|
<32. Ecclesiasticus seu Sirach>Capitulum 36
Numérotation du verset
Sir. 36,1
{t. 3 : Erfurt, f. 65ra ; facsim., p. 781a}
[Rusch, f. 65ra ] Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
marg.|
MISERERE MEI. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum ut illos defendat et inimicos deprimat ut digne correcti Deum iterum agnoscant et idola deserant.
Numérotation du verset
Sir. 36,2
et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut1
cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrant2
magnalia tua.
interl.|
eorum miseretur Deus qui misericordes sunt et pro inimicis orant
1
ut] et
Weber
2
ennarant] ennarent
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,3
Alleva manum tuam super gentes alienas
interl.|
ethnicos qui a Christo alieni fiant amici
ut videant potentiam tuam.
interl.|
ut visis miraculis potentie tue convertantur ad fidem et de inimicis fiant amici
Numérotation du verset
Sir. 36,4
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in eis3
3
eis] illis
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,5
ut cognoscant te sicut et nos cognovimus4
quoniam non est Deus preter te Domine.
4
cognovimus] agnovimus
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,6
Innova signa et immuta mirabilia.
Numérotation du verset
Sir. 36,7
Glorifica manum et brachium dextrum.
marg.|
GLORIFICA
MANUM etc. Optat ut divina maiestas per manum et dextrum brachium idem per Christum per quem antiqua miracula facta sunt innovet tempore gratie ut veteris legis et nove idem intelligatur esse Deus.
Numérotation du verset
Sir. 36,8
Excita furorem et effunde iram.
Numérotation du verset
Sir. 36,9
Extolle adversarium et afflige inimicum.
marg.|
EXTOLLE ADVERSARIUM etc. Significat per adventum Christi auferendum esse diabolum de cordibus hominum. Unde : cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia que possidet.
Numérotation du verset
Sir. 36,10
Festina tempus
interl.|
ut cito veniat tempus
et memento finis
interl.|
quia novissima hora est et finis mundi appropinquat
ut enarrent mirabilia tua.
interl.|
facta in adventu filii
Numérotation du verset
Sir. 36,11
In ira flamme
interl.|
gehenne
devoretur qui salvatur
interl.|
id est qui amat animam suam perdet eam
et qui pessimant
interl.|
id est pessime tractant
plebem tuam
interl.|
qui in Christo non vult ponere animam
inveniant perditionem.
interl.|
eternam
Numérotation du verset
Sir. 36,12
Contere caput
interl.|
diabolum
principum
interl.|
persecutorum
et5
inimicorum
interl.|
Dei et Ecclesie
5
et] ut
Weber
dicentium : non est alius preter nos.
interl.|
quia se tantum in mundo putant dominari
Numérotation du verset
Sir. 36,13
Congrega
interl.|
in unitate fidei
omnes tribus Iacob
interl.|
fideles de gentibus quos significavit Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent6
interl.|
predicent aliis
6
enarrent] enarrant
Weber
magnalia tua et hereditabis
interl.|
usque in finem
eos
interl.|
quasi Dominus et heres patris
sicut ab initio.
interl.|
fidei
Numérotation du verset
Sir. 36,14
Miserere plebi tue
interl.|
Ecclesie
super quam
interl.|
tuendam
invocatum est nomen tuum et Israel
interl.|
fidelis scilicet populi Deum contemplantis
quam7
coequasti
interl.|
coheredem fecisti
7
quam] quem
Weber
primogenito tuo.
interl.|
Christo qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terre
marg.|
MISERERE PLEBI etc. Expleta oratione contra peccatores et contra caput eorum diabolum orat scilicet sapientia pro statu Ecclesie et fidelium salute.
Numérotation du verset
Sir. 36,15
Miserere civitati sanctificationis tue Hierusalem civitati requiei tue.
interl.|
quasi tu exsurgens Domine misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit
Numérotation du verset
Sir. 36,16
Reple Sion inenarrabilibus virtutibus8
tuis
interl.|
Ecclesiam que speculatur gaudium regni celestis
8
virtutibus] verbis
Weber
et gloria tua
interl.|
miraculorum virtutum
populum tuum.
marg.|
SION
INENARRABILIBUS. Notitia #s[c]ripture in qua predicatur inenarrabilis virtus Dei.
Numérotation du verset
Sir. 36,17
Da {t. 3 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 781b}
[Rusch, f. 65rb ] testimonium qui9
ab initio creature
interl.|
Ecclesie
9
qui] quia
Weber
tue sunt
interl.|
ipsius sumus factura creati in operibus bonis in Christo Iesu
et suscita precationes
interl.|
prophetas adventum Christi deprecantes
quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores.
marg.|
ET
SUSCITA
PRECATIONES. Omnes prophete incarnationi Christi dant testimonium quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.
