recipiet a peccatis absolutus.||
marg.| marg.| Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et alibi : feneratur Domino qui miseretur pauperis.||
marg.| marg.| Hinc Daniel ad Nabuchodonosor. Consilium meum o rex placeat tibi et peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait : « Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis ».||
Numérotation du verset Sir. 3,16 
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
Numérotation du verset Sir. 3,17 
et iniustitia edificabitur tibi sed
interl.| interl.| alias et ||

sed] om. Weber
in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
Numérotation du verset Sir. 3,18 
quam male fame est qui relinquit patrem
interl.| interl.| impius est et infamis qui negligit parentes||
et est maledictus
interl.| interl.| verbis ve factis||
a Deo qui exasperat matrem
interl.| interl.| carnalem vel spiritalem||
Numérotation du verset Sir. 3,19 
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
marg.| marg.| FILII IN  MANSUETUDINE. Mansuetudo et humilitas gratiam superbia et furor pariunt ruinam. Unde : discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Et alibi : qui se exaltat humiliabitur etc.||
Numérotation du verset Sir. 3,20 
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
marg.| marg.| QUANTO  MAGNUS ES etc. Docuit superius mansuetudinem morum et humilitatem operum nunc docet cordis puritatem ne humana ratio discutiat incaute que non potest comprehendere. Unde Ecclesiastes : ne teme quid loqueris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo etc. Hinc Paulus ait : non plus sapere quam oportet sapere etc. Sufficit homini ea pie cogitare et opere implere que precepit Deus.||
Numérotation du verset Sir. 3,21 
quoniam magna potentia Dei {Erfurt, t. 3, f. 48rb ; facsim., t. 2, p. 747b} [Rusch, f. 48rb ] solius et ab humilibus honoratur
Numérotation du verset Sir. 3,22 
altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed que precepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
Numérotation du verset Sir. 3,23 
non est enim tibi necessarium ea que abscondita sunt videre oculis tuis
Numérotation du verset Sir. 3,24 
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
marg.| marg.| IN SUPERVACUIS etc. id est ne scruteris supervacue qui ratiocinando non potes cognoscere. Unde Ecclesiastes : quid necesse est homini maiora se querere etc. Sobrius intellectus in omnibus optimus est qui reficit animam nec gravat mentem. Unde : mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte satiatus evomas illud et periures nomen Dei tui.||
marg.| marg.| Heretici duobus modis fiunt scilicet vel de creatore vel de creatura ultra modum disputantes in errores incidunt et a veritate recedunt.||
Numérotation du verset Sir. 3,25 
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
Numérotation du verset Sir. 3,26 
multos enim implanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
Numérotation du verset Sir. 3,27 
cor durum
interl.| interl.| hereticorum||
male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
marg.| marg.| COR  DURUM. Quia secundum duritiam suam thesaurizat sibi iram in die iudicii.
Numérotation du verset Sir. 3,28 
Cor
interl.| interl.| hereticorum||
ingrediens duas vias non habebit successus
interl.| interl.| quia invacuum laborat||
interl.| interl.| requiem||
et pravicordius in illis scandalizabitur
interl.| interl.| permiscens vera falsis et e converso sanam enim doctrinam non sustinent sed secundum sua desideria coacervant sibi magistros||
marg.| marg.| COR  INGREDIENS etc. Quod non curat nec studet vitare et quod ea diligit que dicunt ad interitum ut hereses et prophane novitates. Unde sequitur : cor ingrediens duas vias etc.||
Numérotation du verset Sir. 3,29 
cor nequam gravabitur doloribus
interl.| interl.| sarcina peccatorum||
et peccator adiciet ad peccandum
Numérotation du verset Sir. 3,30 
synagoge superborum
interl.| interl.| hereticorum||
non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis
interl.| interl.| de terra viventium||
et non intelligetur
interl.| interl.| non probatitur apud Deum||
Numérotation du verset Sir. 3,31 
cor sapiens intelligitur in sapientia
interl.| interl.| etiam prudentia doctrine||
et auris bona
interl.| interl.| auditores boni||
audiet cum omni concupiscentia sapientiam
Numérotation du verset Sir. 3,32 
sapiens cor
interl.| interl.| in lege Dei||
et intelligibile abstinebit se a peccatis et in operibus
interl.| interl.| quibus se exercet||
iustitie successus habebit
interl.| interl.| quoniam magna portio est eleemosyna de qua subditur : ignem ardentem extinguit aqua etc.||
Numérotation du verset Sir. 3,33 
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
interl.| interl.| sicut aqua extinguit ignem sic eleemosyna per caritatem fusa obruit flammam peccati unde : cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua||
Numérotation du verset Sir. 3,34 
et Deus conspector
interl.| interl.| cui placet||
qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus
interl.| interl.| scilicet mortis||
tui invenies firmamentum
interl.| interl.| premium eterne vite||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_3)