initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 38

Numérotation du verset Sir. 38,1 
Honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
marg.|  HONORA  MEDICUM. Discretos vult nos esse in omnibus quia opera Dei bona sunt valde. Unde non debemus ea spernere que constat creatorem ad utilitatem nostrum fecisse. Sunt corporals medici sunt et spiritales. Corporales medici corpora spiritales curant animas utrique ergo honorandi sed spiritales preferendi.
Numérotation du verset Sir. 38,2 
a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
interl.|  corporalis vel spiritalis
Numérotation du verset Sir. 38,3 
disciplina medici exaltabit
interl.|  in mundo vel in celo
caput illius et in conspectu magnatorum
interl.|  angelorum vel sanctorum
collaudabitur
interl.|  a Domino
Numérotation du verset Sir. 38,4 
Altissimus creavit de terra medicinam
interl.|  ad salutem hominum
et vir prudens non abhorrebit illi
Numérotation du verset Sir. 38,5 
nonne a ligno indulcata est amara aqua
interl.|  suavis facta est
marg.|  NONNE A  LIGNO. Antiquam tangit historiam quia in deserto surinvenerunt filii Israhel aquam amaram sed Deus ostendit Moysi lignum quod immissum aquam indulcabit ubi iuxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas. Mystice autem aqua amara significat legem cui si confessio crucis et sacramentum iungatur potabilis efficitur.
Numérotation du verset Sir. 38,6 
ad agnitionem hominum virtutis illorum
interl.|  pervenit
et dedit homini scientiam Altissimus
interl.|  se
honorari in mirabilibus suis
Numérotation du verset Sir. 38,7 
in his
interl.|  que creavit
curans mitigavit dolorem
interl.|  hominum
et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur
interl.|  usque ad finem mundi cum mortale hoc induet immortalitatem
opera eius
interl.|  medicamenta
interl.|  veri medici
marg.|  IN  HIS  CURAM etc. Contra diversas infirmitates diversa opponunt medici cibos scilicet et potus emplastra et unguenta ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spiritales.
Numérotation du verset Sir. 38,8 
pax enim Dei super faciem terre
interl.|  quando scilicet absorbetur mors in victoria
Numérotation du verset Sir. 38,9 
fili in tua
interl.|  quasi assidue ora pro peccatis tuis
infirmitate non despicias
interl.|  quia in futuro in inferno nulla est redemptio
sed ora ad Dominum
interl.|  noli desperare
et ipse curabit te
interl.|  ab infirmitate peccati
Numérotation du verset Sir. 38,10 
averte a delicto
interl.|  mentem
et dirige manus
interl.|  ad bona opera
et ab omni delicto munda cor tuum
marg.|  AVERTE A  MALO. Simile est declina a malo et fac bonum. Et ab omni delicto munda cor tuum et non tantum corpus sed ut sis innocens manibus et mundo corde.
Numérotation du verset Sir. 38,11 
da suavitatem et memoriam similaginis
interl.|  id est simile
et impingua
interl.|  devotione caritatis
Oblationem
interl.|  obediendo
et da locum medico
interl.|  doctori tuo
marg.|  DA  SUAVITATEM. Panis et vini sacrificium in memoria dominice passionis oblatum precipue curat vulnera animarum nec solum vivis sed et mortuis valde necessarium est.
marg.|  Da suavitatem. Egritudinis et molestie que dispositione Dei immittitur ad probationem vel enim dationem iustorum vel ad damnationem reproborum qui scilicet delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidet in manus medici. Iustum est enim ut qui mandata Dei contemnit castigatus humilietur et opem querat quam negligebat. Spirituales quoque medici tempus querunt medicandi et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum et refrigerium prestet infirmantibus.
Numérotation du verset Sir. 38,12 
etenim illum Dominus creavit
interl.|  in usus tuos
et non discedat a te
interl.|  offensus inobedientia
quoniam opera eius sunt necessaria
interl.|  tibi
Numérotation du verset Sir. 38,13 
interl.|  vel illorum
incurras
Numérotation du verset Sir. 38,14 
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem eorum
interl.|  vel illorum

eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sir. 38,15 
qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
Numérotation du verset Sir. 38,16 
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine
interl.|  sepultura
corpus illius et non despicias sepulturam illius
marg.|  FILI  IN etc. Quia de infirmitatibus et medicorum curationibus disputavit de mortuorum exequiis adiungit.
Numérotation du verset Sir. 38,17 
propter delaturam
interl.|  id est separationem proximi
amare fer luctum illius
interl.|  modum plorandi describit
uno die
interl.|  parvo tempore ne nimia tristitia auferat meritum
et consolare propter tristitiam
Numérotation du verset Sir. 38,18 
[ ]
Numérotation du verset Sir. 38,19 
a tristitia enim
interl.|  anime desperanti
festinat mors et cooperiet
interl.|  obscurat
Virtutem
interl.|  bone actionis
et tristitia cordis flectet
interl.|  emollit
Cervicem
interl.|  fortitudinem
Numérotation du verset Sir. 38,20 
in abductione
interl.|  refutatione scilicet consolationis
permanet tristitia
interl.|  quia hic incipit et in futura pena durabit propter diffidentiam superne consolationis
et substantia inopis secundum cor eius
Numérotation du verset Sir. 38,21 
non dederis in tristitia cor tuum
interl.|  seculi que mortem anime operatur
sed repelle eam a te et memento novissimorum
interl.|  quia quantum deest illi fidei et spei tantum crescit meror in angustia
marg.|  MEMENTO  NOVISSIMORUM. Admonitio honorum patrum ut filii preparant sibi viaticum bonorum operum.
