initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 7

Numérotation du verset Sir. 7,1 
noli facere mala
interl.|  omnium peccatorum prohibet actionem societatem et spiritaliter hereticorum
et non te apprehendent
Numérotation du verset Sir. 7,2 
discede ab iniquo et deficient mala abs te
interl.|  unde post secundam et tertiam correctionem hereticum devita
Numérotation du verset Sir. 7,3 
non semines mala
interl.|  exempla nequicie
in sulcis iniurie
interl.|  operando scilicet in labore perverse doctrine
et non metes ea in septuplum
interl.|  in gehenna
marg.|  METES  EA etc. Perfectam ultionem septenarius enim perfectionem significat. Unde et Christus septemplici spiritu repletus fuisse describitur. Et alibi : assumit septem alios spiritus nequiores se etc.
Numérotation du verset Sir. 7,4 
noli querere ab homine ducatum
interl.|  ambitio interdicitur
neque a rege cathedram honoris
marg.|  NEQUE A  REGE etc. Non potest exercere opus iusti regiminis qui sententiam neglexit vere pietatis. Unde : reges gentium dominantur eorum vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut minor.
Numérotation du verset Sir. 7,5 
non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
interl.|  noli altum sapere sed time
marg.|  QUONIAM  AGNITOR etc. Nulla presumptio peniciosior quam de propria iustitia aut scientia superbire. Unde : non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet. Et alibi : vidisti hominem sapientem sibi videri et magis illo spem habet stultus.
Numérotation du verset Sir. 7,6 
noli querere fieri iudex nisi si valeas virtute irrumpere iniquitates
interl.|  ille pertrahi debet in exemplum vivendi qui nulla adversa perimescit
marg.|  NOLI  QUERERE  FIERI  IUDEX etc. Debet quisque proprias virtutes perpendere et pro quantitate virium curam aliorum sucipere nedum delectatur loco glorie fiat subditis auctor ruine et qui gravatur pondere suarum velit fieri iudex alienarum culparum.
ne forte extimescas {Erfurt, t. 3, f. 50rb ; facsim., t. 2, p. 751b} [Rusch, f. 50rb ] faciem potentis et ponas scandalum
interl.|  subditis
in agilitate tua
interl.|  levitate affectus vel actus
Numérotation du verset Sir. 7,7 
non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum
interl.|  in populi voluntatem
marg.|  NON  PECCES  IN  MULTITUDINEM etc. Qui ratione pollet et liberi arbitrii potestate prevalet subditorum insolentia non peccet sed constanter resistat aliene nequicie nec se putet impune peccare si plurimorum acquiescit voluntati.
marg.|  Reatum. Unde : non solum autem qui ea faciunt sed qui consentium facienti.
Numérotation du verset Sir. 7,8 
neque alliges duplicia peccata
interl.|  ut et pecces et peccantibus consentias
nec enim in uno eris immunis
Numérotation du verset Sir. 7,9 
noli esse pusillanimis in anima tua
interl.|  pusillanimitas fugienda est ex qua nascitur tristitia seculi que mortem operatur iustum autem non contristabit quiquid acciderit ei
Numérotation du verset Sir. 7,10 
exorare et facere elemosynam non despicias
Numérotation du verset Sir. 7,11 
ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus
interl.|  cum bene feceritis dicite quia servi mutiles sumus etc.
et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
Numérotation du verset Sir. 7,12 
non irrideas hominem in amaritudine anime est enim qui humiliat
interl.|  cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina anime eius ne exalterur cor tuum ne forte videat Dominus et displiceat ei
et exaltat circumspector Deus
Numérotation du verset Sir. 7,13 
noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
interl.|  os quod mentitur occidit animam et quanto sepius tanto gravius primum autem capitaleque mendacium est in doctrina religionis et heretici figmenti
marg.|  NOLI  AMARE  MENDACIUM etc. Omne mendacium malum et proximis inferre scandalum perniciosum est. Multo magis ergo amico fraudem moliri crimen imponere quoniam testis mendax peribit. Unde in Proverbiis : sicut noxius est qui mittit sagittas in mortem sic qui fraudulentur nocet amico
Numérotation du verset Sir. 7,14 
noli velle mentiri omne mendacium assiduitas enim illius non bona
Numérotation du verset Sir. 7,15 
noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione
interl.|  quasi sic penitere sic confitere peccatum ut non sit iterandum
marg.|  NOLI  VERBOSUS  ESSE etc. Quasi : noli sensum tuum docere audi sapientiam seniorum. Tutius est enim audire quam loqui. Unde : sit omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram.
