initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 10

Numérotation du verset Is. 10,1 
interl.| interl.| propheta contra scribas et phariseos qui traditiones suas preponunt legi Dei||
interl.| interl.| comminatio contra duas tribus||
marg.| marg.| VE QUI  CONDUNT.  ANAGOGE. Omnis hereticus iniquitatem scribit et decipit pauperes non divites unde redemptio anime viri proprie divitie. Pauper autem non sustinet comminationem humilis vero cito scandalisatur et vidua que virum perdidit Deum et pupillus qui patrem amisit creatorem unde Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui. Quid ergo facient in die iudicii cum tantos deceperint et clamitatis de longe venientis ? Ad iustum dicitur : Prope est verbum Dei in ore tuo et alibi : Regnum Dei intra vos est. Econtra calamitas hereticorum de longe venit et multo tempore preparata. Ad quem confugient cum fictum habeant Deum ? Cui tradent gloriam suam cum simulata sint omnia ? non poterunt evadere vinculum quo plurimos ligaverunt cum singulis quoque interfectis cadent et in aliorum nece pereunt. Et cum multa patiantur diesque visitationis advenerit non erit finis interitus eorum sed semper sibi impendentem manum Dei pertimescunt.||
leges iniquas et scribentes iniustitiam
interl.| interl.| traditiones unde donum quodcumque ex me tibi proderit cum Dominus dixit honora patrem tuum et matrem tuam||
scripserunt
Numérotation du verset Is. 10,2 
ut opprimerent in iudicio
interl.| interl.| iniusto||
pauperes et vim
interl.| interl.| pervertendo||
facerent cause humilium populi mei ut essent vidue
interl.| interl.| que non habent defensorem||
preda eorum et pupillos diriperent
Numérotation du verset Is. 10,3 
quid facietis
interl.| interl.| condolendo||
interl.| interl.| et quia tales estis vos scribe et pharisei||
in die visitationis
interl.| interl.| ultionis||
et calamitatis de longe venientis
interl.| interl.| a Sennacherib vel a Romanis vel iudicii eterni longe ante predicti||
ad cuius fugietis auxilium
interl.| interl.| qui Deum offenditis||
et ubi derelinquetis gloriam vestram
interl.| interl.| quasi nihil proficient vobis divitie||
Numérotation du verset Is. 10,4 
ne incurvemini
interl.| interl.| et ad eius confugiatis auxilium||
sub vinculo
interl.| interl.| captivitatis hostium||
et cum interfectis cadatis super
interl.| interl.| pro||
omnibus his non est aversus furor eius
interl.| interl.| sicut supradictum est contra Samariam||
sed adhuc manus eius extenta
interl.| interl.| etiam in hostili terra punit eos||
Numérotation du verset Is. 10,5 
ve Assur
interl.| interl.| perditio imminet||
Virga
interl.| interl.| dativus||
furoris mei
interl.| interl.| quia in ea corrigo||
et baculus
interl.| interl.| per quem flagello||
ipse in manu eorum
interl.| interl.| vel eius||
indignatio mea
interl.| interl.| complebitur||
marg.| marg.| VE ASSUR  VIRGA etc. Hucusque contra decem et duas tribus sequens prophetia contra Assyrios scribitur.||
marg.| marg.| Dicit Dominus ad Sennacherib et populum eius. In quo secularis scientia significatur.||
marg.| marg.| Comminatur Dominus Sennacherib licet enim permiserit ei debellare decem tribus non tamen voluit ut penitus contereret sed flagellaret et conculcaret ut lutum platearum. Ille autem immodice elatus assignavit hoc suis viribus et non Deo. Et non solum captivavit sed partim delevit.||
Numérotation du verset Is. 10,6 
ad gentem fallacem mittam eum
interl.| interl.| que inter me et idola claudicavit que se facturam mea precepta mentita est||
et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia
interl.| interl.| decem tribuum||
et dividat
interl.| interl.| alias : diripiat ||

dividat] diripiat Weber
predam et ponat illum
interl.| interl.| non interficiat sic populum meum||
in conculcationem quasi lutum platearum
Numérotation du verset Is. 10,7 
Ipse
interl.| interl.| Assur||
autem non sic arbitrabitur
interl.| interl.| quasi modum ire mee excessit et etiam in gentes plurimas furorem extendit||
et cor eius non ita estimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
marg.| marg.| IPSE  AUTEM. Sic philosophi sic heretici sic persecutores christiani nominis cum Deus aliquos eis verberandos permittit in omnes seviunt nec verberare {t. 3 : Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 20b} [Rusch, f. 82vb ] sed occidere cupiunt et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.||
Numérotation du verset Is. 10,8 
dicet enim
interl.| interl.| Sennacherib||
Numérotation du verset Is. 10,9 
Numquid {t. 3 : Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 20b} [Rusch, f. 82vb ] non principes mei simul reges sunt ? Numquid non ut Carcamis
interl.| interl.| sevit mihi||

Carcamis] Chachamis Weber
sic Calanno et ut
interl.| interl.| cepi||

Calanno] Chalanno Weber
Arphat sic Emath ?