Numérotation du verset Sir. 38,22 
noli oblivisci
interl.|  novissimorum
neque enim est conversio
interl.|  id est non huc reverteris ut possis operari
et huic nihil proderis et te ipsum
interl.|  nimio dolore
pessimabis
interl.|  male tractabis
marg.|  NEQUE  ENIM. Quasi ergo cautus esto in omnibus ne forte in obitu proximi plus equo doleas.
Numérotation du verset Sir. 38,23 
memor esto iudicii mei
interl.|  transitus scilicet de hoc mundo quia nemo est qui vivat et non videat mortem
sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
interl.|  quasi in me iam completum est tibi instat
Numérotation du verset Sir. 38,24 
in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
interl.|  quia qualis eris talis ante iudicem stabis ut recipias secundum opera tua
marg.|  IN  REQUIE  MORTUI. Quasi morituri memoriam continuo conserva et confide et spe conforta ne in ultimo articulo deficiat.
Numérotation du verset Sir. 38,25 
Sapientiam
interl.|  divinam
scribe
interl.|  disce
in tempore
interl.|  in tabulis cordis
vacuitatis
interl.|  ocii
et qui minoratur actu sapientiam percipiet
interl.|  quia pluribus intentus minor est ad singula sensus
qua sapientia replebitur
interl.|  qui hec sciunt non penitus a sapientia alieni sunt
Numérotation du verset Sir. 38,26 
qui tenet aratrum
interl.|  doctoris officium et vomere evangelii excolit corda hominum
et non gloriatur in iaculo
interl.|  divinorum testimoniorum
stimulo
interl.|  exhortationis
Boves
interl.|  bruta
agit
interl.|  scilicet ne segniter vivant
et conversatur in operibus
interl.|  bonis
eorum et narratio eius in filiis taurorum
interl.|  superborum
marg.|  QUI  TENET  ARATRUM. Predicatores sanctos significat qui omni tempore docendo exhortando auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde : ut sapiens architectus fundamentum posui. Et alibi : filioli mi quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus. Quot species virtutum sunt tot operationes et documenta mentibus electorum doctores imprimunt.
Numérotation du verset Sir. 38,27 
interl.|  ut extirpet vitia plantet virtutes
et vigilia eius in sagina
interl.|  pinguedine
vaccarum
interl.|  feminarum quia utriusque sexus curam suscepit
Numérotation du verset Sir. 38,28 
sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et assiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picture et vigilia sua perficit opus
Numérotation du verset Sir. 38,29 
sic faber ferrarius
interl.|  qui spiritalia arma fabricat
interl.|  ordo predicantium
sedens iuxta incudem
interl.|  durum presentis vite laborem
et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
interl.|  tribulatio et persecutio mundi
marg.|  SICUT  FABER etc. Ordo predicatorum qui per diversa officia ministerium suum agunt doctrinam secundum auditores temperant qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant ut vasa in honorem faciant.
Numérotation du verset Sir. 38,30 
vox mallei innovabit aurem eius
interl.|  edicta principum incutiunt scilicet terrorem tormentorum
et contra similitudinem vasi oculi eius
interl.|  electarum animarum
Numérotation du verset Sir. 38,31 
cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
interl.|  animarum
marg.|  COR  SUUM  DABIT. Cum presentis vite volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subiectis ostendit immutabilem.
Numérotation du verset Sir. 38,32 
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est
interl.|  commissi officii
semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
Numérotation du verset Sir. 38,33 
in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
marg.|  IN  BRACHIO etc. Quia multis exemplis et catholice doctrine verbis infirmos roborat quibus humilitatis et mansuetudinis prebet exempla et cordis intentionem apponit ut quidquid asperum est minoribus subditorum lenitatis sue leniat documento et ad hoc vigilat ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet caritatis.
Numérotation du verset Sir. 38,34 
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
Numérotation du verset Sir. 38,35 
omnes hi
interl.|  doctores Ecclesie
in manibus suis
interl.|  operibus bonis
speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
interl.|  spiritus sancti distributione qui dividit singulis prout vult
Numérotation du verset Sir. 38,36 
sine his omnibus
interl.|  donis spiritalibus
non edificatur civitas
interl.|  Ecclesia
Numérotation du verset Sir. 38,37 
et non inhabitabunt
interl.|  fideles in ea
nec inambulabunt
interl.|  de virtute in virtutem
et in ecclesiam
interl.|  celestem aulam
non transilient
Numérotation du verset Sir. 38,38 
super sellam iudicis non sedebunt
interl.|  cum sine his cathedram honoris predicatores non habent nec legis intellectum nec digne docere possunt aut aliquid boni agere
et testamentum iudicii non intelligent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis
interl.|  sed aperte
non invenientur
Numérotation du verset Sir. 38,39 
sed creaturam
interl.|  corporalem scilicet
evi confirmabunt
interl.|  vel consumabunt
et deprecatio illorum in operatione artis
interl.|  cum operibus scilicet virtutum accepta est Deo
Accommodantes
interl.|  pro fratribus
animam suam et conquirentes
interl.|  meditantes die ac nocte
in lege Altissimi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_38)