initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 1

Numérotation du verset Is. 1,1 
interl.| interl.| verecunde de se quasi de alio||
interl.| interl.| spiritalis||
interl.| interl.| hec est||
interl.| interl.| salvatoris Domini||
marg.| marg.| VISIO  ISAIE etc. Tria sint genera visonis. Primum corporale qui videmus celum et terram et huiusmodi. Secundum spiritale quo videmus sicut in omnia imagine hominum et huiusmodi. Tertium intellectuale quod est in ratione per quod creatorem cognoscimus et Spiritu Sancto revelante intelligimus quodlibet. Videre quoque sepe pro intelligere ponitur. Unde sepe interrogamus dicentes : ‘vides ?’ id est ‘intelligis ?’ Prophete quoque hinc videntes dicuntur id est intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu Sancto scilicet intimante que superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel neque dicit quid viderit sed statim dicit :  audite celi et auribus.| ||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Non solum Isaias sed etiam alii qui habent in titulo visio quam vidit ille vel ille non inferunt quid viderint verbi gratia. Vidi Dominum sedentem sed statim narrant que dicta sunt sicut hic. Audite celi etc. Et hec dicit Dominus ad Idumeam. Prophete enim iure videntes dicuntur quorum oculi semper ad Dominum secundum illud : « Ad te levavi oculos meos qui habitas in celis » et alibi : « Levate oculos vestros et videte regiones quia iam albe sunt » etc. De hiis oculis dicitur"lucerna corporis tui est oculus tuus". Et populus videbat voces id est intelligebat. Non ergo igorabant secundum Montanum qui sic videbant.| ||
marg.| marg.| Rabanus Maurus RABANUS. Isaias interpretatur salvator Domini, Iudas confessio, Hierusalem visio pacis, Ozias fortitudo Domini, Ioathan perfectio Domini, Achaz tenens vel robustus, Ezechias imperium Domini. Qui enim preside Domino salvatur et est filius Amos id est fortis atque robusti cernit spiritaliter visionem confessionis dum antiqua peccata plangit et pacis dum post penitentiam transit ad lucem et in eterna pace quiescit et cuncta illius tempora sub fortitudine Domini transeunt et perfectione et robore. Et cum omnia fecerit dicit servus inutilis sum quod debui facere feci.| ||

2 Codd. : Val502, f. 58r prothemata § 8-9 (non contuli) ; Rusch
4 Codd. : Val502, f. 58v prothemata § 10 (non contuli) ; Rusch
5 Codd. : Val502, f. 58v prothemata § 12 (non contuli) ; Rusch
1 intimante... intellexit Rusch] inspirante Val502 3 sic] om. Val502
filii Amos
interl.| interl.| fortis vel robusti||
marg.| marg.| FILII  AMOS. Amos pater Isaie non duodecim prophetarum tertius est diversis enim apud hebreos scribuntur litteris. Iste enim primam et extremam litteram habet aleph et sade. Ille autem aiin et samech. Et iste ut aiunt interpretatur fortitudo vel robustus. Ille populus gravis vel durus. Sed iste propheta fuit si hebreis consentimus qui patres avos attavosque prophetarum quorum nomina in principio prophetie eorum ponuntur prophetas fuisse contendunt. | ||

Codd. : Val502, f. 58v prothemata § 11 (non contuli) ; Rusch
quam vidit
interl.| interl.| intellexit||
interl.| interl.| spiritaliter||
super
interl.| interl.| alii contra||
interl.| interl.| quasi pondus tribulationis||
Iudam
interl.| interl.| confessionem||
et Hierusalem
interl.| interl.| visionem pacis||
interl.| interl.| Beniamin in cuius tribu Hierusalem||
interl.| interl.| populum||
marg.| marg.| SUPER  IUDAM ET  HIERUSALEM. Isaias principaliter de duabus tribubus id est Iuda et Beniamin loquitur exceptis decem que Israel et Effraym vocantur quas sub Ozia rege Iuda Phul rex Assyriorum vastare iam ceperat. Denique quinquagesimo duo imperii eius anno regnante in Samaria Phacee filio Rhomelie Theglatphallassar rex Assyriorum cepit cum multis aliis Galileam et omnem terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios. Ex quo ostenditur vicina eversione Samarie ad correctionem duarum tribuum hec predicta esse.| ||
marg.| marg.| VISIO  ISAIE etc. Pro Iuda in quo signantur duo tribus Septuaginta et Theoditio posuerunt Iudeam que significat duodecim tribuum totam terram. Et quod ex hebreo vertimus super Iudam et Hierusalem illi posuerunt contra Iudeam et Hierusalem. Symachus manifestius de Iuda et Hierusalem qui nec prospera nec adversa in titulo vult demonstrari sed quod de Iuda et Hierusalem propheta predixerit.| ||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Scio quosdam Iudam et Hierusalem desupercelestibus interpretari et Isaiam preferre personam Domini qui captivitatem illorum in terra nostra prenuntiet et reditum ad montem sanctum in novissimis diebus. Que nos contraria fidei iudicantes universa despicimus et sequentes historie veritatem quicquid de Hierusalem celesti somniant ad Christi referimus Ecclesiam et ad eos qui vel propter peccatum ab ea egrediuntur vel per penitentiam revertuntur de qua : surge illuminare Hierusalem quia venit lumen tuum etc.