interl.| interl.| civitates gentium quas subegerat||

Emath] Emad Weber
Numquid non ut Damascus
interl.| interl.| servit mihi||
sic Samaria ?
marg.| marg.| NUMQUID  NON  PRINCIPES etc. Ordo reges sunt mei principes id est mihi servientes. Multa enim secum reges adduxit quos subiugaverat ?||
marg.| marg.| DAMASCUS. Damascus metropolis in Siria hanc condidit Eliezer servus Abraham in hac regnavit Rasin.||
Numérotation du verset Is. 10,10 
Quomodo
interl.| interl.| admirative legendum est||
marg.| marg.| QUOMODO. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam.||
marg.| marg.| Pene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum et Iuda et Beniamin preter Hierusalem depredatus est et imperius partem inferiorem quam tradidit ei Sobna scriba.||
invenit manus mea
interl.| interl.| potentia||
regna idoli sic
interl.| interl.| scilicet sicut regna idoli||
et simulacra eorum
interl.| interl.| subiugabo||
de Hierusalem et de Samaria
Numérotation du verset Is. 10,11 
numquid non sicut feci Samarie et idolis eius
interl.| interl.| id est sicut cepi Samariam cum idolis suis sic Hierusalem capiam que eosdem veneratur deos||
sic faciam Hierusalem et simulacris eius
interl.| interl.| hoc non permisit Dominus propter Ezechiam||
Numérotation du verset Is. 10,12 
et erit
interl.| interl.| dicit Isaias||
cum impleverit Dominus
interl.| interl.| per Sennacherib||
cuncta opera sua
interl.| interl.| que dispensavit||
in monte Sion et in Hierusalem visitabo
interl.| interl.| hec dicit Dominus||
interl.| interl.| vindicabo||
super fructum
interl.| interl.| opera||
interl.| interl.| Septuaginta sensum vel mentem magnam||
Magnifici
interl.| interl.| superbi||
cordis regis Assur
interl.| interl.| qui intantum superbit||
et super gloriam altitudinis oculorum eius
interl.| interl.| superbus est in oculis suis||
marg.| marg.| CUM  IMPLEVERIT etc. Subversiones scilicet urbis etiam obsidionem quando venit Rapsaces et fecit ea que in sequentibus commemorantur.||
marg.| marg.| VISITABO.  TROPOLOGICE. Cum Samaria et Hierusalem iram Domini sustinuerint et se in idolorum fabricatione errasse senserint tunc destructur sensus magnus Assyriorum qui in tantam contra Dominum inflatur superbiam ut sapientie sue estimet cuncta cessura. Et quamvis sint excelsa dogmata et dialetica arte munita concutienda tamen et penitus destruenda ut (tamquam puli) non valeant in sublime consurgere et necdum animata insensibilia esse atque torpentia quod in ovis significatur nec mutire quidem nec movere linguam contra sui sermonis fortitudinem audeant.||
Numérotation du verset Is. 10,13 
dixit enim in fortitudine manus mee
interl.| interl.| non Dei||
feci et in sapientia mea intellexi et abstuli
interl.| interl.| multa regna devicit eorum terminos abstulit et sub potestate sua omnia conclusit||
terminos populorum et principes eorum depredatus sum et detraxi quasi potens in sublime
interl.| interl.| solio||
residentes
Numérotation du verset Is. 10,14 
et invenit quasi nidum
interl.| interl.| impotentes se tueri||
interl.| interl.| imbellem||
manus mea
interl.| interl.| potentia||
fortitudinem populorum et sicut colliguntur
interl.| interl.| metaphoram nidi prosequitur||
Ova
interl.| interl.| habitatores||
interl.| interl.| alii uvas sed falso||
que derelicta sunt
interl.| interl.| a matre||
sic universam terram