Numérotation du verset Sir. 7,16 
non oderis laboriosa opera
interl.|  laborare et ocium fugere laudabile est unde : cum silentio operantes panem suum manducent
marg.|  NON  ODERIS  LABORIOSA  OPERA. Peccanti homini scientia data est ut labore manuum querat sibi victum. Unde : in sudore vultus tui vesceris panem tuum etc.
et rusticationem ab Altissimo creatam
Numérotation du verset Sir. 7,17 
non te reputes in multitudine indisciplinatorum
interl.|  inquietorum inobedientium quorum societas periculosa
Numérotation du verset Sir. 7,18 
memento ire
interl.|  future vindicte
quoniam non tardabit
Numérotation du verset Sir. 7,19 
humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
interl.|  sicut initium omnis peccati superbia ita initium omnis sapientie timor Domini beatus enim homo qui semper est pavidus et qui se humiliat exaltabitur
marg.|  QUONIAM  VINDICTA  CARNIS. Quia caro peccatorum que luxuria defluit igne inferni et vermibus cruciabitur ubi vermis non moritur et ignis non extinguitur in vermi putredo gehenne in igne ardor signatur. Vel vermis est sera scelerum penitentia que in tormentis conscientiam peccatorum mordere non cessat ut ignis sit pena extrinsecus seviens vermis autem dolor interius accusans.
Numérotation du verset Sir. 7,20 
noli prevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
marg.|  NOLI  PREVARICARI etc. Multi perierunt pro avaricia et cupiditate terrenorum proximum ad imaginem Dei factum negligentes docet ergo sapientia ut magis diligamus proximum quam pecunie thesaurum. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Unde : nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt. Et alibi : qui propter amicum negligit damnum iustus est et qui odit munera vivet.
Numérotation du verset Sir. 7,21 
noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundie illius super aurum
interl.|  coniugium docet esse servandum ut quod Deus coniunxit homo non separet allegorice vero a societate Ecclesie prohibet discedere et pactum baptismatis violare et mercedem subiungit gratia enim verecundie illius etc.
marg.|  GRATIA  ENIM  VERECUNDIE etc."Oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus diligentibus se". Potest per hanc mulierem sapientia intelligi que alibi pretiosa margarita dicitur quam spiritalis negociator inveniens vendit omnia et emit eam. Unde Ecclesiastes : vive vita cum muliere quam dilexisti quasi sapientiam sequere et scientiam scripturarum et quasi coniugem tibi copula.

Cf. 1Cor. 2, 9.
Numérotation du verset Sir. 7,22 
non ledas servum {Erfurt, t. 3, f. 50va ; facsim., t. 2, p. 752a} [Rusch, f. 50va ] operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
interl.|  quasi modestiam et equitatem circa subditos conserva unde Paulus domini quod iustum est et equum servis prestate. Et in Deuteronomio mercennariis dictum est eadem die reddas ei premium laboris sui ante solis occasum
marg.|  NON  LEDAS  SERVUM etc. Qualiter servi nutriendi sint aperte monstratur affectu scilicet filiorum pro iure nature et disciplinandi pro mentis instabilitate. Unde in sequentibus : cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo.
Numérotation du verset Sir. 7,23 
servus sensatus
interl.|  intelligens benivolus
dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate
interl.|  bene operandi
neque inopem derelinquas illum
marg.|  INOPEM. Oppressum violentia servitutis. Sive enim servi sive liberi omnes in Christo unum sumus.