Codd. : Val502, f. 58v prothemata § 12 (non contuli) ; Rusch
Codd. : Rusch ; om. Val502, f. 57-58.
Phacee] scrips. hic et ubique, Fasee ubique in Prophetarum libris Rusch
in diebus Ozie
interl.| interl.| fortitudinis Domini||
Ioathan
interl.| interl.| perfectionis Domini||
Achaz
interl.| interl.| timentis vel robusti||
Ezechie
interl.| interl.| imperii Domini||
regum Iuda.
marg.| marg.| IN DIEBUS  OZIE. Ozias ipse est qui et Azarias. Uno tamen eodemque tempore Isaiam Osee Ioel et Amos prophetasse ex regibus qui in titulo ponuntur promptum est cognoscere. Sed principium verbi Domini fuit in Osee. Quod in titulo sub Ozia Ioathan Achaz et Ezechia prophetasse dicitur non sicut in aliis prophetis quid specialiter sub uno quoque dicum sit nescimus {t. 3 : Erfurt, f. 73vb ; facsim., p. 2b} [Rusch, f. 73vb ] quia usque ad finem voluminis plene distinguitur.||
marg.| marg.| Sciendum quoque Ezechiam in Hierusalem duocedim anno Romuli (qui nominis sui in Italia condidit civitatem) regnare cepisse ut nostre historie appareant antiquiores quam gentiles.||
Numérotation du verset Is. 1,2 
Audite
interl.| interl.| attentos facit||
interl.| interl.| mistice||
celi
interl.| interl.| celestes||
et auribus
interl.| interl.| historice||
percipe terra
interl.| interl.| terreni||
interl.| interl.| methonomicos continens pro contento celi id est celestes terra habitatores terre||
marg.| marg.| AUDITE  CELI etc. Supra quis propheta cuius filius quid contra Iudam et Hierusalem et quando tempore viderit in titulo demonstratum est. Nunc celum et terram ad audiendum provocat. Invocat enim Dominus per Moyen celum et terram cum populo Israel daret legem suam. Attende celum et loquar audiat terra verba ex ore meo. Post prevaricationem populi eosdem vocat in testimonium ut omnia elementa congnoscant iuste Deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. Voluit autem pluraliter celos dici et singulariter intelligi sicut singulas civitates Thebas vel Athenas dicimus vel vocamus.
marg.| marg.| Audite celi etc. Samayn hebreum celos pluraliter significat sic omnia que in sillaba infiniuntur masculina sunt et plurima ut cherubin et seraphin. Que in oth feminina pluralia ut Sabaoth. Audite celi etc. Que excelsa sunt maiorem habent intelligentiam que humiliora terrenam. Unde qui habet aures audiendi audiat. Qui ergo celestis est audiat allegoriam qui terrenus est historiam.
marg.| marg.| Quidam celum et terram quasi animantia ad audiendum provocari putant iuxta illud. Qui respicit terram et facit eam tremere cum hoc potestis Dei sit nec terrene intelligentie.
interl.| interl.| non vobis qui indigni estis sed mihi||
interl.| interl.| scilicet hoc||
marg.| marg.| DOMINUS  LOCUTUS  EST. Non vobis sed mihi ut quod in spiritu audivi referam vobis qui ipsum audire non meremini.
filios
interl.| interl.| Iudeos quos filios dignanter vocat||
enutrivi
interl.| interl.| enutrivi non genui secundum quosdam sicut quidam codices habent qui enim natus est ex Deo non peccat||
interl.| interl.| beneficiis quasi parvulos||
et exaltavi ;
interl.| interl.| miraculis||
ipsi autem spreverunt me.
interl.| interl.| precepta mea abiiciendo et prophetas contemnendo||
interl.| interl.| qui tanta eis feci||
marg.| marg.| FILIOS  ENUTRIVI etc. Quasi ego eos adoptavi in filios et appellavi primogenitos ipsi nec sicut bruta animalia beneficiis sunt victi ut intelligerent nutritium suum. Nec comparat eos cani sagacissimo animali qui pro parvo cibo tecta dominorum defendit sed stolido sensui bovis et asini quorum alter terram vertit alter homines subvehit. Unde et iumenta appellantur quia homines iuvant.||
marg.| marg.| FILIOS  ENUTRIVI ET etc. Ab hoc loco narrat quid Dominus locutus est ad filios Israel quos servos communi lege condidit sed in filios convertit dicens : Filius meus primogenitus Israel. Apostolis quoque dicitur quod si fecerint voluntatem Domini non dicantur servi sed amici. Primogenitus autem dicitur Israel ne superbiat quia sunt et secundi filii ex gentibus et tamen secundum mysteria scripturarum non accipiunt herditatem primogeniti sed secundi. Non Chaym munera sed Abel Domino placuerunt. Nec Ismael sed Isaac recepit hereditatem. Nec Esau primogenitus sed Iacob benedictionem arripuit. Ruben quoque postposito benedictio seminis Christi transfertur ad Iudam. Iudei ergo iuxta vocationis ordinem fuerunt primi et caput vocati. Nos secundi et cauda dicit versi sumus in caput et filii Dei appellamur unde : dedit eis potestatem filios Dei fieri.||
Numérotation du verset Is. 1,3 
Cognovit
interl.| interl.| credendo||
bos
interl.| interl.| qui de Iudeis crediderunt||
possessorem suum
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| COGNOVIT  BOS etc. Non Arabis in titulo simul et asino sicut Ebion qui confundit evangelium et vetus testamentum. Beatus qui seminat super omnem aquam ubi bos calcat et asinus id est in eloquiis divinis scilicet sanctarum scripturarum veteris scilicet et novi testamenti et calcat aquam occidentis littere ut fructum metat spiritus vivicantis. Bos ad Israel refertur qui legis portavit iugum quasi animal mundum. Asinus significat gentilem populum peccatorum onere gravatum cui dicitur : Venite ad me qui laboratis et onerati estis.
et asinus
marg.| marg.| ASINUS. Gentilis vel conversus lascivus ante immundus peccatis oneratus qui incarnationem Christi credidit qui natus statim reclinatus est in presepio ut carnis sue freno reficeret universos.
presepe domini sui. Israel
marg.| marg.| ISRAEL. Scribe et pharisei clavem scientie et legis habentes. Unde Israel Deum videntes appellati sunt.
autem me10  non cognovit et11  populus
interl.| interl.| quem exaltavi||

