initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 50

Numérotation du verset Sir. 50,1 
Simon
interl.| interl.| Simon pone merorem vel audi tristitiam||
Onie filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit
interl.| interl.| verbo doctrine||

Onie] Onii Weber
Domum
interl.| interl.| sinagogam sicut doctores nostris||
et in diebus suis
interl.| interl.| temporibus Ecclesiam||
corroboravit
interl.| interl.| SIMON ONIE. Ad homines in tempore pervenit quia iste SImon fuit filius Onie qui de Simeone cognomine iusto natus est. Onias autem ut Iosephus refert pusillanimis et avarus Ptolomeo regi tributa non reddens ad iracundiam provocavit. Moriens autem Onias Simoni filio sacerdotium etiam reliquit quo etiam mortuo filius Onias successit. Fuit autem hic Simon pontifex Iudeorum cum Ptolomeus Evergetes regnaret in Egypto in Asia et Syria Seleuchus. Patet vero Iesum huius libri scriptorem et hunc et istum Simonem eisdem fuisse temporibus cum vitam Simonis et mores tam expresse describat Iesus.||
cognomine] sic Rusch pro cognatione ? [MM2017]
Numérotation du verset Sir. 50,2 
templi etiam altitudo ab ipso fundata est
interl.| interl.| Christi autem incarnatio passio resurrectio in fide credentium locata est||
duplex edificatio excelsa parietis templi
interl.| interl.| de utroque populo venientes||
Numérotation du verset Sir. 50,3 
in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
marg.| marg.| PUTEI  AQUARUM. Profunditates scripturarum que in divinis libris sub figuris latent sed ore predicatorum redundant quasi mare ad saturitatem plurimorum.||
Numérotation du verset Sir. 50,4 
qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
interl.| interl.| a peccatis servitute diaboli||
Numérotation du verset Sir. 50,5 
qui prevaluit amplificare civitatem
interl.| interl.| per gratiam Christi predicatorum labor proficit||
interl.| interl.| numero credentium||
qui adeptus {t. 3 : Erfurt, f. 72ra ; facsim., p. 795a} [Rusch, f. 72ra ] est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
interl.| interl.| ingressus domus et atrii est ordo doctorum||
marg.| marg.| ET INGRESSUM  DOMUS. Quia in rudibus quos signat atrium et in perfectis qui signatur per domum magistrorum excrescit meritum.||
Numérotation du verset Sir. 50,6 
quasi stella matutina in medio nebule
interl.| interl.| differentiam doctorum significat quibus spiritus largitur diversas gratias dividens singulis prout vult||
et quasi luna plena in diebus suis lucet
interl.| interl.| doctrine verbo et baptismi sacramento hoc curant doctores modo||
Numérotation du verset Sir. 50,7 
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
interl.| interl.| quia in obscuritate littere relucet splendor sapientie||
Numérotation du verset Sir. 50,8 
quasi arcus effulgens in nebulam glorie
interl.| interl.| scientia scripturarum per quam sagitte divinorum testimoniorum||
et quasi flos rosarum in diebus veris
interl.| interl.| sanguis martyrum in virore nascentis Ecclesie||
quasi lilia
interl.| interl.| continentia et virginitas||
que sunt in transitu aque
interl.| interl.| labentis seculi||
et quasi thus
interl.| interl.| pura oratio||
redolens in diebus estatis
interl.| interl.| in claritate fidei||
Numérotation du verset Sir. 50,9 
quasi ignis
interl.| interl.| caritatis||
effulgens et thus ardens in igni
interl.| interl.| passionis||
Numérotation du verset Sir. 50,10 
quasi vas
interl.| interl.| anima||
Auri
interl.| interl.| sapientie||
solidum ornatum omni lapide pretioso
interl.| interl.| omni genere virtutum||
Numérotation du verset Sir. 50,11 
quasi oliva pullulans et gyrus
interl.| interl.| lux fidei et affectus misericordie||
in altitudinem se tollens
interl.| interl.| altitudo perfectionis bone voluntatis sicut habent sancti||
in accipiendo ipsum stolam glorie et vestiri eum consummatione virtutis
marg.| marg.| IN ACCIPIENDO  IPSUM. Ordo predicatorum accipiendo stolam glorie et vestiendo se consummatione virtutum iudicium dignitatis sue et ornatum fidei et vestitum bone operationis demonstrat. Hec enim debent in sacerdotibus apparere ut digne possint docere unde : “Cepit Iesus facere et docere” et pro eis preces fundat.||
Numérotation du verset Sir. 50,12 
in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
interl.| interl.| quia sacerdocii sui iura recte custodit ut subiectos recte doceat||
Numérotation du verset Sir. 50,13 
in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram
interl.| interl.| primus opere et doctrina||
circa illum
interl.| interl.| ut imitentur||
corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
interl.| interl.| presbyterorum et eorum qui sunt minoris ordinis qui boni pastoris sequuntur exemplum||
marg.| marg.| IN ACCIPIENDO  AUTEM etc. Partes accipit de manu sacerdotis qui bone operationis actum exigit a ministris.||
Numérotation du verset Sir. 50,14 
sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
Numérotation du verset Sir. 50,15 
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel
interl.| interl.| sic luceat lux vestra coram hominibus etc.||
interl.| interl.| fidelium multitudine||
et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
marg.| marg.| ET IN CONSUMMATIONE etc. Consummata oblatio datur excelso regi quando corpus Christi offertur Deo.||
Numérotation du verset Sir. 50,16 
porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uve
interl.| interl.| Christi sanguinem offerendo||
Numérotation du verset Sir. 50,17 
et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
marg.| marg.| EFFUDIT IN  FUNDAMENTO. In commemorationem Christi qui est fundamentum Ecclesie. Huius oblationis est odor suavissimus Deo omnipotenti.
