initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 39

Numérotation du verset Sir. 39,1 
interl.|  patriarcharum et prophetarum
Exquiret sapiens
interl.|  ecclesiasticus

sapiens] om. Weber
et in prophetiis
interl.|  intelligendis
vacabit
Numérotation du verset Sir. 39,2 
narrationem virorum nominatorum
interl.|  apostolorum et evangelistarum
conservabit
interl.|  credendo operando
et in versutias parabolarum
interl.|  evangelistarum
simul introibit
interl.|  diligenter perscrutando
Numérotation du verset Sir. 39,3 
occulta proverbiorum
interl.|  mysticum sensum
exquiret et in absconditis
interl.|  allegoriis
parabolarum conversabitur
Numérotation du verset Sir. 39,4 
in medio magnatorum
interl.|  catholicorum doctorum
ministrabit
interl.|  divina officia
et in conspectu
interl.|  Deo scilicet non homini placens
presidis apparebit
interl.|  dominatoris universe terre
Numérotation du verset Sir. 39,5 
in terram alienarum
interl.|  a Deo
gentium pertransiet
interl.|  predicando
bona enim et mala in hominibus temptavit
interl.|  qui scilicet audiant verbum Dei vel contemnant
Numérotation du verset Sir. 39,6 
cor suum tradet
interl.|  bonos doctoris mores explicat qui fidei regulam servans tam verbo quam exemplo incessanter predicat
ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum
interl.|  corporis scilicet segnitiem repellens inicium et perfectionem verborum suorum Deo commendat
et in conspectu Altissimi
interl.|  beneplacito
deprecabitur.
interl.|  qui dirigit omnia opera nostra
Numérotation du verset Sir. 39,7 
Aperiet os suum
interl.|  cordis
in oratione et pro delictis suis deprecabitur
interl.|  pro malis removendis
Numérotation du verset Sir. 39,8 
si enim Dominus magnus voluerit spiritu intelligentie
interl.|  ut sciant quando et ubi et quomodo divina eloquia proferat
replebit illum
Numérotation du verset Sir. 39,9 
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientie sue et in oratione confitebitur Domino
Numérotation du verset Sir. 39,10 
ipse diriget consilium eius
interl.|  bone voluntatis
et disciplinam
interl.|  recte conversationis
et in absconditis suis
interl.|  in eterna aspiratione
consiliabitur
Numérotation du verset Sir. 39,11 
ipse palam faciet disciplinam doctrine sue
interl.|  laborabit scilicet ut Dei precepta fiducialiter predicet
et in lege testamenti Domini gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 39,12 
Collaudabunt
interl.|  a Deo
multi sapientiam
interl.|  doctrine
eius et usque in seculum non delebitur
Numérotation du verset Sir. 39,13 
non recedet memoria eius
interl.|  operum scilicet eius
et nomen eius requiretur a generatione in generationem
Numérotation du verset Sir. 39,14 
sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia
Numérotation du verset Sir. 39,15 
si immanserit
interl.|  longiore vita
nomen
interl.|  honorabilis vita et doctrina
Derelinquet
interl.|  post se
mille
interl.|  multos scilicet quos lucrabitur Domino
et si requieverit
interl.|  in morte
proderit illi
interl.|  qui ad vitam eternam transibit
marg.|  SI  PERMANSERIT  NOMEN  EIUS. Christi cuius sunt membra a quo habent omnia qui est virtus et sapientia Patris.
Numérotation du verset Sir. 39,16 
adhuc consiliabor
interl.|  apud me
ut enarrem
interl.|  auditoribus
interl.|  mirabilia Dei quomodo reddet unicuique secundum opera sua
ut furore
interl.|  utilia
enim repletus sum
interl.|  estu Spiritus Sancti
Numérotation du verset Sir. 39,17 
in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum {t. 3 : Erfurt, f. 67ra ; facsim., p. 785a} [Rusch, f. 67ra ] aquarum fructificate
interl.|  sanctarum meritum que auditum superne vocis audiunt
marg.|  OBAUDITE  ME. Intelligite doctrinam meam mentes electorum per baptismum generate et fructum martyrii facite in decursu mortalis vite.
Numérotation du verset Sir. 39,18 
quasi libanus odorem suavitatis habete
interl.|  odorem martyrii quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
Numérotation du verset Sir. 39,19 
florete flores quasi lilium date odorem
interl.|  castitatis cuius odor spargitur per mundum fidelium in exemplum
et frondete in gratiam
interl.|  sic
et collaudate canticum
interl.|  id est dicite canticum laudis
et benedicite Dominum in operibus suis
Numérotation du verset Sir. 39,20 
date nomini eius magnificentiam
interl.|  bene conversantes predicate eius potentiam ut luceant opera vestra coram hominibus
et confitemini illi
interl.|  laudando
in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum
interl.|  quasi verbis et factis benedicite Dominum
et citharis
interl.|  » Confitemini Domino in cithara ».