10  autem me] om. Weber 11  et] om. Weber
Meus
interl.| interl.| scilicet||
non intellexit.
interl.| interl.| cum dolore pronuntiandum||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset Is. 1,4 
Ve
interl.| interl.| eterna damnatio minatur eternum interitum quia nolunt credere adventum Filii Dei mundum redempturi||
genti
interl.| interl.| non filiis||
interl.| interl.| immobili||
iniquitate semini
interl.| interl.| vos ex patre diabolo estis et genimina viperarum quis vobis demonstravit fugere a ventura ira||
marg.| marg.| VE GENTI etc. In titulo personam causam tempusque commemorat. {t. 3 : Erfurt, f. 74ra ; facsim., p. 3a} [Rusch, f. 74ra ] Secundo attentos facit. Tertio narrat quid locutus sit Dominus. Quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem.
marg.| marg.| Ve genti etc. Eternum minatur interitum quia respuunt Filium qui salutem attulit.
marg.| marg.| INIQUITATE. « Iniquitas sedet super talentum plumbi ». Unde alibi :"quasi onus grave gravate sunt super me".| ||

Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX), ut laud. Hieronymus, in loc. cit.,  CCSL 73, p. 11.37 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
Ps. 37, 5 ut laud. Hieronymus
Cf. Hieronymus, Commentarii in Isaiam, loc. cit., CCSL 73, p. 11.37-38.
nequam filiis sceleratis.
interl.| interl.| Iudeis qui prius filii Dei beneficio et filii inquitatis suo vitio||
interl.| interl.| quia||
Dereliquerunt Dominum
interl.| interl.| adorantes idolas Filium Dei non recipientes||
marg.| marg.| NEQUAM. Alii : pessimorum ut non seminis sit vitium sed malitie eorum qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.
blasphemaverunt Sanctum Israel
interl.| interl.| adorantes idolas Filium Dei non recipientes||
marg.| marg.| NEQUAM. Alii : pessimorum ut non seminis sit vitium sed malitie eorum qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura.
abalienati sunt retrorsum.
interl.| interl.| nemo mittens manum suam ad aratrum retro||
marg.| marg.| ABALIENATI  SUNT. Qui dicebantur pars et filli Dei dicitur de eis filii alieni mentiti sunt mihi. Nemo mittens manum suam ad aratrum etc. Unde Apostolus : ad priora se extendens posteriorum oblitus.||
Numérotation du verset Is. 1,5 
Super quo
interl.| interl.| vel in quo||
percutiam vos ultra addentes
interl.| interl.| multiplicantes||
prevaricationem ?
interl.| interl.| prevaricationi||
marg.| marg.| SUPER  QUO  PERCUTIAM  VOS etc. Quasi frustra percussi vos disciplinam non recepistis quare et zelus meus recedet a te. Tale est illud."Non est firmamentum in plaga eorum".||
marg.| marg.| Sepe percutit Deus ut corrigat. His autem qui incorrigibiles sunt dicit super quo percutiam ? quasi non invenio medicinam quam adhibeam vobis omnia membra vulneribus plena sunt adhibui sepius curationem modo nullam partem corporis reperio que non sit iam percussa et plagis plena. Vel nullas invenio plagas quibus confringam duritiam vestram eo enim crescit duritia quo maiora adhibeo flagella. Quod autem iam non sit locus medicine aptus ostendit sic : omne caput languidum.||

Cf. Ps. 72, 4.
Omne
interl.| interl.| methaphora||
caput
interl.| interl.| methaphora||
languidum
interl.| interl.| consuetudine peccandi||
interl.| interl.| impietate||
et omne cor merens
interl.| interl.| sapientes quia per affectum in corde est sapientia hi quia intelligunt et sua et aliorum peccata plangunt||
marg.| marg.| OMNE  CAPUT  LANGUIDUM etc. Sicut letitia animi aliquando dolores corporis mitigat et si accedat languor mentis duplicatur infirmitas et sicut si caput dolet omnia membra sunt debilia. Ita si principes et doctores iustitiam servassent populus utcumque medicinam habuisset. Sed quia omnes infirmati sunt ablata est medicina animarum unde : a planta pedis etc.||
Numérotation du verset Is. 1,6 
a planta pedis usque ad verticem
interl.| interl.| a minimis usque ad summos||
non est in eo
interl.| interl.| populo vel capite vel corpore||
sanitas.
interl.| interl.| mentis quia medicum occiderunt||
Vulnus
interl.| interl.| malitie||
et livor
interl.| interl.| invidie||
et plaga tumens.
interl.| interl.| superbia Iudeorum||
Non est circumligata
interl.| interl.| fasciis orationum||
nec curata medicamine
interl.| interl.| bonorum operum||
neque fota oleo.
interl.| interl.| penitentie ut lacrimis compunctionis eorum duritia molliretur||
interl.| interl.| Septuaginta : non est malagma imponere neque oleum neque alligaturas||
marg.| marg.| VULNUS ET  LIVOR etc. Quasi aut vulneribus hiant corpora aut verberibus livent aut plagis tument. Quod proprie extreme captivitati convenit cui nullum remedium est in qua impletur. Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt.||
marg.| marg.| Vulnus baculo livor virgis plaga gladio plerumque baculo||
marg.| marg.| Sciendum hec predicta esse de Domini adventu et ultima captivitate quando iam nullam curationem receperunt quia verum et pium medicum ad se missum occiderunt.||
marg.| marg.| NEC  CURATA  MEDICAMINE. Unde curavimus Babylonem et non est curata urbem scilicet confusionis et vitiorum legimus quoque descendentem a Hierusalem in Iericho a latronibus vulneratum a Samaritano curatum et post austeritatem vini infusam olei mollitiem. Et notandum quod ex quo dixit : in quo percutiam vos etc. Huc usque non est curata medicamine neque fota oleo translationem servavit et irremediabilem Iudeorum captivitatem expressit.||
interl.| interl.| ideo||
Numérotation du verset Is. 1,7 
Terra vestra
interl.| interl.| erit||
deserta civitates vestre succense sunt12  igni.
interl.| interl.| Babyloniorum vel Romanorum||