interl.| interl.| deficientibus regibus||
ego congregavi et
interl.| interl.| quasi nec flere audent nec gemere||
non fuit qui moveret pinnam
interl.| interl.| manum contra me||
et aperiret os et ganniret
interl.| interl.| mutiret||
marg.| marg.| GANNIRET. Gannire est vulpium vel ut alii avium.||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset Is. 10,15 
numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga
interl.| interl.| sic Sennacherib contra Dominum||
contra elevantem se et exaltetur {t. 3 : Erfurt, f. 83ra ; facsim., p. 21a} [Rusch, f. 83ra ] baculus qui utique lignum est
interl.| interl.| quasi quod esse non potest||
marg.| marg.| NUMQUID etc. Quasi sicut hec inanimata tantum sunt instrumenta nihil facientia per se sed per eum qui movet ea sic nec Sannacherib per se sed per Dei virtutem operatus est unde et gloriatio eius stulta et ultione digna.||
marg.| marg.| NUMQUID etc. Diabolus securis serra et virga dicitur quia per illum infructuose arbores succiduntur dividuntur et serrantur incredulorum duritia et percutiuntur virga qui non recipiunt disciplinam. Heretici quoque {t. 3 : Erfurt, f. 83ra ; facsim., p. 21a} [Rusch, f. 83ra ] sensum quem a Deo accipiunt pervertunt et loquuntur contra eum a quo conditi sunt et lingue ministerium quo Dominus laudandus est in blasphemiam vertunt.||

elevantem] levantem Weber
Numérotation du verset Is. 10,16 
propter hoc
interl.| interl.| quia in se gloriatur propter hoc||
mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius
interl.| interl.| principibus bellatoribus||
Tenuitatem
interl.| interl.| per angelum centum octoginta quinque millia interfecit||
et subtus
interl.| interl.| sub vestibus||
gloriam eius
interl.| interl.| multitudo exercitus multitudo enim populi gloria regis est||
succensa ardebit quasi combustio ignis
interl.| interl.| sicut ignis cumburens||
marg.| marg.| ET SUBTUS  GLORIA. Dicit Hieronymus secundum hebreos corpora infectorum celesti igne exusta et in pulverem redacta vestimenta illesa et venientes Iudei vestium summitate arepta pulverem excutiebant.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Quidam volunt hunc regem significare potantes contrarias et eum esse Assyriorum principem sicut legitur : princeps Persarum et Medorum et Grecorum. Et eum volunt propter superbiam sensum magnum vocari et iudicio gehenne tradi que parata est diabolo et angelis eius. Lumen autem Israel et sanctum id est ipsum Dominum succendere vepres et spinas et omnem Assyrii potentiam et innumerabiles populos ad nihilum deducendos tunc eum timore perterritum quasi colubrum tortuosum et fugituvum imminentes penas velle vitare. Qui autem de saltu et confusione eius lignisque perituris potuerunt evadere eos dignos esse qui numerentur et scribantur a puero cuius principatus etiam in humeris eius.||
Numérotation du verset Is. 10,17 
et erit lumen Israel
interl.| interl.| angelus qui succendit eos qui Iudeis cutodiendis deputatur||
marg.| marg.| ET ERIT  LUMEN. Debent Hebrei quod Michael archangelus fuerit cui comissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.||
in igne et Sanctus
interl.| interl.| idem est||
interl.| interl.| adiutor eorum||
eius
interl.| interl.| Israel||
in flamma et succendetur et devorabitur spina eius
interl.| interl.| divitie||
et vepres
interl.| interl.| eius||