Numérotation du verset Sir. 7,24 
pecora tibi sunt attende illis
interl.|  simplices qui sicut pecus per omnia serviunt
et si sunt utilia perseverent apud te
Numérotation du verset Sir. 7,25 
filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
marg.|  FILII  TIBI  SUNT etc. Sicut bonos servos affectu filiorum habendos sic ancillas quasi filias habendas esse docet sed cum disciplina. Unde : lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te non adrideas illi ne doleas et in novissimo obstubescant dentes tui.
Numérotation du verset Sir. 7,26 
filie tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
Numérotation du verset Sir. 7,27 
trade filiam
interl.|  matrimonio ne lasciviat
et grande opus feceris
interl.|  scilicet utile in domo tua
et homini sensato da illam
interl.|  pudenti strenuo qui bene servet eam
Numérotation du verset Sir. 7,28 
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
marg.|  MULIER  SI  EST  TIBI etc. Coniugalem commendat pudiciciam removens omnem detestabilem copulam. Mystice autem admonet ut catholicam fidem in vera religione quam primum post baptismi perceptionem sortiti sumus firmiter tenentes hereticorum perfidiam abiiciamus.
Numérotation du verset Sir. 7,29 
honora patrem tuum
interl.|  hoc mandatum primum est in repromissione Domini verum patrem fide et opere debemus honorare
et gemitus matris tue ne obliviscaris
interl.|  Ecclesie que nos multo gemitu et dolore parit
Numérotation du verset Sir. 7,30 
memento quoniam nisi per illos non fuisses
interl.|  christianus
et retribue illis quomodo et illi tibi
Numérotation du verset Sir. 7,31 
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
Numérotation du verset Sir. 7,32 
in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
marg.|  DILIGE  EUM  QUI  TE  FECIT etc. Timorem Dei et amorem se habere ostendit qui honorat et timet ministros eius. Unde : qui vos recipit me recipit qui autem vos spernit me spernit.
marg.|  Dignus est operarius cibo suo. Qui enim in sacrario operantur de sacrario edunt qui altario serviunt de altario participantur.
marg.|  Quamvis oblatio parva sit humili mente et pura dilectione facta multorum delictorum negligentias purgat quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Numérotation du verset Sir. 7,33 
honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
interl.|  eleemosynam scilicet tribuendo de labore manuum ministro Dei
Numérotation du verset Sir. 7,34 
da illi partem sicut mandatum
interl.|  in lege
est tibi primitiarum et purgationis et de negligentia purga te cum paucis
interl.|  quia sacerdotes portant peccata populi et orant pro eis
Numérotation du verset Sir. 7,35 
datum brachiorum tuorum
interl.|  de iustis scilicet laboribus
et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
marg.|  DATUM  BRACHIORUM etc. Superius pro his que offeruntur ministris Dei promisit peccatorum purgationem nunc autem pro eleemosynis venam et benedictionis gratiam qui sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum.
Numérotation du verset Sir. 7,36 
et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio
interl.|  peccatorum
et benedictio tua
Numérotation du verset Sir. 7,37 
gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam
marg.|  ET  MORTUO etc. Ad eleemosynam pertinet sepultura mortuorum multomagis ergo consolatio vivorum. Unde : Paulus docet gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus.
marg.|  Probatio dilectionis exhibitio est operis.
marg.|  Unde : qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo.
Numérotation du verset Sir. 7,38 
non desis plorantibus in conrogatione
interl.|  rogatione
et cum lugentibus ambula
Numérotation du verset Sir. 7,39 
non te pigeat visitare infirmum {Erfurt, t. 3, f. 50vb ; facsim., t. 2, p. 752b} [Rusch, f. 50vb ] ex his enim in dilectione firmaberis
Numérotation du verset Sir. 7,40 
in omnibus operibus tuis memorare novissima tua
interl.|  ut supradicta plenius et attentius impleas
et in eternum non peccabis
interl.|  ad mortem unde : omnis qui natus est ex Deo non peccat




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_7)