12  sunt] om. Weber
interl.| interl.| Samaritani vel Romani||
devorant et desolabitur
interl.| interl.| revera||
sicut in vastitate hostili
marg.| marg.| TERRA  VESTRA  DESERTA etc. Hec sub Babyloniis partim completa sunt incensis civitatibus Hierusalem subversa regione Iudeorum Samaritanis incolentibus leonibus etiam terram vastantibus sed omnino sub Romanis.||
marg.| marg.| Omnipotens Deus Hierusalem et templum et populum deseruit cuius ipse custos fuit cum afferret fructus boni operis ; unde : « Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam ».||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 74rb ; facsim., p. 3b} [Rusch, f. 74rb ] ALLEGORICE. Qui de sanitate pristina corruerunt et contrariis potestatibus traditi sunt omnia bona eorum in desertum veniunt et prioris iustitie Deus non recordabitur et igne diaboli omnia succendentur e fiunt pabulum bestiarum de quibus dicitur : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ».||

Ps. 126, 1.
Ps. 73, 19 (Ps-R).
Numérotation du verset Is. 1,8 
et derelinquetur
interl.| interl.| ab hominibus vel a Deo||
marg.| marg.| DERELINQUETUR. Unde : surgite eamus hinc et : relinquetur vobis domus vestra deserta et alibi : Reliqui domum meam etc.||
filia Sion
interl.| interl.| Hierusalem vel templum||
ut umbraculum in vinea
interl.| interl.| vinea vindemiata de qua vineam de Egypto transtulisti||
et sicut tugurium
interl.| interl.| quod ablato fructu custodes vacuum reliquerunt||
in cucumerario
interl.| interl.| collectis frugibus||
et13  sicut civitas que vastatur.
marg.| marg.| FILIA  SION etc. Affectu piissimi patris et omnes natura sunt filii vitio alieni. Unde Babylon sepe filia nuncupatur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Moraliter. Per Sion que est speculatio et pomorum paradisus dicitur et vinea anima accipitur que in contemplatione debet consistere et fructus acceptabiles afferre cui si mens id est nous 14  presit habet Deum custodem mentis. Si autem vitia et peccata tamquam bestiole virtutum germina depasta fuerint illico Deum custodem amittit.||
marg.| marg.| "Vinea Domini Sabaoth domus Israel est". Postquam ergo vastavit eam aper de silva et vindemiaverunt transeuntes viam derelicta est a Domino.||

Cf. Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « Vinea enim Domini exercituum... ».

13  et] om. Weber
14  nous] scrips., noys Rusch
Numérotation du verset Is. 1,9 
Nisi
interl.| interl.| ergo||
Dominus exercituum
marg.| marg.| Dominus Sabaoth quod Septuaginta, pro locorum qualitate, vel  Dominum virtutum vel  Dominum omnipotentem transferunt. Christus enim qui dicitur : « Data est mihi omnis potestas in celo et in terra » sicut ‘deus Dei’ et ‘dominus Domini’ sic ‘omnipotens Filius omnipotentis’ est.||
interl.| interl.| Christus de quo dominus virtutum ipse est rex glorie||
reliquisset nobis
interl.| interl.| reliquie Israel salve fient||
semen
interl.| interl.| apostolos et sequaces eorum unde alii||
quasi
interl.| interl.| similiter mortui in peccatis||
Sodoma
interl.| interl.| muti a laude Dei. Sodoma enim muta interpretatur,  Gomorra aspera||
fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
interl.| interl.| asperi enormitate peccatorum||
marg.| marg.| NISI  DOMINUS etc. Hoc ex persona prophete et fidelium ex eadem plebe.||
marg.| marg.| NISI  DOMINUS etc. Hic ostenditur que contra Iudam et Hierusalem dicta sunt ad captivitatem Romanorum esse referenda quando in apostolis reliquie Iudeorum salve facte sunt et in una die crediderunt tria millia et in toto orbe evangelium seminatum est.||
Numérotation du verset Is. 1,10 
Audite
interl.| interl.| ne autem pereatis||
interl.| interl.| mente||
verbum Domini principes Sodomorum ;
interl.| interl.| quasi qui vos iactatis filios Abrahe||
interl.| interl.| cui simile pater tuus Amorreus et mater tua Cethea||
percipite auribus
interl.| interl.| auribus saltem exterioribus||
legem Dei nostri populus Gomorre.
interl.| interl.| vos ex patre diabolo estis||
marg.| marg.| AUDITE  VERBUM. Salvatis reliquiis per apostolos ad scribas et phariseos et populum clamantem crucifige curcifie sermo convertitur.||
marg.| marg.| AUDITE etc. Hoc ad Iudeos illius temporis specialiter pertinet ad scribas phariseos et ad populum clamantem crucifige crucifige eum. Sicut enim Sodomite publice peccabant cogitantes consilium pessimum contra virum iustum Loth et sine verecundia dixerunt : educ viros qui ingressi sunt ad te ut abutamur eis sic isti contra Christum inverecunde dixerunt venite cogitemus contra iustum cogitationes et reus est mortis et huiusmodi. Unde in sequentibus : iniquitatem suam sicut Sodoma predicavit non abscondit.||
marg.| marg.| Audite verbum Domini etc. Tradunt hebrei Isaiam quia hoc dixerat occisum vel quia dixerat : Vidi Dominum etc . Cum dixerit Dominus ad Moysen : Non videbit me homo et vivet et non poteris videre faciem meam nec considerant quidem faciem vel pedes Domini vel suos. In hebreo enim ambigue dicitur seraphyn texerunt et media tantum eius Isaias se vidisse scripsit. Angeli tamen etiam minorum in Ecclesia semper vident faciem Dei homo autem videre non potest. Videmus enim nunc per speculum in enigmate etc. Quando vero de hominibus in angelos proficimus gloriam Dei revelata facie speculamur licet secundum proprietatem nature nulla creatura possit videre faciem Dei et nun mente cernitur quando invisibilis creditur.||
Numérotation du verset Is. 1,11 
Quo
interl.| interl.| ad quid||
mihi multitudinem victimarum
interl.| interl.| quasi si legem non servatis quare offertis||
vestrarum,
interl.| interl.| non mearum quem offenditis||
dicit Dominus ;
interl.| interl.| qui timendus est||
plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et {t. 3   : Erfurt, f. 74va   ; facsim., p. 4a} [Rusch, f. 74va   ] agnorum et hircorum nolui
interl.| interl.| unquam||
marg.| marg.| PLENUS  SUM. Quasi putatis me indigere his vel delectrari. Ego autem plenus sum id est nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo eius.Vel plenus sum id est tedio affectus quia non bene offertis.||
marg.| marg.| HOLOCAUSTA  ARIETUM etc. usque : Iudicate pupillo etc. Sacrificia {t. 3 : Erfurt, f. 74va ; facsim., p. 4a} [Rusch, f. 74va ] Iudeorum respuit obedientiam evangelii commendat.||
marg.| marg.| Holocausta arietum etc. Ultima templi destructionem indicat que imperpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem a Zorobabel templum edificatum est. Et in eo diu sacrificatum est.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Holocausta arietum etc. Potest et de illis accipi qui cum Dei precepta despiciant volunt illum multitudine sacrificiorum placare et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avariciam altari offerunt et pauperibus tribuunt.||
marg.| marg.| NOLUI. Preterito utens ostendit se numquam Iudeorum sacrificia amasse sed propter significatum ad tempus sustinuisse et vero sacrificio impleto pro nihilo reputasse.||
Numérotation du verset Is. 1,12 
cum veneritis ante conspectum meum quis quesivit
interl.| interl.| quasi lex spiritalis est||
marg.| marg.| CUM  VENERITIS. Hec sacrificia non quesivit Deus quasi indigeret sed ne demonibus immolarent et ut per carnalia et typica ad spiritale et verum sacrificium facilius pervenirent.||
marg.| marg.| QUIS  QUESIVIT. Audiant hoc Hebionite qui post Christi passionem putant legem esse servandam. Audiant hoc eorum socii qui Israelitico tantum generi custodiendam decernunt.||
hec de manibus vestris hec15  ut
interl.| interl.| sic||