Numérotation du verset Sir. 50,18 
tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
Numérotation du verset Sir. 50,19 
tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum
marg.| marg.| TUNC  OMNIS  POPULUS. Cum officium ecclesiasticum per ministros altaris agitur in memoriam Christi populus ad laudem Christi provocatus prosternit se  in faciem id est cordis sui exhibet humilitatem.||
et dare preces Deo omnipotenti excelso
marg.| marg.| DARE  PRECES. Quia quidquid in timore et amore Dei agitur coram Deo est oratio et odor suavitatis.||
marg.| marg.| Quia omnis Ecclesia satagit ut perseveret in prece usque ad finem mundi quando corpus Christi incorruptione honorabitur et membra capiti suo coiungentur.||
Numérotation du verset Sir. 50,20 
{t. 3 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 795b} [Rusch, f. 72rb ] et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo
interl.| interl.| Ecclesia||
auctus est sonus suavitate plenus
Numérotation du verset Sir. 50,21 
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
marg.| marg.| ET ROGAVIT. Quod quidquid in unitate fidei Deo offertur apud eum recipitur quidquid extra impietati deputatur. Magnus fit in Ecclesia sonus quando orationibus sacerdotibus et benedicentibus respondet omnis populus amen qui sonus tam ad clamorem vocis quam ad devotionem cordis pertinet. Homo non videt in facie Deus autem in corde||
Numérotation du verset Sir. 50,22 
tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
marg.| marg.| TUNC  DESCENDENS. Cetus sanctorum exultans extollit in omnem congregationem filiorum Israel quando gratias agit pro perfectione laboris in salute universi populi tunc laudes multiplicat orationem iterat quia numquam a laudibus cessat.||
Numérotation du verset Sir. 50,23 
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
marg.| marg.| OSTENDERE  VIRTUTEM. Predicare scilicet misericordiam eius qui dat nobis iocunditatem cordis et pacem in temporibus eternis ut omnes veri Israelite et amatores regis eterni predicent potentiam {t. 3 : Erfurt, f. 72rb ; facsim., p. 795b} [Rusch, f. 72rb ] et bonitatem Dei in liberatione populi sui.||
Numérotation du verset Sir. 50,24 
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostre et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
Numérotation du verset Sir. 50,25 
det nobis iocunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos
Numérotation du verset Sir. 50,26 
credere Israel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
Numérotation du verset Sir. 50,27 
duas gentes odit anima mea
marg.| marg.| DUAS  GENTES. Ruina duplex gentilitas scilicet que idolatria polluta est et conversatione vana.
tertia autem
interl.| interl.| scilicet heretica||
non est gens quam oderim
interl.| interl.| una et simplex sed diversis composita erroribus||
Numérotation du verset Sir. 50,28 
Qui
interl.| interl.| prima||
Sedent
interl.| interl.| Iudei scilicet||
in monte
interl.| interl.| superbie||
Seir
interl.| interl.| Hyspidi||
et Philistiim
interl.| interl.| secunda||
et stultus populus
interl.| interl.| tertia||
qui habitat in Sicimis
Numérotation du verset Sir. 50,29 
doctrinam sapientie et discipline scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
marg.| marg.| DOCTRINAM. Opus suum commendat ostendens quam utile sit legenti meditanti et operanti.||
Numérotation du verset Sir. 50,30 
beatus qui in istis versatur bonis
interl.| interl.| meditando et opere implendo||
qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
Numérotation du verset Sir. 50,31 
si enim hec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei
interl.| interl.| sapientia||
vestigium eius est
interl.| interl.| per quam scilicet ad regnum pervenire valeamus||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 50), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_50)