initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 34

Numérotation du verset Sir. 34,1 
vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt imprudentes
Numérotation du verset Sir. 34,2 
quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui attendit ad visa mendacia
marg.| marg.| QUASI  QUI  APPREHENDIT. Significat somnia fallacia demonum homines sepe ludere et in errores trahere nisi caute discernantur. Unde ab immundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur ? Inde in lege precipitur non observabitis somnia neque divinationes. Aliquando autem revelationes per somnia fiunt unde #Gregorius : sciendum preterea quia sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando enim ventris plenitudine vel inanitate aliquando illusione aliquando cogitatione simul et illusione aliquando revelatione aliquando cogitatione simul et revelatione. Duo prima. Omnes experimento cognoscimus cetera in scripturis invenimus. Nisi enim somnia per illusionem diaboli fierent ne quaquam diceret vir sapiens. Multos errare fecerunt somnia etc. et alibi. Non augurabimini non observabitis somnia valde enim detestabilia somnia ostenduntur que auguriis coniunguntur. Quia vero cogitatione similis est illusione somnia fiunt scriptum est. Multas curas secuntur somnia. Per revelationem vero Ioseph se fratribus preferendum somnio vidit. Et Ioseph monetur ut tollat in Egyptum puerum et matrem eius et quia aliquando somnia cogitatione et revelatione fiunt. Daniel Nabuchodonosor visionem edisserens a radice cogitationis inchoavit. Tu rex cepisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post hec etc. Difficile ergo somniis credendum est quia quo impulsu veniant facile non elucet. Sancti vero illusiones et revelationes quodam intimo sapore discernunt ut sciant quid a bono spiritu percipiant vel quid ab illusione patiantur.||
Numérotation du verset Sir. 34,3 
hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
Numérotation du verset Sir. 34,4 
ab immundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
Numérotation du verset Sir. 34,5 
divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
Numérotation du verset Sir. 34,6 
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
Numérotation du verset Sir. 34,7 
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
Numérotation du verset Sir. 34,8 
sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis complanabitur
marg.| marg.| SINE  MENDACIO. Abiectis somniis hortatur credendum esse doctrine sapientie que in ore fidelis viri complanata sine mendacio consummat verbum.||
Numérotation du verset Sir. 34,9 
qui non est temptatus quid scit ? Vir in multis
interl.| interl.| tribulationibus||

e. t.] inv. Weber
expertus cogitabit multa et qui multa didicit
interl.| interl.| scripturarum mysteria||

cogitabit] cogitavit Weber
enarrabit intellectum.
marg.| marg.| ENARRABIT. Aliis instruendis unde : benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus consolare eos qui in omni pressura sunt.||
Numérotation du verset Sir. 34,10 
Qui non est expertus
interl.| interl.| tribulationem||
pauca cognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam.
marg.| marg.| QUI  AUTEM IN  MULTIS  FACTUS  EST. Mutabilis scilicet mente instabilis est actione vel qui fidei unitate perdita multiplices sequitur hereticorum sectas multis impietatibus servit.||

cognoscit] recognoscit Weber
Numérotation du verset Sir. 34,11 
Qui temptatus non est qualia scit ? Qui implanatus est abundabit nequitia.