15  hec] om. Weber
ambularetis in atriis meis ?
Numérotation du verset Is. 1,13 
Ne
interl.| interl.| ergo||
afferatis ultra sacrificium frustra.
interl.| interl.| inutile||
interl.| interl.| quia||
Incensum
interl.| interl.| vestrum||
abominatio est mihi.
interl.| interl.| quia non pura intentione||
Neomeniam et sabbatum et festivitates alias
interl.| interl.| enchenia iubileum||
non feram.
interl.| interl.| non sustinebo amplius quia iniqui sunt cetus vestri||
marg.| marg.| NEOMENIAM. Festum nove lune quod celebrabant in principio mensium. Neos novum mene luna unde : buccinate Domino in neomenia tuba.||
Iniqui sunt cetus vestri
marg.| marg.| INIQUI  SUNT  CETUS  VESTRI. Quia spiritales hostias non offerunt unde : sacrificium Deo spiritus contribulatus.||
Numérotation du verset Is. 1,14 
calendas
interl.| interl.| neomenias||
vestras
interl.| interl.| non meas||
et sollemnitates vestras
interl.| interl.| vestras||
odivit anima mea,
interl.| interl.| quia male utimini||
marg.| marg.| ODIVIT  ANIMA  MEA. anthropospathos : non quod animam habeat sed nostro loquitur more quasi : omnino odivi.||
facta sunt mihi molesta.
interl.| interl.| supradicta||
Laboravi sustinens
interl.| interl.| exspectans vestram conversionem||
marg.| marg.| LABORAVI  SUSTINENS. Symachus. Defeci miserans quasi non potui ultra misereri quia post servos Filium occidistis sicut illud Osee : perditio tua Israel tantum in me est auxilium tuum quod est. Pereas Israel qui non tuo merito sed meo tantum salvaris auxilio.||
Numérotation du verset Is. 1,15 
et cum extenderitis manus vestras
interl.| interl.| quod faciebant quasi imitantes Moysen qui orabat contra Amalech elevatis manibus||
avertam oculos meos
interl.| interl.| respectu misericordie||
a vobis.
interl.| interl.| iniquis||
Et
interl.| interl.| etiam vel ideo||
cum multiplicaveritis orationem non exaudiam.
interl.| interl.| quare :quia||
Manus
interl.| interl.| opera||
enim16  vestre sanguine plene sunt.
interl.| interl.| peccato unde : libera me de sanguinibus Deus Deus salutis mee id est de peccatis||
marg.| marg.| MANUS  VESTRE  SANGUINE  PLENE. Prophetarum tandem Domini eorum unde : implete mesuram patrum vestrorum. Illi interfecerunt prophetas vos iugalate Fiium Patrisfamilias.||
marg.| marg.| Utendum est hoc testimonio contra eos qui cum quottidianis operibus sanguineas manus habeant in oratione dies noctesque invigilant.||

