initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 31

Numérotation du verset Sir. 31,1 
Vigilia honestatis
interl.|  in studio scilicet virtutum
tabefacit carnes
interl.|  carnales voluptates
et cogitatus illius
interl.|  confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui
auferet somnum
interl.|  pigricie tedium
Numérotation du verset Sir. 31,2 
cogitatus presentie avertit sensum
interl.|  quia previdet et premia bonorum et supplicia malorum
et infirmitas
interl.|  corporis
gravis sobriam
interl.|  ab omni concupiscentia
facit animam
interl.|  a delictis
Numérotation du verset Sir. 31,3 
laboravit dives
interl.|  in Domino
in congregatione substantie
interl.|  spiritalis
et in requie sua replebitur bonorum suorum
interl.|  premio scilicet bonorum suorum
Numérotation du verset Sir. 31,4 
Laboravit
interl.|  in terrena concupiscentia
Pauper
interl.|  scientia
in diminutione victus et in fine
interl.|  huius vite
inops fit
interl.|  carens celestibus divitiis
Numérotation du verset Sir. 31,5 
qui aurum diligit
interl.|  quodlibet pecuniam que per avariciam colligitur
non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
interl.|  id est qui in hac ambitione consumit presentem vitam eterna implebitur ignominia
Numérotation du verset Sir. 31,6 
interl.|  in casum auri datur qui eius ambitione capitur
et facta est in facie ipsius perditio illorum
interl.|  qui eius amore ultra modum ardescunt
Numérotation du verset Sir. 31,7 
lignum offensionis est aurum sacrificantium ve
interl.|  eternum
illis qui sectantur illud et omnis imprudens deperiet in illo
interl.|  ineternum
marg.|  LIGNUM. Sicut Adam in ligno vetito transgressus deorum sibi altitudinem speravit sic amatores auri diversorum errorum simulacris servientes animas suas quasi sacrificando demonibus immolant ut plurima possideant. Potest allegorice in hereticorum et philosophorum doctrina accipi que splendore eloquentie nitet et curiosos seducit.
Numérotation du verset Sir. 31,8 
beatus dives qui inventus est sine macula
interl.|  erroris et cuiuslibet peccati
et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia
interl.|  seculari
et thesauris
Numérotation du verset Sir. 31,9 
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
interl.|  virtutibus studendo miraculis coruscando
Numérotation du verset Sir. 31,10 
quis probatus est in illo
interl.|  in amore conditoris
et perfectus est et erit illi in gloria eterna
interl.|  quia fecit scilicet
qui potuit transgredi
interl.|  secundum liberum arbitrium
et non est transgressus
interl.|  preceptum Dei
et facere mala et non fecit
interl.|  pertinaciter quasi impenitens
Numérotation du verset Sir. 31,11 
ideo stabilita sunt bona illius in Deo
interl.|  conservata ad remunerationem
et elemosynas illius enarrabit
interl.|  predicando
ecclesia sanctorum
Numérotation du verset Sir. 31,12 
DE CONTINENTIA Supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
interl.|  mensam quam heretici maculare contendunt quorum intentione nihil nequius invenitur
marg.|  SUPRA  MENSAM. Ad litteram continentiam et temperantia docet et mystice ut in lege Dei simus cauti et providi mensa enim magna est copia scripturarum in qua non debemus esse procaces ut aliquid sine doctore rapiamus sed sanctorum doctorum viam teneamus.
Numérotation du verset Sir. 31,13 
non dicas simulata sunt que super illa sunt
marg.|  NON  DICAS etc. Quasi diceret ne presumptione aliquid agas vel antequam discas ad scribendum manum mittas.
Numérotation du verset Sir. 31,14 
memento quoniam malum oculus nequa
Numérotation du verset Sir. 31,15 
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur
interl.|  in futura ultione
cum viderit
interl.|  quod modo latet revelante iudice
Numérotation du verset Sir. 31,16 
ne extendas manum tuam prior et invidia
interl.|  diaboli
contaminatus obrubescas
Numérotation du verset Sir. 31,17 
nec comprimaris in convivio
interl.|  in iudicio cum dixerit iudex discedite a me omnes qui opermini #iniquitatem
in vino
interl.|  in quo est luxuria vel vino sapientie ne plus sapias quam sapere oportet

in vino] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 31,18 
intellige proximi tui ex te ipso
Numérotation du verset Sir. 31,19 
utere quasi homo frugi que tibi apponuntur et non cum manducas multum odio habearis
marg.|  UTERE  QUASI. Quasi sobrietatem dilige temperanter age et nequid nimis ne in scandalum confusionis incidas. Convenit ergo christiano ante omnia humilitatem diligere in lectione scripture cautum esse rectam fidem tenere modum in scientia servare et caritatis regulam ut probatus sit coram Deo et hominibus.