interl.| interl.| iniquitates et peccata||
in die una
Numérotation du verset Is. 10,18 
et gloria
interl.| interl.| multitudo exercitus||
saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
interl.| interl.| percusso enim exercitu fugit in terram suam et in Ninive adorans Deum suum a filiis suis occisus est.||
marg.| marg.| ET GLORIA  SALTUS etc. Carmelus mons magnus fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus (sicut ligna silvarum) et corpore et anima peribit.||
marg.| marg.| AD CARNEM. Heretici quoque cum ecclesiastica doctrina illuxerit et eorum decipula paruerit ad tantam veniunt solitudinem ut de saltu infructuosis arboribus et innumerabili multitudine vix pauci resideant qui eorum sequantur errorem.||
Numérotation du verset Is. 10,19 
et reliquie ligni saltus eius
interl.| interl.| exercitus innumerabilis ut ligna silvarum||
pro paucitate
interl.| interl.| decem tantum cum eo fugierunt ut tradunt hebrei||
numerabuntur et puer scribet eos
interl.| interl.| poterit scribere||
interl.| interl.| qui ante innumerabiles||
Numérotation du verset Is. 10,20 
Et
interl.| interl.| fugato Assyrio||
erit in die illa
interl.| interl.| tempore||
marg.| marg.| ET ERIT IN  DIE  ILLA. Cum Phacee et Rasin vellent venire et duas tribus captivare misit Achaz ad regem Egypti dicens : servus tuus sum veni et aufer iugum Phacee et Rasin de collo meo. Ille autem non liberavit eos sed Dominus propter David servum suum quo mortuo Ezechias filius eius regnavit pro eo et omnia simulacra que impius Achaz ubicumque posuerat confregit et populum quem ille ad ritus gentilium perverterat ad Deum revocavit. {t. 3 : Erfurt, f. 83rb ; facsim., p. 21b} [Rusch, f. 83rb ] Quod audiens Sennacherib iratus est valde, cumque iam Siros et Philisteos haberet et decem tribus captivasset cum innumerabili multitudine Hierusalem aggressus est. Alias enim civitates Iude iam ante vastaverat. Inde dicitur duabus tribubus ut non confidant in Assyriis et Egyptiis qui sepe eos percutiebant sed in Deo suo spem ponant.||
non adiiciet residuum Israel
interl.| interl.| pauci remanentes||
interl.| interl.| id est de decem tribubus||
et hii qui fugerint
interl.| interl.| elapsi in Hierusalem||
interl.| interl.| ad Ezechiam||
de domo Iacob inniti
interl.| interl.| confidere||
super eo
interl.| interl.| Assyrio||
qui percutit eos
interl.| interl.| ex amico factus inimicus qui enim prius pro eis Damascum cepit et Rasin interfecit||
sed innitetur super Dominum Sanctum Israel
interl.| interl.| qui sanat||
interl.| interl.| qui sanctificat||
in veritate
interl.| interl.| vero corde||
Numérotation du verset Is. 10,21 
reliquie convertentur reliquie inquam Iacob
interl.| interl.| convertentur||
ad Deum fortem
interl.| interl.| qui potest liberare||
marg.| marg.| RELIQUIE  CONVERTENTUR. Secundum Iosephum innumerabili Iudeorum multitudine occisa intelligimus paucos in apostolis set apostolicis viris esse salvandos.||
Numérotation du verset Is. 10,22 
interl.| interl.| prophetat de adventu Christi||
si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris reliquie
interl.| interl.| pauci||
interl.| interl.| apostoli||
convertentur
interl.| interl.| ad Christum||
ex eo
interl.| interl.| evangelii||
interl.| interl.| in duobus mandatis legis||