v. 11 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 34,12 
Multa vidi errando {t. 3 : Erfurt, f. 64rb ; facsim., p. 779b} [Rusch, f. 64rb ] et plurimas verborum consuetudines
interl.| interl.| virtus in infirmitate perficitur et Dominus electos suos ab omni angustia liberat||
marg.| marg.| PLURIMAS  VERBORUM. Scripturam significat quia qui intente scripturam meditatur et humiliter Dominum deprecatur et rerum et verborum scientiam adipiscitur.||
Numérotation du verset Sir. 34,13 
aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
interl.| interl.| non derelinquit Deus sperantes in se||
Numérotation du verset Sir. 34,14 
Spiritus
interl.| interl.| voluntas||
timentium Deum queretur et in respectu illius
interl.| interl.| Dei||
interl.| interl.| oculi Domini super iustos||
benedicentur
interl.| interl.| eterna benedictione||
Numérotation du verset Sir. 34,15 
spes enim illorum
interl.| interl.| qui sperat in Domino non confundetur||
in salvantem
interl.| interl.| Deum||
illos et oculi Dei
interl.| interl.| respectus misericordie||
in diligentes se
interl.| interl.| custodit Dominus omnes diligentes se||
Numérotation du verset Sir. 34,16 
qui timet Dominum nihil trepidabit
interl.| interl.| hinc Petrus dicit : timorem eorum ne timueritis ut non conturbemini||
et non pavebit quoniam ipse est spes eius
interl.| interl.| qui salvat sperantes in se||
Numérotation du verset Sir. 34,17 
timentis Dominum beata est anima eius
interl.| interl.| venite benedicti Patris mei||
Numérotation du verset Sir. 34,18 
ad quem respicit et quis est fortitudo eius
Numérotation du verset Sir. 34,19 
oculi Domini super timentes eum
interl.| interl.| respondet interrogationi sue||
interl.| interl.| id est intuitus misericordie eius||
protector potentie
interl.| interl.| ab omni scilicet adversitate protegens||
firmamentum virtutis
interl.| interl.| confortans scilicet illos||
tegimen ardoris
interl.| interl.| qui protegit ab ardore temptationis||
et umbraculum
interl.| interl.| contra estum||
meridiani
interl.| interl.| id est persecutionis||
Numérotation du verset Sir. 34,20 
et precatio offensionis
interl.| interl.| propiciatio pro peccatis nostris||
et adiutorium casus
interl.| interl.| ne cadant scilicet sui in peccatis||
exaltans animam
interl.| interl.| ad prefectionem virtutum||
et illuminans oculos
interl.| interl.| mentis prebendo gratiam contemplationis||
dans sanitatem
interl.| interl.| incorruptionis||
vitam
interl.| interl.| vitam immortalitatis||
et benedictionem
interl.| interl.| eterne hereditatis||
Numérotation du verset Sir. 34,21 
immolans ex iniquo
interl.| interl.| lucro||
oblatio est maculata
interl.| interl.| coram oculis Dei||
et non sunt beneplacite subsannationes iniustorum
interl.| interl.| quia quod malum est Deo gratum esse putatur||
Numérotation du verset Sir. 34,22 
Dominus solus
interl.| interl.| adest scilicet||
sustinentibus se in via veritatis et iustitie
Numérotation du verset Sir. 34,23 
dona iniquorum non probat Altissimus
interl.| interl.| observationes scilicet Iudeorum post adventum Christi||
in oblationibus iniquorum
interl.| interl.| qui offerunt nec peccata dimittunt||
nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
marg.| marg.| DONA  INIQUORUM. Valde detestabile est sacrificium quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt et congregant mercedes et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur quando pecunia mittitur sed non quando amittitur qui ergo quanta largiuntur aspiciunt sed non quanta rapiunt in sacco pertuso mercedes mittunt quia eas in spem fiducie sue intuentes congerunt sed non se intuentes perdunt.||
Numérotation du verset Sir. 34,24 
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
Numérotation du verset Sir. 34,25 
panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
interl.| interl.| quia non divitias congregat sed victui necessaria qui ergo hec tollit quasi qui sanguinem fundit||
Numérotation du verset Sir. 34,26 
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
interl.| interl.| victime impiorum abominabiles qua offeruntur exscelere||
marg.| marg.| QUI  AUFERT. In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit quasi interficit.||
Numérotation du verset Sir. 34,27 
interl.| interl.| maximum peccatum est quod homicidio comparatur||
et qui fraudem facit mercedem mercennario fratres sunt 
interl.| interl.| scelerum unione||

fratres sunt] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 34,28 
unus edificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
marg.| marg.| UNUS  EDIFICANS. Hoc est quod supra dixit sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina videtur sibi edificium preparare non crimen avaricie attendit et rapine.||
Numérotation du verset Sir. 34,29 
unus orans
interl.| interl.| quasi pro facto suo Deum benedicens||
et unus maledicens
interl.| interl.| querimoniam ad Deum dirigens||
cuius vocem exaudiet Deus
Numérotation du verset Sir. 34,30 
qui baptizatur
interl.| interl.| fletibus||
a mortuo
interl.| interl.| peccato||
et iterum tangit illum
interl.| interl.| rediens ad peccatum||
quid proficit lavatione illius
interl.| interl.| quia non permanet mundatio eius||
marg.| marg.| QUI  BAPTIZATUR. Lavamini mundi estote etc. post lavacrum mundus esse negligit qui post lacrimas vite innocentiam non custodit. Lavantur quidam et mundi non sunt quia commissa flere non desinunt et rursum flenda committunt.||
Numérotation du verset Sir. 34,31 
sic homo qui ieiunat in peccatis suis
interl.| interl.| id est pro peccatis||
et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_34)