Numérotation du verset Sir. 31,20 
cessa prior causa discipline et noli nimius esse ne forte offendas
Numérotation du verset Sir. 31,21 
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
Numérotation du verset Sir. 31,22 
quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
marg.|  QUAM  SUFFICIENS. Tenuis victus tam anime quam corpori utilis est superfluus vero e contra.
marg.|  VINUM  EXIGUUM. Vinum quoque spiritale sumptum moderate utile est tam corpori quam anime immoderate vero insanire facit et a Deo disiungit unde anxia cura et turbatio maxima et perpetua tortura.
Numérotation du verset Sir. 31,23 
interl.|  quia
vigilia et cholera et tortura viro infrunito
interl.|  guloso
Numérotation du verset Sir. 31,24 
somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso {Erfurt, t. 3, f. 63ra ; facsim., t. 2, p. 777a} [Rusch, f. 63ra ] delectabitur
interl.|  in eterna beatitudine
marg.|  SOMNUS  SANITATIS. Subtilior est somnus in parco victu. Mystice autem qui sobrius est in parco vino in contemplatione veritatis quiescit usque in mane resurrectionis.
Numérotation du verset Sir. 31,25 
et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
marg.|  VOME. Aiunt medici quod vomitus stomachum purgat coleram minuit. Mystice autem qui transgreditur mensuram et gravatur carnalibus delictis per confessionem peccati feditatem evomat et per corporis castigationem ad sanitatem redeat.
Numérotation du verset Sir. 31,26 
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
Numérotation du verset Sir. 31,27 
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
marg.|  IN  OMNIBUS  OPERIBUS. Monet ne tempus perdamus sed bene operemur et mandata Dei custodientes requiem inveniamus animabus nostris.
Numérotation du verset Sir. 31,28 
splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
marg.|  SPENDIDUM  IN  PANIBUS. Ad litteram : Ad eleemosynam invitat quia qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Mystice autem qui panem verbi fideliter dispensat et testimonium veritatis non occultat in presenti et in futuro benedicetur.
Numérotation du verset Sir. 31,29 
in nequissimo pane murmurabit civitas
interl.|  dogmate hereticorum
et testimonium nequitie illius verum est
interl.|  quo ait testis falsus non erit impunitus
Numérotation du verset Sir. 31,30 
diligentes in vino noli provocare
interl.|  quasi diceret : ebriosos fuge facile enim irascuntur
multos enim exterminavit vinum
marg.|  MULTOS  ENIM. Ebrietas multos subvertit que sensum minuit iram excitat libidinem inflammat animi secreta revelat.
Numérotation du verset Sir. 31,31 
ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
marg.|  IGNIS. Id est sicut ignis ferri duritiam mollit et candescere facit sic vinum corda superborum inflammans ad facinus impellit.
Numérotation du verset Sir. 31,32 
equavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
marg.|  EQUA  VITA. Vinum sobrie potatum vitam equitatis non tollit sed sobrietatem et cetera virtutum ornamenta adducit.
Numérotation du verset Sir. 31,33 
que est vita que minuitur vino
Numérotation du verset Sir. 31,34 
quid defraudat vitam mors
interl.|  sensum minuendo egritudinem ingerendo
Numérotation du verset Sir. 31,35 
Vinum
interl.|  ebrietas
in iocunditate creatum est non in ebrietate ab initio
interl.|  terreni fructus ad alimentum hominis conditi sunt non ad detrimentum
Numérotation du verset Sir. 31,36 
exultatio anime et cordis vinum moderate potatum
interl.|  sepe idem repetit ut fortius memorie infigat
Numérotation du verset Sir. 31,37 
sanitas est et corpori et anime
Numérotation du verset Sir. 31,38 
vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit
marg.|  VINUM  MULTUM. Patet irritationem iram et ruinas multas ebrietate nasci et amaritudinem anime et animosam offensionem virtutes minorari scelerum vulnera multiplicari.
Numérotation du verset Sir. 31,39 
amaritudo anime vinum multum potatum
Numérotation du verset Sir. 31,40 
ebrietatis animositas imprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
Numérotation du verset Sir. 31,41 
in convivio vini non arguas proximum
interl.|  alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
et non despicias eum in iocunditate illius
interl.|  sicut Cham patrem suum
Numérotation du verset Sir. 31,42 
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_31)