Numérotation du verset
Sir. 36,18
Da mercedem
interl.|
eterne vite
Domine10
sustinentibus
interl.|
adventum Filii tui expectantibus
10
Domine]
om. Weber
te ut prophete tui fideles inveniantur
interl.|
qui hec promiserunt
interl.|
multi enim reges et prophete voluerunt videre que vos videtis et non viderunt
et exaudi orationes servorum tuorum.
interl.|
adveniat regnum tuum fiat voluntas tua
Numérotation du verset
Sir. 36,19
Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam iustitie11
interl.|
in salutem christiani populi
11
viam] via
Weber
et sciant omnes
interl.|
gentes
qui inhabitant terram quia tu es12
conspector seculorum.
interl.|
ante secula scilicet et post omnia secula qui preteritis temporibus per gratiam Christi superordinasti futura
marg.|
SECUNDUM BENEDICTIONEM. Ordinem scilicet et ritum sacerdotii quem Dominus dedit populi suo ostendit quomodo adunivit eum Christo qui est sacerdos magnus secundum ordinem Melchisedech qui nos fecit unum regnum et sacerdotes Deo nostro. Secundum benedictionem Aaron datur populo suo quando dirigitur in viam iustite ut quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis hoc impleat in spiritalibus evangelii.
12
es] + Deus
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,20
Omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
marg.|
OMNEM ESCAM. Postquam predixit vocationem gentium ad fidem Christi premonet habere distantiam dogmatum ut sicut guttur discernit dulcem cibum et amarum sic veracem doctrinam discernamus et fallacem.
Numérotation du verset
Sir. 36,21
fauces contingunt13
cibum fere et cor insensatum14
verba mendacia.
13
contingunt] contingit
Weber
14
insensatum] sensatum
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,22
Cor
interl.|
hereticorum
pravum
interl.|
quia tota die meditatur iniustitiam et lingua eius concinnat dolos
dabit tristitiam et homo peritus
interl.|
catholica Ecclesia
resistet illi.
interl.|
scuto fidei et gladio spiritus quod est verbum Dei
Numérotation du verset
Sir. 36,23
Omnem masculum
interl.|
sermonem divinum qui animum fecundat
excipiet mulier et est filia melior
interl.|
sicut illi qui dicunt ego Pauli ego Apollo ego vero Cephe ego autem Christi
filio15
.
interl.|
vel filie
15
filio] filie
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,24
Species mulieris
interl.|
correcte fidei et boni operis
exhilarat
interl.|
delectat quia confidit in ea cor sui viri
faciem viri sui
interl.|
anime fidelis vel Ecclesie
et super omnem concupiscentiam hominis superducet16
desiderium.
marg.|
SPECIES MULIERIS. Christi gratia que per predicationem animas curat et carnis concupiscentiam mitigat. Hec in Ecclesia abundat cuius desiderium est super omnem concupiscentiam hominis quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrine.
marg.|
SUPER OMNEM. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari quia fallax gratia et vana est #pu[l]chritudo mulier timens Deum ipsa laudabitur.
16
superducet] superducit
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,25
Si est lingua curationis, est17
et mitigationis misericordie. Non est vir illius secundum18
filios hominum.
marg.|
NON
EST
VIR. Christus qui excedit humanam naturam. Unde : speciosus forma pre filiis hominum. Hic enim peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius.
17
est]
om. Weber
18
secundum] contra
Weber
Numérotation du verset
Sir. 36,26
Qui possidet mulierem bonam19
inchoat possessionem;
interl.|
Ecclesiam Christi scilicet hereditatem unde : postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
19
bonam]
om. Weber
adiutorium secundum20
illum est
interl.|
quia distantia est in profectu scientie et virtutum operatione differt enim stella a stella in claritate
20
secundum] contra
Weber
et columna
interl.|
firmamentum
ut requies.
interl.|
laboris
marg.|
ADIUTORIUM. Adiutorium Ecclesie est secundum dispensationem Christi. Unde : iustum adiutorium meum a Domino etc. Ipse est infirmitatis eius columna et laboris requies.
Numérotation du verset
Sir. 36,27
Ubi non est sepes21
interl.|
murus fidei qui sanctorum predicatione fundatur
21
sepes] sepis
Weber
diripietur
interl.|
a demonibus
possessio
interl.|
virtutum
et ubi non est
interl.|
quidquid extra Ecclesiam sit perit
mulier
interl.|
Ecclesia vel Spiritus sancti medela
gemescit egens.
marg.|
UBI
NON
MULIER. Quasi requiem et tutelam non habet qui extra Ecclesiam est ubicumque enim per dogmata hereticorum vel philosophorum deflectens semper in errore erit nec inveniet lumen veritatis.
Numérotation du verset
Sir. 36,28
Cui credit qui non habet nidum ? Et deflectens
interl.|
murus fidei qui sanctorum predicatione fundatur
ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens
interl.|
vagus scilicet et incertus
de civitate in civitatem.
marg.|
QUI
NON
HABET
NIDUM. Id est Ecclesiam ubi electorum anime filios bonorum operum nutriunt. Unde : « Invenit sibi passer domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos ».
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_36) |