16  exaudiam. Manus enim] audiam. Manus Weber
Numérotation du verset Is. 1,16 
Lavamini,
interl.| interl.| lacrimis penitentie||
interl.| interl.| facite dignos fructus penitentie||
mundi estote,
interl.| interl.| ne recidatis||
interl.| interl.| innocentia vite||
marg.| marg.| LAVAMINI. Quasi hoc odivi placet veritas evangelii. Lavamini sanguine Christi aqua baptismi. Mundi estote postea manentes in innocentia vite. Baptismus enim solummodo potest esse in remissionem peccati unde : nisi quis renatus etc. Et alibi : ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris etc.||
marg.| marg.| Ordo precipuus : non sufficit lavamini nisi adiungatur mundi estote ut post lavacrum aque cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Habita autem cordis puritate de mentibus suis debent malum auferre non solum in conspectu hominum sed etiam in conspectu Dei cui nihil potest celari. Quod autem adiungitur. Quiescite agere perverse illud evangelii sonat. Ecce sanus factus es iam amplius noli peccare. Recedens ergo a vitiis discat bonum querat iudicium oppresso subveniat {t. 3 : Erfurt, f. 74vb ; facsim., p. 4b} [Rusch, f. 74vb ] pupillum viduamque defendat. Si autem hec fecerit peccata que prius in modum coccini sanguinea fuerunt dimittentur et opera sanguinis in veste Domini mutabuntur que de agni vellere confecta est quem sequuntur in Apocalipsi qui splendent candore virginitatis.||
auferte
interl.| interl.| auferte mala hoc modo lavamini||
malum
interl.| interl.| opus||
cogitationum
interl.| interl.| si cogitatis saltem ne perficiatis||
Vestrarum
interl.| interl.| iniquarum||
interl.| interl.| non mearum||
ab oculis meis.
interl.| interl.| quia abominatio est mihi||
Quiescite
interl.| interl.| vos baptisati||
agere perverse.
interl.| interl.| declina a malo||
Numérotation du verset Is. 1,17 
interl.| interl.| fac bonum||
interl.| interl.| hoc modo||
marg.| marg.| DISCITE  BENEFACERE. Non confisi nature virtus est discenda et imitanda unde Hiesu filius Sirach. Desiderasti sapientiam serva mandata et Dominus tribuet tibi eam. Et Isaias : omnis qui non didicerit iustitiam super terram veritatem non faciet discenda est ergo iustitia et magistrorum terenda sunt limina.||
Querite iudicium,
interl.| interl.| a sapientibus quorum est iudicare unde Salomon sapientiam postulavit ad iudicandum populum||
subvenite oppresso,
interl.| interl.| violenter||
iudicate
interl.| interl.| id est iudicio subvenite si eius causa bona est quia dicitur : ne parcas pauperi in iudicio||
pupillo,
interl.| interl.| id est pauperi||
defendite viduam
interl.| interl.| a violentia||
interl.| interl.| in iudicio||
marg.| marg.| QUERITE  IUDICIUM. Victimis Iudeorum evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur ut securi de coniugibus et liberis martyres ad bella procedant.||
Numérotation du verset Is. 1,18 
et venite
interl.| interl.| cum hec bona feceritis||
et arguite me
interl.| interl.| quasi ingratum||
interl.| interl.| si non remunerabo||
dicit Dominus.
interl.| interl.| qui non mentitur||
Si fuerint peccata vestra
interl.| interl.| quasi si hec feceritis||
ut coccinum quasi nix dealbabuntur
interl.| interl.| unde : asperges me Domine ysopo et alibi : vestimenta eius alba sicut nix||
et si fuerint rubra sicut17  vermiculus velut lana alba18  erunt.||
marg.| marg.| UT COCCINUM. Idem est coccus et coccinum et vermiculus grande scilicet peccatum ut homicidium et adulterium etc. Quod autem per nivem hoc par lanam significatur purgatio scilicet et ablutio peccatorum.||
marg.| marg.| QUASI  NIX quod frigidi erunt contra incentiva vitiorum.Et velut lana quia vestiti contra frigus perfidie.||
marg.| marg.| LANA. De qua fiat vestis Christi unde : quoquot baptisati estis Christum induistis. Et alibi : vivit Dominus quia his sicut vestimento indueris.||
17  sicut] quasi Weber 18  alba nonnuli codd. (ΓA ΨD Ω etc.) Rusch edd.] om. Weber
Numérotation du verset Is. 1,19 
Si volueritis
interl.| interl.| per liberum arbitrium||
interl.| interl.| quasi in vestra voluntate est||
et audieritis me19 
interl.| interl.| obedieritis||

19  me nonnuli codd. (Φ R Q ΓA ΨD Ω etc.) Rusch Ed1455 Clementina] om. Weber
bona terre
interl.| interl.| viventium vel presentis ut saltem Iudei presentibus invitati obediant||
comedetis.
marg.| marg.| SI VOLUERITIS etc. Liberum arbitrium reservatur ut non ex preiudicio Dei sed ex singulorum meritis premia vel penas sequi probetur.||
marg.| marg.| TERRE. Cum cetera elementa sit in motu terra immoblis stat. Ideo per eam significatur soliditas eterne beatitudinis.||
Numérotation du verset Is. 1,20 
Quod si nolueritis et
interl.| interl.| sic||
me ad iracundiam
interl.| interl.| vindictam||
provocaveritis20  gladius devorabit vos
interl.| interl.| quasi de veritate ne dubitetis||
marg.| marg.| GLADIUS. Babyloniorum vel Romanorum vel Dei pestilentia scilicet mortalitas fames pena eterna quicquid enim affligit gladius solet dici.||

20  ad iracundiam - provocaveritis] inv. Weber
quia os Domini
interl.| interl.| Verbum Patris vel propheta per quem Deus loquitur sua secreta cuius sententia permanentibus peccatis non mutatur||
locutum est.
Numérotation du verset Is. 1,21 
Quomodo
interl.| interl.| admirative||
facta est meretrix
interl.| interl.| non tam opere quam mente recedendo a Deo||
civitas fidelis
interl.| interl.| olim||
marg.| marg.| CIVITAS  FIDELIS. Septuaginta addiderunt  Sion propter manifestiorem sensum. Sion mons est in quo Hierusalem condita est. Sed postquam a David capta est civitas appellata est civitas David in qua sancti viri fuerunt dum habuit tabernaculum Domini. Et postea templum quando Nathan et alii prophetaverunt et super choros Asaph et Idithun21  et Haneman et filii Chore constituti sunt ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudem Dei transiret religio.||
21  Idithun] scrips., Yditum Rusch
et22  plena iudicii ?
interl.| interl.| veri||