marg.| marg.| CONSUMMATIO  ADBREVIATA. Perfectio eorum que de Christo erant tam marg.| longo tempore ante predicta tribus annis et dimidio completa.||
inundabit iustitiam
interl.| interl.| inundare faciet quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis verba eorum||
marg.| marg.| IUSTITIAM. Quia iniuste occisus mortem et diabolum iuste vitit et mundum redemit morte.||
Numérotation du verset Is. 10,23 
Consummationem
interl.| interl.| ut supra vel que predicta erant de sua passione et resurrectione humani generis liberatione tribus diebus consummavit||
enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terre
interl.| interl.| Hierusalem dicitur umbilicus mundi id est in medio omnis terre||
marg.| marg.| CONSUMMATIONEM  ENIM ET. Ad litteram. Fecit quia tantam multitudinem preter decem occidit brevi spacio unius noctis.||
Numérotation du verset Is. 10,24 
propter hoc
interl.| interl.| ut scilicet non timeat Ezechias||
hec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur
interl.| interl.| id est ab Assyriis||
marg.| marg.| NOLI  TIMERE.  ANAGOGE. Precipitur populo Ecclesie ne timeat adversarios qui ad pugnandum semper parati sunt et multa disputatione animas subvertunt. Ideo enim contra populum Dei pauxillam potestatem accipiunt et non tam gladio quam virga percutiunt quia in via Egypti ambulaverunt et non sunt confisi in Domino. Cum autem reversi fuerint et viam Egypti dereliquerint flagellum Dei in iudicio suscitabitur contra adversarios Madian namque ex iudicio interpretatur ut spiritum oris eius et oleo misericordie iugum hostium computrescat.||
in virga percutiet te
interl.| interl.| depredando non penitus delendo Hierusalem enim liberabo propter David servum meum||
et baculum suum levabit
interl.| interl.| non percutiet||
super te in via Egypti
marg.| marg.| SUPER TE IN  VIA  EGYPTI. Captivatis decem tribubus reversus est per civitates Iude et Beniamin que erant in via Egypti quas subertit. Vel captis civitatibus Iude et Beniamin et parte Hierusalem inferiore reversus est in Egyptum. Cumque iterum rediret ad Hierusalem captivandam civitates que remanserant et in via ab Egypto venientibus in Hierusalem erant cepit et subvertit.||
Numérotation du verset Is. 10,25 
adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
interl.| interl.| Egyptiorum Assyriorum et Sennacherib||
marg.| marg.| PAULULUM. Hoc longo tempore post completum est sed omnia secula eternitati (in qua omnia presentia sunt) comparata momentanea sunt.||
Numérotation du verset Is. 10,26 
et suscitabit
interl.| interl.| vox prophete||
super eum
interl.| interl.| Sennacherib||
Dominus exercituum flagellum
interl.| interl.| ultionem||
iuxta plagam Madian
interl.| interl.| sicut Madianite a Gedione sine sanguine Iudeorum victi sunt||
in petra Horeb
interl.| interl.| ubi occisus est||
et virgam
interl.| interl.| potentiam||
suam super mare
interl.| interl.| rubrum||
et levabit eam in via Egypti
interl.| interl.| quia sperasti in Egyptus||
marg.| marg.| VIRGAM  SUAM. Quasi antequam veniat super te aggredietur Tharacham regem Ethiopie et transibit mare rubrum et levabit virgam super Egyptum et sic cum multo exercitu revertetur contra Hierusalem.||
Numérotation du verset Is. 10,27 
et erit
interl.| interl.| cum ab Egypto redierit||
in die illa auferetur
interl.| interl.| hoc scilicet quod auferetur||
onus eius
interl.| interl.| Sennacherib occiso exercitu eius ab angelo||
