initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 8

Numérotation du verset Sir. 8,1 
non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
marg.| marg.| POTENTE. Superbo. Unde : non respondeas stulto iuxta stulticiam suam ne efficiaris ei similis quia inter superbos semper iurgia sunt servum autem||
marg.| marg.| Domini non oportet litigare.
Numérotation du verset Sir. 8,2 
non contendas cum viro
interl.| interl.| vel homine||
locuplete ne forte contra consistat litem tibi
marg.| marg.| LOCUPLETE etc. qui avaricie estibus anhelat. Inde enim oriuntur invidie contentiones et huiusmodi. Radix enim onnium malorum est cupiditas.||
Numérotation du verset Sir. 8,3 
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
interl.| interl.| ad iniquitatem||
Numérotation du verset Sir. 8,4 
non litiges
interl.| interl.| cum indiscreto contendere stultum est||
cum homine linguato
interl.| interl.| heretico de quo : sublingua eius labor et dolor. Et alibi : hereticum post unam et secundam correctionem devita||
et non strues in igne
interl.| interl.| furoris invidie||
illius ligna
Numérotation du verset Sir. 8,5 
non communices
interl.| interl.| materiam incendii||
homini indocto ne male de progenie tua loquatur
interl.| interl.| christiana scilicet et catholica||
Numérotation du verset Sir. 8,6 
ne despicias hominem avertentem
interl.| interl.| penitentem||
se a peccato neque improperes ei
interl.| interl.| si forte labitur||
memento quoniam omnes sumus in correptionem
interl.| interl.| nescis quid pariat tibi ventura dies qui stat videat ne cadat||
Numérotation du verset Sir. 8,7 
ne spernas hominem
interl.| interl.| universa vanitas et afflictio spiritus||
in sua senecta
interl.| interl.| omnia orta occidunt aucta senescunt infirmantur fortia magna minuuntur||
etenim ex nobis senescunt
Numérotation du verset Sir. 8,8 
noli de mortuo gaudere
interl.| interl.| diligite inimicos vestros||
sciens quoniam omnes morimur et in gaudium
interl.| interl.| inimicorum||
nolumus venire
interl.| interl.| quod tibi non vis fieri alii ne feceris||
Numérotation du verset Sir. 8,9 
ne despicias narrationem presbyterorum
interl.| interl.| doctorum||
sapientium et in proverbiis illorum conversare
Numérotation du verset Sir. 8,10 
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus
interl.| interl.| spiritalis||
et servire magnatis
interl.| interl.| prelatis||
sine querela
interl.| interl.| iniurie||
Numérotation du verset Sir. 8,11 
non te pretereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
interl.| interl.| vel parentibus||
Numérotation du verset Sir. 8,12 
quoniam ab ipsis disces intellectum
interl.| interl.| ut sis paratus satisfacere omni petenti rationem||
et in tempore necessitatis responsum
Numérotation du verset Sir. 8,13 
non incendas
interl.| interl.| aspere corrigendo||
carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
interl.| interl.| ad iram vel furorem||
flamma ignis peccatorum illorum
interl.| interl.| si te scilicet exasperaverint||
marg.| marg.| NON  INCENDAS  CARBONES etc. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis.||
Numérotation du verset Sir. 8,14 
ne contra faciem stes contumeliosi
interl.| interl.| heretici||
ne sedeat quasi insidiator
interl.| interl.| ut inveniat radicem verbi||
ori tuo
interl.| interl.| verbis tuis||
Numérotation du verset Sir. 8,15 
interl.| interl.| superbo id est heretico||
quod si feneraveris tamquam perditum habe
interl.| interl.| minuit substantiam qui perverso communicat||
marg.| marg.| NOLI  FENERARE etc. Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui habeto solus.||
Numérotation du verset Sir. 8,16 
non spondeas
interl.| interl.| votum Domino||
super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
interl.| interl.| cum votum voveris Domino Deo tuo non tardabis reddere||
Numérotation du verset Sir. 8,17 
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
interl.| interl.| Christum qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum||
marg.| marg.| NON  IUDICES  CONTRA etc. Quasi esto subiectus prepositis et iudicibus qui secundum Deum iudicant.||
Numérotation du verset Sir. 8,18 
cum audace
interl.| interl.| heretico||
non eas in via ne forte gravet mala sua in te
interl.| interl.| beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.||
ipse enim secundum voluntatem suam
interl.| interl.| non Dei||
vadit et simul cum stultitia illius peries
Numérotation du verset Sir. 8,19 
cum iracundo
interl.| interl.| blasphemo scilicet Iudeo heretico||
non facias rixam cum audace non eas in desertum
interl.| interl.| secretum solitudinis||
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis
interl.| interl.| corporalis vel spiritalis unde : veloces pedes eorum ad effudendum sanguinem||
et ubi non est adiutorium elidet te
Numérotation du verset Sir. 8,20 
cum fatuis
interl.| interl.| detractoribus veritatis||
ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi que ipsis placent
interl.| interl.| non recipit stultus verba prudentie nisi ea dixeris qua versantur in corde eius||
Numérotation du verset Sir. 8,21 
coram extraneo
interl.| interl.| alieno a fide||
ne facias consilium
interl.| interl.| quasi ne disputes de divinis sacramentis unde :nolite sanctum dare canibus etc.||
nescis enim quid pariet
interl.| interl.| id est qualiter verbum Dei accipiat||
Numérotation du verset Sir. 8,22 
non omni homini cor tuum manifestes
interl.| interl.| exponit quod superius obscure dixit||
ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
interl.| interl.| cum submiserit vocem suam ne credas ei quoniam septem nequicie sunt in corde eius||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_8)