initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 48

Numérotation du verset Sir. 48,1 
Et surrexit Elias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
marg.|  QUASI  IGNIS etc. Quia quinquagenarios ab Ozia rege missos celesti igne combussit.
Numérotation du verset Sir. 48,2 
qui induxit in illos famem
interl.|  quia clausit celum tribus annis et sex mensibus ut non plueret super terram
marg.|  QUI  INDUXIT  IN  ILLOS  FAMEM. Mystice. Fames trium annorum Verbi Dei et fidei Trinitatis in ediam figuravit. Quia filium matris familias (expandens se tribus vicibus super puerum) suscitavit Christum signat qui per fidem sancte Trinitatis genus humanum suscitavit a morte peccati. Duo quinquagenarii ad eum ducendum missi cum militibus suis sunt combusti tertius remanet incolumis. Quinquagenarius enim confessio est penitentie quo declaratur remissio peccatorum. Iudei nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem penitentie dicunt ad eum : quinquaginta annos nondum habes et Abraam vidisti ? Ideo divine ignis incendio extinguuntur. Tertius #vero quia conversus ad fidem Trinitatis penitentie sacramenta cognovit indulgentiam meruit. Iussu Dei reges unxit et prophetam Eliseum in ultionem inimicorum dicente sibi Domino. Quicumque fugerit gladium Azaelis occidet eum Iehu et quicumque fugerit gladium Iehu occidet eum Eliseus etc. Non quod Eliseus homicida fuerit vel tyrannus sed divina ultio unicuique reddet secundum opera sua. Aliquando per reges aliquando per prophetas alios mucrone alios transverberat gladio lingue. Unde : dolavi eos in prophetis occidi eos verbo oris mei. Elias sublevatus in celum ascensionem Domini significat. Notandum autem quod Elias in curru ascendit homo enim purus adiutorio egebat alieno id est angelico qui nec ad celum aereum per se ascendere poterat quem nature infirmitas gravabat. Christus autem non curru neque ab angelis levatur qui enim fecerat omnia super omnia sua virtute ferebatur. Enoch translatus usque ad celum aereum Elias sublevatus quia ascensionis sue prenuntios et testes voluit Dominus habere unum ante legem et alium sub lege ut quandoque veniret qui celos veraciter penetraret. Unde : et ordo per quedam incrementa distinguitur. Enoch translatus Elias ad celum subvectus ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus celum ethereum sua virtute penetraret.
et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt
interl.|  sacerdotes Baal
non poterant enim sustinere precepta Domini
Numérotation du verset Sir. 48,3 
verbo Domini exaltavit celum et deiecit a se ignem terre
Numérotation du verset Sir. 48,4 
sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
Numérotation du verset Sir. 48,5 
qui sustulisti
interl.|  suscitasti
mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
Numérotation du verset Sir. 48,6 
qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
interl.|  quia regi egrotanti predixit quod de lecto suo non surgeret sanus
Numérotation du verset Sir. 48,7 
qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
interl.|  ubi scilicet cum Deo locutus est et vidit visiones in monte Horeb
Numérotation du verset Sir. 48,8 
qui ungues reges ad penitentiam
interl.|  Azael super Syriam et Iehu super Israel
et prophetas facis successores post te
interl.|  Eliseum scilicet
Numérotation du verset Sir. 48,9 
interl.|  in celum scilicet
in turbine ignis in curru equorum igneorum
Numérotation du verset Sir. 48,10 
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
interl.|  qui venturus es ante diem iudicii secundum Malachiam prophetam ut convertat corda patrum ad filios
Numérotation du verset Sir. 48,11 
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
Numérotation du verset Sir. 48,12 
nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
Numérotation du verset Sir. 48,13 
Elias
interl.|  hic est scilicet
qui in turbine tectus est
interl.|  ne videretur ab hominibus
et in Eliseo completus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
marg.|  ELIAS  QUI  IN  TURBINE. Cum non sit discipulus super magistrum Eliseus rogat Helyam dicens : fiat spiritus tuus duplex in me sed nisi mysterium observatur non est oportuna petitio. Elias enim Christum signat caput nostrum Eliseus vero corpus eius id est Ecclesiam. Dat Elias petendi optionem et Christus inquit : petite et dabitur vobis. Petit ergo Eliseus id est populus christianus. Fiat spiritus tuus duplex in me id est gratiam Spiritus Sancti duplex in remissionem scilicet peccatorum et collationem virtutum. Christus vero remissione peccatorum non eguit qui peccatum non habuit. Opera autem virtuum facit. Si videris inquit Elias quando tollar a te erit quod petisti si autem non videris non erit. Qui enim recte fidei oculos in eum possit et fideliter credit passionem resurrectionem ascensionem petitionis sue fructum accipit. Proiectus est mortuus in sepulcrum Elisei et a tactu ossuum revixit. Qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est eius resurrectionis ; unde : « Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me non morietur in eternum ».
marg.|  IN  ELISEO etc. Qui oravit dicens : fiat spiritus tuus duplex in me et obtinuit. Unde : in patientia et virtute in superabilis fuit qui in vita et in morte multa signa fecit.