22  et] om. Weber
Iustitia
marg.| marg.| IUSTITIA. Iustitia in hebreo sedech quod magis iustum significat ut intelligamus Dominum commoratum in ea de quo : iustus autem quid fecit ? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum vel tabernaculum meum in ea.||
habitavit in ea
interl.| interl.| tamquam in domo sua||
nunc autem homicide.
interl.| interl.| quia prophetas et Dominum prophetarum occiderunt||
marg.| marg.| QUOMODO etc. Hec ad tempora prophete sed specialiter ad incarnationem Christi referuntur quando penitus recesserunt a Deo Barzaban eligendo Filium Dei occidendo unde admirans ait : quomodo etc.||
marg.| marg.| MORALITER. Anima fidelis et plena iudicii dum Deo obedit Deus in ea habitat qui est iustificans iustitia. Si autem a Deo recedit non loco sed merito habitatur a malignis spiritibus qui sunt homicide animarum.||
Numérotation du verset Is. 1,22 
Argentum tuum
interl.| interl.| vere ubi iustitia ibi homicide quia argentum etc.||
interl.| interl.| eloquia divine scripture in sordes prave doctrine scribarum et phariseorum||
marg.| marg.| ARGENTUM etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. Argentum {t. 3 : Erfurt, f. 75ra ; facsim., p. 5a} [Rusch, f. 75ra ] tu unde. Eloquia Domini eloquia casta argentum etc.||
marg.| marg.| IN SCORIAM. Scoria hebraice sygin quod est rubigo metallorum vel purgamenta et sordes que igne excoquuntur.||

23  scoriam] + metallorum robiginem vocat sibi purgamenta et sordes que ignis excoquantur Edmaior. (S*) ex Hieronymo
vinum tuum mixtum est aqua.
interl.| interl.| austeritas legis cum mollitie phariseice traditionis vel heretice perversionis||
marg.| marg.| VINUM  TUUM. Alii : caupones tui miscent vinum aqua. Simachus :  vinum tuum mixtum est aqua.||
marg.| marg.| MORALITER.  Vinum tuum mixtum est aqua quia precepta sancte scripture quibus corrigere debet auditores ad illorum voluntatem emollit sensu suo admixto vinum corrumpit.||
marg.| marg.| MORALITER.  Vinum tuum etc. Heretici quoque evangelium corrumpunt pessimi caupones de vino aquam facientes cum aquam in vinum verterit Dominus quod miratur architriclinus et regina Saba in convivio Salomonis colaudans pincernas et ministros vini.||
Numérotation du verset Is. 1,23 
Principes
interl.| interl.| scribe et pharisei||
interl.| interl.| sacerdotes qui debebant iudicare populum||
tui infideles socii furum,
interl.| interl.| scribarum et phariseorum||
interl.| interl.| in Christum non credentes inobedientes||
marg.| marg.| SOCII  FURUM. Accipientes a scribis et phariseis munera que pauperibus auferebant. In passione quoque Domini infideles fuerunt nolentes credere in Christum et socii furum scribarum et phariseorum et iude proditoris.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Moraliter. Socii furum. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera qui de lacrimis pauperum congregant divitias ne simus socii furum et ne dicatur de nobis : si videbas furem currebas cum eo etc.||
interl.| interl.| quia||
omnes diligunt munera
interl.| interl.| non enim dicit accipiunt munera sed diligunt peccatum enim est in voluntate non in re||
sequuntur retributiones
interl.| interl.| acquisitive||
marg.| marg.| SEQUUNTUR  RETRIBUTIONES. Quia amicos non putant nisi qui donant quorum non os sed manus considerant. Et tantum quorum marsupia exhauriunt sanctos iudicant. Illis donant a quibus sperant illis favent illos extollunt vel laudant eorum causam.||
marg.| marg.| Simachus : vitissitudines vel ultiones ut ille quoque in culpa sit qui malum pro malo exigit dentem pro dente oculum pro oculo non audiens illud. Si reddidi retribuentibus mihi mala vel illud. Percucienti se dabit maxillam ect. Evangelico enim viro dicitur : qui te percusserit in dexteram pre ei et aliam maxillam id est patienter tolera.||
Pupillo
interl.| interl.| a quo nihil sperant||
non iudicant.
interl.| interl.| et||
Causa24  vidue
interl.| interl.| que miseranda||

24  Causa] Et praem. Weber
non ingreditur ad eos.
interl.| interl.| dedignantur audire||
Numérotation du verset Is. 1,24 
Propter hoc25  ait Dominus Deus26  exercituum
interl.| interl.| qui potens et timendus||

25  hoc Rusch Weber] hec ΩJ 26  Deus Rusch ΩSJ Ed1455 Clementina] om. Weber
Fortis Israel :
marg.| marg.| FORTIS  ISRAEL. Septuaginta : Ve fortes Israel. Quasi : potentes potenter tormenta patientur. Cui plus datur plus exigitur ab eo. Quod contra principes Ecclesie dicere possumus qui dignitatem destruunt operibus vel moribus.||
heu ego27 
marg.| marg.| HEU  EGO. Affectu pii Patris eos licet inimicos plangit vel percutit quia pereunt et penitere nolunt.||

