initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 41

Numérotation du verset Sir. 41,1 
o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
marg.| marg.| HOMINI  HABENTI  PACEM. Qui prosperitatem mundi et divitias amat amara est illi mors corporalis quia future vite gaudia negligit.||
Numérotation du verset Sir. 41,2 
viro quieto et cuius vie directe sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
Numérotation du verset Sir. 41,3 
o mors bonum est iudicium tuum
interl.| interl.| bonum est christianis iudicium mortis quia per ipsam transeunt ad vitam eternam||
homini indigenti
interl.| interl.| terrenis subsidiis||
et qui minoratur viribus
interl.| interl.| non presumens de se||
Numérotation du verset Sir. 41,4 
defecto etate
interl.| interl.| unde deficiens Abraham mortuus est in senectute bona||
et cui de omnibus cura est
interl.| interl.| mandatis Domini implendis vel proximis iuvandis||
et incredibili
interl.| interl.| qui non consentit heretico errori||
qui perdit sapientiam
interl.| interl.| mundi que stulticia est apud Deum||
Numérotation du verset Sir. 41,5 
noli metuere iudicium mortis
interl.| interl.| temporalis||
interl.| interl.| qui potius eum time qui potest animam et corpus perdere in gehennam||
memento que ante te fuerunt et que superventura sunt tibi hoc iudicium
interl.| interl.| temporalis mortis||
a Domino omni carni
marg.| marg.| HOC  IUDICIUM. Commune est omni carni nec quisquam evadere potest et si centum aut mille annos vixerit aut ultra. Unde : quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?||
Numérotation du verset Sir. 41,6 
et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
Numérotation du verset Sir. 41,7 
non est enim in inferno accusatio vite
interl.| interl.| in inferno nihil prodest confessio unde : in inferno autem quis confitebitur tibi||
Numérotation du verset Sir. 41,8 
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
marg.| marg.| FILII  ABOMINATIONUM. Abominabiles sunt filii peccatorum qui scilicet impios patres imitati sunt. Unde subdit : qui conversantur secus domos impiorum.||
Numérotation du verset Sir. 41,9 
filiorum peccatorum periet hereditas
interl.| interl.| unde : evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam #de terra viventium||
et cum semine illorum assiduitas obprobrii
Numérotation du verset Sir. 41,10 
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
marg.| marg.| DE PATRE  IMPIO. Qui male filios nutrit vel exemplo perdit reus est eorum perditionis vel qui mala opera de prava voluntate gignit damnabitur pro eis.||
Numérotation du verset Sir. 41,11 
ve vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
Numérotation du verset Sir. 41,12 
et si nati fueritis in maledictione nascemini
interl.| interl.| ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc.||
et si mortui fueritis
interl.| interl.| non renati per gratiam||
in maledictione erit pars vestra
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum etc.||
marg.| marg.| ET SI NATI  FUERITIS. Superioribus respondet in quibus de morte temporali disputavit quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit quamvis in corruptione surrecturus sic impii pro peccatis suis maledicti in eternam perditionem cum corpore et anima ibunt.||
Numérotation du verset Sir. 41,13 
omnia que de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
Numérotation du verset Sir. 41,14 
luctus
interl.| interl.| beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur||
Hominum
interl.| interl.| sapientium qui divinis obediunt mandatis||
in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
interl.| interl.| de libro viventium et de mundo||
Numérotation du verset Sir. 41,15 
curam habe de bono
interl.| interl.| vel mundo||
nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
marg.| marg.| CURAM  HABE. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen. « Melius est nomen bonum quam divitie multe ».||

