initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 5

Numérotation du verset Sir. 5,1 
Noli attendere
interl.| interl.| nihil intulimus in mundum nihil auferemus de mundo||
ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita
interl.| interl.| sicut ille cui dictum est stulte hac nocte animam tuam repetent a te que autem congregasti cuius erunt non est enim sperandum in incerto divitiarum||
nihil enim proderit in tempore vindicte et obductionis
interl.| interl.| mortis||
Numérotation du verset Sir. 5,2 
non sequaris concupiscentiam
interl.| interl.| carnalem||
cordis
Numérotation du verset Sir. 5,3 
et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea
interl.| interl.| Dominus reddet unicuique secundum opera sua||
Deus
interl.| interl.| qui supra omnes cui resistere nemo potest||
enim vindicans vindicabit
Numérotation du verset Sir. 5,4 
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste
interl.| interl.| nihil stultius quam patientia Dei abuti qui dissimulat peccata hominum propter penitentiam||
Altissimus enim est patiens
interl.| interl.| per misericordiam in presenti||
redditor
interl.| interl.| per iustitiam in futuro||
Numérotation du verset Sir. 5,5 
de propitiatu peccatorum
interl.| interl.| beatus vir qui semper est pavidus||
noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
interl.| interl.| quasi impune possis peccare||
Numérotation du verset Sir. 5,6 
et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum {Erfurt, t. 3, f. 49rb ; facsim., t. 2, p. 749b} [Rusch, f. 49rb ] miserebitur
Numérotation du verset Sir. 5,7 
misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
interl.| interl.| custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet||
Numérotation du verset Sir. 5,8 
non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
interl.| interl.| ambulate dum lucem habetis ne tenebre vos comprehendant||
Numérotation du verset Sir. 5,9 
subito enim venit ira illius et in tempore vindicte disperdet te
interl.| interl.| vigilate quia nescitis quando dominus domus veniet etc.||
Numérotation du verset Sir. 5,10 
noli anxius esse in divitiis iniustis
interl.| interl.| que inique adquiruntur et avare servantur conturbat enim domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munerra vivet||
nihil enim proderunt tibi in die obductionis
interl.| interl.| finis||
et vindicte
interl.| interl.| districti iudicii||
Numérotation du verset Sir. 5,11 
non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
marg.| marg.| NON  VENTILES etc. Levitatem reprehendit de qua dicitur : stultus ut luna mutatur et vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. In omnem ventum se ventilat et in omnem viam vadit qui luxum seculi sequitur et timorem Domini servare se putat et mundo et Christo equaliter militare. Aliter : monet nos sapientia ne hereticorum vanitatem et errorem sequamur quia duplicitas doctrine eorum in qua modo vera modo falsa proferunt peccatores esse ostendit.||
Numérotation du verset Sir. 5,12 
esto firmus in via Dei
interl.| interl.| regulam catholice fidei servando||
et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitie
interl.| interl.| quia conferetur premium eterne glorie unde : euge serve bone et fidelis etc.||
Numérotation du verset Sir. 5,13 
esto mansuetus
interl.| interl.| bonorum est||
ad audiendum verbum ut intelligas et cum sapientia fers responsum verum
marg.| marg.| ESTO  MANSUETUS etc. Bonum est mansuete audire et suscipere verbum veritatis et modeste ac prudenter profere. Unde : sit omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Et paulo post : in mansuetudine suscipite in situm verbum quod potest salvare animas vestras. In Proverbiis quorum dicitur : vidisti hominem velocem ad loquendum stulticia magis speranda est quam correctio illius.||
Numérotation du verset Sir. 5,14 
si est tibi intellectus responde proximo. Sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato
interl.| interl.| sicut peccat qui scit et non vult proximum docere sic qui nescit et vult magister esse||
et confundaris
interl.| interl.| confusione perpetua||
Numérotation du verset Sir. 5,15 
honor
interl.| interl.| immortalitatis||
et gloria
interl.| interl.| eterne beatitudinis||
in sermone sensati
interl.| interl.| catholici doctoris||
lingua imprudentis
interl.| interl.| heretici vaniloqui||
subversio ipsius
interl.| interl.| eterni interitus||
Numérotation du verset Sir. 5,16 
non appelleris susurrio
interl.| interl.| detractor||
et lingua tua capiaris
interl.| interl.| hereticus qui furtim et occulte seminat errorem||
et confundaris
interl.| interl.| eterna damnatione||
Numérotation du verset Sir. 5,17 
super furem enim est confusio et penitentia
interl.| interl.| hereticum qui occulte laqueos erroris tendit unde : fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat||
et denotatio pessima
interl.| interl.| damnatio||
super bilinguem
interl.| interl.| qui modo vera modo falsa loquitur||
susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
interl.| interl.| qui Deo et hominibus odibilis unde : detrahentem secreto proximo suo hunc. Et in Proverbiis : abominatio hominum detractor||
Numérotation du verset Sir. 5,18 
iustifica pusillo et magno similiter
interl.| interl.| quasi ne accipias personam in iudicio iuste quod iustum est exequere||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_5)