citharis] cinyris Weber
et sic dicetis in confessione
marg.|  ET  CITHARIS. Unde : « Confitemini Domino in cithara ». Cithara est ligni ventris in imo concavitas que sursum cordarum fila transmittens percussa dulcessime sonat. Cithara dicta quasi iteratione cita percussa. Huic comparatur opera que et terrenis rebus ad supernam gratiam extenduntur ut esurientem pascere nudum vestire etc. que Dei amore fiunt. Psalterium vero decacordum est quod alvum in superioribus habet unde ad inferiora descendunt fila canora cui precept decalogi aptantur que secundum formam psalterii de supernis ad nos conveniunt.
Numérotation du verset Sir. 39,21 
Opera
interl.|  corporalia et spiritalia
Domini universa bona valde
interl.|  vidit Deus cuncta que facerat et erant valde bona
Numérotation du verset Sir. 39,22 
in verbo eius
interl.|  in Filio
stetit aqua sicut congeries
interl.|  ipse dixit et facta sunt
et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
interl.|  id est que excipiuntur vel debent excipi ab excipio dicitur
marg.|  IN  VERBO  EIUS  STETIT  AQUA. Quando congregavit aquas et apparuit arida et fecit firmamentum in medio aquarum ne laberentur extra ordinem suum. Vel quia aque maris rubri fuere quasi pro muro a dextris et a sinistris. Vel aqua persecutionis Dei dispersatione restringitur.
Numérotation du verset Sir. 39,23 
quoniam in precepto ipsius placor fit
interl.|  pax Ecclesie
et non est minoratio in salute illius
interl.|  perfectam dat salutem
Numérotation du verset Sir. 39,24 
opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
marg.|  OPERA  OMNIS  CARNIS. Presentia Dei antecedit omnia et quicquid fit temporaliter ei sine tempore presens est. Nihil ergo novum neque mutabile est in conspectu eius.
Numérotation du verset Sir. 39,25 
a seculo usque in seculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
Numérotation du verset Sir. 39,26 
non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo querentur
marg.|  NON  EST  DICERE  QUID  EST. Prohibet nos esse curiosos et perscrutari que scire non convenit. Omnia enim in tempore suo manifestabuntur cum illuminabit Dominus abscondita tenebrarum et #manifestabit consilia cordium.
Numérotation du verset Sir. 39,27 
benedictio illius quasi fluvius
interl.|  aque vive
inundavit
interl.|  super timentes se unde : eis flumina fluant aque vive
marg.|  BENEDICTIO  ILLIUS etc. Sicut post diluvii effusione aque redibant ut appareret arida et germinaret sic post extinctionem impiorum datur electis facultas fructificandi.
Numérotation du verset Sir. 39,28 
et quomodo cataclysmus
interl.|  diluvium
aridam
interl.|  terram
Inebriavit
interl.|  in diebus Noe
sic ira ipsius gentes
interl.|  incredulas
que non exquisierunt eum hereditabit
interl.|  legem eius et mandata perscrutando
Numérotation du verset Sir. 39,29 
quomodo convertit aquas et siccata est terra et vie illius
interl.|  Domini
viis illorum directe sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
interl.|  quia retribuit eis secundum opera eorum vie enim Domini iudicia vie illorum opera
Numérotation du verset Sir. 39,30 
bona bonis
interl.|  vite eterne
creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala
interl.|  vite eterne
interl.|  si penituerint
interl.|  si perseveraverint
Numérotation du verset Sir. 39,31 
initium necessarie rei vite hominum
interl.|  prodigos et luxuriosos suggillat
marg.|  INITIUM  NECESSARIE  REI. Ante diluvium fructu terre naturalI cibo nutriebantur homines necdum erant concesse carnes.
aqua ignis
interl.|  quibus maxime corporalis vita nutritur
et ferrum
interl.|  quia est instumentum diversarum artium
sal
interl.|  quo si conduntur putredo arcetur

sal] om. Weber
lac et panis similagineus et mel et botrus uve et oleum et vestimentum
Numérotation du verset Sir. 39,32 
hec omnia
interl.|  quibus bene et licite utuntur
sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus
interl.|  qui abutuntur
in mala
interl.|  damnationem
convertentur
Numérotation du verset Sir. 39,33 
sunt spiritus
interl.|  maligni
creati sunt
interl.|  a se non a Deo
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua
interl.|  qui pro nequitia sua et seductione humani generis eterna supplicia sustinebunt
Numérotation du verset Sir. 39,34 
in tempore consummationis
interl.|  antichristi quando solvetur sathanas
effundent virtutem
interl.|  quia vindictam Dei contra se provocare non timent
et furorem eius qui fecit illos confundent
Numérotation du verset Sir. 39,35 
ignis grando famis et mors omnia hec ad vindictam creata sunt
marg.|  IGNIS  GRANDO. Omnia homini ante peccatum obediebant post peccatum vero pugnat contra eum orbis terrarum. Inde fames et mors et mille pericula mortis bestie quoque contra eum seviunt et rumphea celestis vindicte.
Numérotation du verset Sir. 39,36 
bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios
Numérotation du verset Sir. 39,37 
in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem preparabuntur et in temporibus suis non preterient verbum
marg.|  IN  MANDATIS. Quia iuxta supernam sententiam in tempore oportuno digna ultio peccato res vastabit. Unde : inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes.
Numérotation du verset Sir. 39,38 
propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisit
marg.|  PROPTEREA  AB  INICIO  CONFIRMATUS. Ad superiora respicit ubi ait : non est dicere quid est hoc aut quid est etc. Videt enim incomprehensibilia Dei iudicia et investigabiles vias nec audet inde aliquid temere loqui vel scribere sed temperate de his disputans non causam sed modum divino consilio manifestum dimisit unde addit : omnia opera Domini bona etc.
Numérotation du verset Sir. 39,39 
omnia opera Domini bona et omne opus hora sua
interl.|  tempore suo
subministrabit
Numérotation du verset Sir. 39,40 
non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo comprobabuntur
marg.|  NON  EST  DICERE. Utile dat consilium ut opera Dei non incaute discutiamus sed creatorem in omnibus laudemus et benedicamus.
Numérotation du verset Sir. 39,41 
et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini
marg.|  ET  NUNC  IN  OMNI. Quasi ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos vitia malos.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 39), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_39)