Io. 11, 25-26 : « Ego sum resurrectio et vita ; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in eternum ».
Numérotation du verset Sir. 48,14 
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
interl.|  significat quod mystica fuit resuscitatio mortui qui proiectus in sepulcro Elisei revixit
Numérotation du verset Sir. 48,15 
in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
Numérotation du verset Sir. 48,16 
in omnibus istis non penituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt
interl.|  in captivitatem
de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
Numérotation du verset Sir. 48,17 
et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
marg.|  RELICTA  EST  GENS. Quia domus David et tribus Iuda et Beniamin non penitus abiecerunt culturam Dei sed alii eorum fuerunt idolatre ut Ioram et Achar alii adheserunt Deo sicut Ezechias et Iosias.

Cf. Ios. 7, 1 (Achan) ; 1Par. 2, 7.27.
Numérotation du verset Sir. 48,18 
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
Numérotation du verset Sir. 48,19 
Ezechias
interl.|  Christus
munivit civitatem suam
interl.|  reintegrans murum dissipatum et extruens turres
et induxit in medium ipsius aquam
interl.|  quia induxit aquam in civitatem
et fodit ferro rupem et edificavit ad aquam puteum
interl.|  de qua dicitur : impetus letificat civitatem Dei
marg.|  EZECHIAS  MUNIVIT  CIVITATEM. Quia Ezechias fontem obturat et rivum qui in medio terre fluit ne reges Assiriorum inveniant aquam signat quod ab hereticis et gentilibus divina sint velanda mysteria. Quod Sennacherib rex Assiriorum misit manum validam in Hierusalem per Rapsacem ut everteret eam et orante Ezechia et Isaia cum populo suo civitatem extinctis hostibus esse liberatam in Paralippomenon plene ostenditur.
Numérotation du verset Sir. 48,20 
in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
Numérotation du verset Sir. 48,21 
tunc mota {t. 3 : Erfurt, f. 71va ; facsim., p. 794a} [Rusch, f. 71va ] sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
Numérotation du verset Sir. 48,22 
et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad celum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
Numérotation du verset Sir. 48,23 
non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Isaie sancti prophete
Numérotation du verset Sir. 48,24 
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei.
Numérotation du verset Sir. 48,25 
Nam fecit Ezechias quod placuit Deo
interl.|  Hec in libris Regum et Paralipomenon et in libro Isaias plene exponuntur
et fortiter ivit in via patris sui David quam mandavit illi Isaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei.

patris sui - David] inv. Weber
Numérotation du verset Sir. 48,26 
In diebus ipsius
interl.|  Ezechie
retro rediit sol
interl.|  per decem lineas
et addidit regi vitam.
interl.|  id est ostendit additam
Numérotation du verset Sir. 48,27 
Spiritu magno
interl.|  prophetico
vidit
interl.|  Isaias
ultima
interl.|  id est ultima etate futura
et obsecratus est lugentes
interl.|  docendo scribendo
in Sion usque in sempiternum
Numérotation du verset Sir. 48,28 
ostendit futura et abscondita antequam evenirent
interl.|  Christi adventum redemptionem humani generis et alia multa




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_48)