27  ego Rusch ΩS Ed1455 ] om. Weber
consolabor super hostibus meis
interl.| interl.| specialiter scribis et phariseis quibus dicitur : ve vobis scribe et pharisei et alibi generatio prava signum querit etc.||
marg.| marg.| CONSOLABOR. Ultione consolatur quippe super hostibus suis cum qui in prosperitate beneficia Dei cognoscere dedignatur suppliciis et afflictionibus corriguntur.||
et
interl.| interl.| id est||
vindicabor de inimicis meis.
Numérotation du verset Is. 1,25 
Et convertam
interl.| interl.| extendam ad puniendum||
manum meam
interl.| interl.| vindictam||
interl.| interl.| quam patiendo diu quasi plicatam tenui||
ad te
interl.| interl.| puniendam||
et excoquam ad purum
interl.| interl.| purgando igne tribulationis||
scoriam tuam
interl.| interl.| sordes vitiorum||
et auferam omne stannum28  tuum.
marg.| marg.| ET EXCOQUAM. Quia supra nominaverat argentum servat methaphoram. Excoquam etc. Igne tribulationis sordes et vitia purgando ut separato stanno purum remaneat argentum quod absque igne fieri non potest. Unde : quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et alibi : Frumentum congregabit in horrea paleas autem comburet igni inextinguibili. In quo significat eos tormenta passuros.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 75rb ; facsim., p. 5b} [Rusch, f. 75rb ] STANNUM. Falsam doctrinam scribarum et phariseorum que est similis vere sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et evangelii scientiam.||

28  stannum Rusch Ed1455 Clementina] stagnum Weber
Numérotation du verset Is. 1,26 
et restituam iudices tuos ut fuerunt prius
interl.| interl.| Moyses, Aaron, Gedeon, Iosue et alii||
et consiliarios tuos sicut antiquitus.
interl.| interl.| qui consilia Dei et secreta tibi aperiant||
marg.| marg.| ET RESTITUAM. Non solum post capivitatem ut Zorobabel Esdram et alios qui usque ad Hyrcanum prefuerunt populo sed et post adventum Domini apostolos et alios Ecclesie rectores.||
Post hec
interl.| interl.| illis restitutis||
vocaberis civitas iusti
interl.| interl.| Christi||
marg.| marg.| CIVITAS  IUSTI. Ecclesia in qua convocantur ad iure vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad iure vivendum.||
Urbs
interl.| interl.| non potest civitas abscondi supra montem posita||
Fidelis
interl.| interl.| in Christum credens||
Numérotation du verset Is. 1,27 
Sion
interl.| interl.| non omnis sed in discretione credentium et non credentium reliquie Israel salve fient||
in iudicio redimetur
interl.| interl.| sanguine Filii||
interl.| interl.| ab infidelitate||
et reducent eam in iustitiam29  .
interl.| interl.| que abducta est per iniustiam||
interl.| interl.| sed||

29  iustitiam] iustitia Weber
Numérotation du verset Is. 1,28 
Et
interl.| interl.| Dominus||
conteret
interl.| interl.| per Romanos vel in inferno||
interl.| interl.| prelatos||

30  sceleratos Σ ΩM Rusch] scelestes ΘA*, sceleratores ΔM, scelestos Weber
et peccatores simul
interl.| interl.| subiectos||
interl.| interl.| qui in Christi morte consenserunt et credere noluerunt||
interl.| interl.| contritia peccatoribus qui Dominum dereliquerunt||
et qui
interl.| interl.| merito||
dereliquerunt Dominum
interl.| interl.| permanentes in sua malitia||
consumentur.
interl.| interl.| hic et in futuro||
Numérotation du verset Is. 1,29 
Confundentur
interl.| interl.| intus et exterius||
interl.| interl.| erubescendo||
interl.| interl.| salvatis bonis||
enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis
interl.| interl.| more prophetico cito mutat personam||
super hortis
interl.| interl.| locis voluptuosis||
quos elegeratis.
interl.| interl.| luxurie vestre||
Numérotation du verset Is. 1,30 
Cum fueritis
interl.| interl.| cum defecerit vobis aqua sapientie cum ardi et steriles eritis||
velut quercus
interl.| interl.| infructuosi||
defluentibus foliis et velut hortus
interl.| interl.| vel paradisus alia littera||
Absque
interl.| interl.| qui debuistis esse « hortus conclusus, fons signatus » ||

Cf. Ct. 4, 12 ut laud. Corpus antiphonalium officii (n° 3136, 3137, 3138 : antiphonae in festis Virginis).
aqua
interl.| interl.| sapientie||
interl.| interl.| infructuosi||
marg.| marg.| VELUT  QUERCUS etc. Sicut a quercu ariditate concussa defluunt folia et sicut ortus non valet proferre fructus herbarum nisi irrigetur aqua. Ita vos nisi habueritis folia verborum Dei que non marcescunt et aquam spiritalis intelligentie non potestis bona operari sed omnes labores vestri ariditate deficient.||
marg.| marg.| Usque hodie Iudei legentes Scripturas sanctas therebintus sunt vel quercus secundum Symachum vel ficus secundum evangelium in qua Dominus poma quesivit et non invenit et eterna ariditate damnavit. Ipsaque folia et pompam verborum iam amiserunt. Ortus quoque irriguus scilicet scientia scripturarum vel paradisus (alia littera) diversarum arborum quia sine gratia spiritali nec olera afferunt que infirmus manducet.||
Numérotation du verset Is. 1,31 
et erit
interl.| interl.| tunc||
interl.| interl.| in persecucione et captivitate||
fortitudo vestra
interl.| interl.| superbia||
interl.| interl.| in qua confidebatis||
ut favilla stuppe
interl.| interl.| Symachus : purgamentum stuppe||
interl.| interl.| cito consumetur||
marg.| marg.| UT FAVILLA. Allegorice vel moraliter. Hec omnia de contrariis dogmatibus possunt accipi quia et magistri et discipuli pariter sunt perituri et opus eorum cibus ignis.||
et opus
interl.| interl.| fortitudinis vel idolatrie||
interl.| interl.| omnia munimina||
vestrum
interl.| interl.| vel eius||
quasi scintilla
interl.| interl.| nullius momenti||
et succendetur
interl.| interl.| ab hostibus vel a Domino||
utrumque simul
interl.| interl.| fortitudo opus vel idolum vel Hierusalem in qua idolum||
et non erit qui extinguat.
interl.| interl.| quod Dominus incendit||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_1)