initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 30

Numérotation du verset Sir. 30,1 
{Erfurt, t. 3, f. 62rb ; facsim., t. 2, p. 775b} [Rusch, f. 62rb ] Qui diligit filium suum assiduat illi flagella ut letetur in novissimo suo
marg.| marg.| QUI  DILIGIT. Patres tam carnales quam spiritales monet ut filios suos diligenter erudiant ut honeste vivant ne lasciviendo per aliorum dogmata discurrant.||

1 Qui diligit] DE FILIIS praem. Weber
et non palpet proximorum ostia
interl.| interl.| querendo doctrinam|||

et non palpet... ostia Edmaior. (plerique codd.) Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 30,2 
qui docet
interl.| interl.| sana doctrina||
filium suum
interl.| interl.| discipulum||
laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
interl.| interl.| et non solum laudem sed et perpetuam gloriam in consortio sanctorum habebit||
Numérotation du verset Sir. 30,3 
qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
Numérotation du verset Sir. 30,4 
mortuus est pater
interl.| interl.| spiritalis||
illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
interl.| interl.| qui cum factis et dicitis representat||
Numérotation du verset Sir. 30,5 
in vita ipsius vidit et letatus est in illo
interl.| interl.| pater filium bonum||
in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
interl.| interl.| demonibus||
Numérotation du verset Sir. 30,6 
reliquit enim defensorem
interl.| interl.| filium||
domus
interl.| interl.| Ecclesie||
contra inimicos
interl.| interl.| quoslibet persecutores||

contra inimicos] om. Weber
et amicis
interl.| interl.| catholicis||
reddentem gratiam
interl.| interl.| doctrine et boni operis exemplum||
Numérotation du verset Sir. 30,7 
pro animabus filiorum colligabit vulnera sua
interl.| interl.| sicut apostolus gloriatur in passionibus||
et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
interl.| interl.| quis infirmatur et ego non infirmor||
Numérotation du verset Sir. 30,8 
equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit preceps
marg.| marg.| EQUUS  INDOMITUS. Equus indomitus in precipitium vadit filius indisciplinatus in peccatum ruit. Docet ergo spiritales patres ut filios suos erudiant et corrigant ne eius immoderata frena relaxent ne cadant in turpitudinem vitiorum et ipsi ignominiam sustineant sempiternam.||
Numérotation du verset Sir. 30,9 
lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
Numérotation du verset Sir. 30,10 
non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
Numérotation du verset Sir. 30,11 
non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
Numérotation du verset Sir. 30,12 
curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor anime
Numérotation du verset Sir. 30,13 
doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
Numérotation du verset Sir. 30,14 
melior est pauper
interl.| interl.| spiritu||
Sanus
interl.| interl.| mente||
et fortis viribus
interl.| interl.| spiritalibus||
quam dives imbecillis
interl.| interl.| in mundo qua spiritalibus caret divitiis||
et flagellatus malitia
interl.| interl.| proprie iniquitatis||
marg.| marg.| MELIOR  EST  PAUPER. Dulcis est somnus operanti sive multum comedat sive parum. Saturitas enim divitis non sinit dormire eum.||
Numérotation du verset Sir. 30,15 
salus anime in sanctitate iustitie et melior omni auro et argento et corpus validum quam census immensus
interl.| interl.| idem supra salus anime in sanctitate iustitie etc.||
marg.| marg.| SALUS  ANIME. Vera salus anime iustitia est cui aurum et argentum non valet comparari quia non prodeunt divitie in die ultionis. Iustitia autem animi liberabit a morte.||
Numérotation du verset Sir. 30,16 
non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
interl.| interl.| quod est de vera sapientia in caritate non ficta et contemplatione divina||
interl.| interl.| fortiter laborans in preceptis Dei||
Numérotation du verset Sir. 30,17 
interl.| interl.| pretiosior est in conspectu Domini mors sanctorum eius||
quam vita amara
interl.| interl.| peccatis plena unde : laudavi magis mortuos quam viventes pro miseriis scilicet qua in hac vita premunt mortales||
et requies eterna
interl.| interl.| sanctorum||
quam languor
interl.| interl.| quo tabescunt homines in peccatis||
perseverans
Numérotation du verset Sir. 30,18 
bona absconsa in ore cluso quasi appositiones epularum circumposite sepulchro
marg.| marg.| BONA  ABSCONDITA. Contra eos loquitur qui talentem verbi abscondunt quorum scientia viventibus inutilis sicut epule mortuis. Et thesaurus.||
Numérotation du verset Sir. 30,19 
quid proderit libatio idolo
interl.| interl.| quod nec sentit nec sapit os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt aures habent et non audiunt||
nec enim manducat nec odorabitur
Numérotation du verset Sir. 30,20 
sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
Numérotation du verset Sir. 30,21 
videns oculis et ingemescens sicut spado complectens virginem et suspirans
marg.| marg.| SICUT  SPADO  COMPLECTENS. Non facit ad complexum virginis sic adoratio idoli adorantibus incongrua et inutilis.||
Numérotation du verset Sir. 30,22 
tristitiam
interl.| interl.| seculi scilicet qua operatur mortem||
non des anime tue et non affligas temet ipsum in consilio tuo
interl.| interl.| cogitatu||
Numérotation du verset Sir. 30,23 
iocunditas cordis
interl.| interl.| qua est in vera caritate||
marg.| marg.| IOCUNDITAS  CORDIS. Quia nulla virtus sine ea consistit. Unde : maior autem horum est caritas||
hec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
interl.| interl.| future vite ut vera exultatio et vera beatitudo||
Numérotation du verset Sir. 30,24 
miserere anime tue placens Deo
interl.| interl.| ut continenter scilicet et iuste placeas Deo||
et contine et congrega
interl.| interl.| ad hoc scilicet||
cor tuum in sanctitate eius
interl.| interl.| cogitationes cordis||
et tristitiam
interl.| interl.| seculi||
longe expelle a te
Numérotation du verset Sir. 30,25 
multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
interl.| interl.| non potest esse utilitas ubi est bonorum operum sterilitas||
Numérotation du verset Sir. 30,26 
zelus et iracundia minuit dies
interl.| interl.| perversus animi affectus debilitat corpus unde : spiritus tristis exsiccat ossa||
marg.| marg.| MINUIT  DIES. Viri sanguinum non dimiabunt dies suos id est prosperitatem quam sibi promittunt non possunt habere in perpetuum.||
et ante tempus senectam adducit cogitatus
interl.| interl.| id est vita eterna indignos efficient||
Numérotation du verset Sir. 30,27 
Splendidum
interl.| interl.| iocundum|||
interl.| interl.| e contra||
cor bonum
interl.| interl.| sanctorum||
in epulis
interl.| interl.| virtutum||
epule enim illius diligenter fiunt
interl.| interl.| quia indeficientes||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_30)