Prv. 21, 1.
Numérotation du verset Sir. 41,16 
bone vite
interl.| interl.| erit||
numerus dierum bonum
interl.| interl.| eternorum unde longitudine dierum adimplebo eum||
autem nomen permanebit in evo
interl.| interl.| merces bone vite et bone fame permanebit in eternum||
Numérotation du verset Sir. 41,17 
Disciplinam
interl.| interl.| morum||
in pace conservate filii
interl.| interl.| sequimini pacem cum omnibus||
sapientia enim abscondita et thesaurus occultus que utilitas in utrisque
interl.| interl.| quasi non sufficit bene vivere nisi studeas proposse tuo alios docere||
Numérotation du verset Sir. 41,18 
melior est homo qui abscondit stultitiam suam
interl.| interl.| qui scilicet vaniloquium et pravam doctrinam devitat||
quam homo qui abscondit sapientiam suam
interl.| interl.| ve mihi quia tacui||
marg.| marg.| MELIOR  EST  HOMO. Qui abscondet frumentum maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium.||
Numérotation du verset Sir. 41,19 
verumtamen reveremini in his que procedunt de ore meo.
interl.| interl.| anima que benedicit impinguabitur||
marg.| marg.| VERUMTAMEN  REVERTIMINI. Quia bonum nomen et bonam vitam utilem esse predixit et occultantes scientiam reprehendit suadet ut revertantur ad studium docendi quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori. Unde :"Et animo irreverenti et infrunito ne tradas me Domine".||

Sir. 23, 6.
Numérotation du verset Sir. 41,20 
Non est enim bonum omnem irreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
interl.| interl.| quasi tamen non omnia omnibus conveniunt aliis officiunt que aliis proficiunt sibilus equos mitigat catulos instigat||
marg.| marg.| NON  EST  BONUM. Iuxta litteram nos instruit ut a vitiis caveamus et virtutibus operam demus et ne spretis melioribus eligamus peiora que sequitur confusio sempiterna.||
Numérotation du verset Sir. 41,21 
erubescite matrem et patrem de fornicatione
interl.| interl.| idolatrie vel heretice secte||
et a presidente
interl.| interl.| coram oculis Dei eccam||
interl.| interl.| sponsionis vestre in baptismo promisse||
Numérotation du verset Sir. 41,22 
a principe et iudice de delicto
interl.| interl.| a Christo qui est iudicaturus vivos et mortuos||
a synagoga et plebe
interl.| interl.| angelorum et plebe sanctorum||
de iniquitate
Numérotation du verset Sir. 41,23 
a socio et amico de in iustitia de loco in quo habitas
Numérotation du verset Sir. 41,24 
de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
Numérotation du verset Sir. 41,25 
a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicarie et ab aversione vultus cognati
Numérotation du verset Sir. 41,26 
ne avertas faciem a proximo tuo
interl.| interl.| non communicando indigenti||
ab auferendo
interl.| interl.| cuilibet||
Partem
interl.| interl.| pecunie||
et non restituendo
interl.| interl.| admirando eloquentiam||
marg.| marg.| NON  AVERTAS  FACIEM. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala et reprehendent iniustos de iniustitia sua tunc manifestabitur qui circa veritatem et testamentum Dei in tabernaculo Ecclesie dolose egit vel furtum commisit. Ille quoque arguetur qui comessationi et ebrietati incubuit et qui avare rapuit vel non erogavit que a Deo accepit. Ille quorum confundetur qui talentum verbi abscondit et qui vultum convertit a fratribus suis et fornicationibus hereticorum se miscuit.||
Numérotation du verset Sir. 41,27 
ne respicias mulierem
interl.| interl.| doctrinam||
alieni viri
interl.| interl.| heretici qui alienus a fide et religione||
et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
interl.| interl.| delectationi istando||
marg.| marg.| NE RESPICIAS  MULIEREM. Cupiditatem carnalem que debet subesse spiritui hanc non debemus scrutari et suggestionibus eius subiici.||
Numérotation du verset Sir. 41,28 
ab amicis de sermonibus improperii
interl.| interl.| unde : ne molliaris amico tuo malum cum in te habeat fiduciam||
et cum dederis ne improperes
interl.| interl.| datum obfuscat qui improperat imitare Deum qui dat affluenter et non improperat||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_41)