initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 52*

Numérotation du verset Sir. 52*,1 
 {Erfurt, t. 3, f. 72vb ; facsim., t. 2, p. 796b} [Rusch, f. 72vb ] Oratio Salomonis incipit. Et inclinavit Salomon genua sua in conspectu totius ecclesie Israel et aperuit manus suas ad celum et dixit :

1 Capitulum 52... peccaverit vir in te. Explicit liber ecclesiasticus] totum capitulum quod etiam 2Par. 6, 13b-22a legitur, videtur adfuisse in archetypo et VLsedhic omittunt Cava ΣHA Θ ΩM ΩS ΩJ P119 To97 Ed1530 Clementina cum graeco | 2 Oratio… incipit] + rubrica P18 ; om. Weber | 3 Sir. 52 : cf. < Parall . > 3Rg. 8, 22-30. | 4 inclinavit] declinavit Weber | 5 sua] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 52*,2 
Domine Deus Israel non est similis Deus in celo sursum neque in terra deorsum

est] + tibi Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,3 
qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
Numérotation du verset Sir. 52*,4 
servans puero tuo David que locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua implesti quasi dies iste.

implesti] supplesti Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,5 
Et nunc Domine Deus Israel custodi puero tuo David patri meo que locutus es illi dicens : non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israel.

patri meo] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,6 
Verumtamen si custodierint filii tui legem meam et10  in preceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo fideles11  .

Verumtamen] Verum Weber | 10  legem meam et] manum suam ut Weber | 11  fideles] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 52*,7 
Et nunc Domine Deus Israel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
Numérotation du verset Sir. 52*,8 
quoniam si vere habitavit12  Deus cum hominibus in terra,

12  habitavit] habitabit Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,9 
si celum et celi celorum non sufficiant13  tibi quantomagis domus hec14  quam edificavi

13  et celi celorum non sufficiant] celi non sufficit Weber 14  tibi… hec] verum domus Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,10 
sed15  respicias ad orationem servi16  tui et deprecationem eius17  ut exaudias Domine18  placationem orationis quam puer tuus orat coram te hodie19 

15  sed] et Weber | 16  servi] pueri Weber | 17  deprecationem eius] precationem Weber | 18  ut exaudias - Domine] inv. Weber | 19  hodie] om. Weber |
Numérotation du verset Sir. 52*,11 
ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hoc loco20 

20  hoc loco] hunc locum Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,12 
et exaudies21  precationem pueri tui et populi tui Israel si oraverint in loco isto

21  exaudies] exaudias Weber
Numérotation du verset Sir. 52*,13 
et exaudies22  in loco habitationis de celo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir in23  te24  .

22  exaudies] exaudias Weber | 23  in] iuxta Weber | 24  te] Explicit liber ecclesiasticus Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 52*), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_52*)