de humero tuo et iugum eius de collo tuo et computrescet iugum
interl.| interl.| deficiet dominatio a presentia misericordie Dei||
a facie olei
Numérotation du verset Is. 10,28 
veniet in Aioth
interl.| interl.| viam Sennacherib ab Egypto usque in Nobe describit propheta||

in Aioth Cor1 Cor3 ([moderni] et plures antiq.) ΩJ Rusch] in Naioth Cor1 (vel secundum interpretationem [cf. 1Rg. 19, 18 sqq.), in Na(y)ath Cava X ΣT ΔL , naiatha O,in Aiath Cor2 Cor3 (hebr. Ieron.) Clementina Weber
transibit
interl.| interl.| festinant||
interl.| interl.| cursim||
in Magron
interl.| interl.| nolens ibi manere||
apud Machmas
interl.| interl.| civitatem||
interl.| interl.| fiduciam habens capiende urbis||
interl.| interl.| quasi rediturus cito||
vasa sua
interl.| interl.| sarcinas||
Numérotation du verset Is. 10,29 
Transierunt
interl.| interl.| predictas civitates vel Magmas, et pervenerunt in Gabaa et #dixer[s]it Gabaa sedes nostra||
interl.| interl.| Sennacherib cum suis sarcinis depositis||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 83va ; facsim., p. 22a} [Rusch, f. 83va ] TRANSIERUNT. Preteritum pro futuro more prophetico.||
cursim Gabaa sedes nostra.
interl.| interl.| ubi paululum refecit exercitum||
interl.| interl.| hinc enim divertit||

Gabaa] Gabee Weber
Obstipuit
interl.| interl.| pavefacta||
Rama
interl.| interl.| quia vicina||
Gabaa
interl.| interl.| sedes regia||

Gabaa] Gabaath Weber
Saulis
interl.| interl.| quia due sunt huius nominis||
fugit.
interl.| interl.| hoc audito||
Numérotation du verset Is. 10,30 
interl.| interl.| ergo||
hinni voce tua
interl.| interl.| nimio ululatu hinnies||
interl.| interl.| equorum more||
filia Gallim attende Laisa paupercula Anathoth
interl.| interl.| civitates Israel per quas transivit||
interl.| interl.| id est declinate diligenter impetum currentis||
Numérotation du verset Is. 10,31 
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| iam||
interl.| interl.| fugiti||
migravit Medemena habitatores Gebim
interl.| interl.| civitates Iude Mede et Gabin||
interl.| interl.| quasi qui habitatis in collibus quod significat Gabin||
confortamini
interl.| interl.| Sennacherib ad exercitum dicit||
interl.| interl.| arma capite||
marg.| marg.| CONFORTAMINI etc. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria volens mane expugnare Hierusalem non cessavit ad mediam noctem minari desolationem Hierusalem dicens : En ista sola civitas liberari de manu mea poterit ?||
Numérotation du verset Is. 10,32 
adhuc dies est
interl.| interl.| quasi sufficit hora diei ut in Nobe figat tentoria||
ut in Nob stetur
interl.| interl.| civitas in Iudea de qua fuit Gesbi unus de triginta principibus David||
agitabit manum suam
interl.| interl.| minas potentie||
super montem filie Sion
interl.| interl.| Sion mons est super collem cuius Hierusalem est||
collem Hierusalem
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset Is. 10,33 
ecce Dominator Dominus exercituum
interl.| interl.| prophetia de passione Domini||
interl.| interl.| Pater||
Confringet
interl.| interl.| in passione||
interl.| interl.| percutiam pastorem et dispergentur oves gregis||
Lagunculam
interl.| interl.| corpus Christi terrenum||
in terrore
interl.| interl.| quia terremotus factus est magnus monumenta aperta sunt||
et excelsi
interl.| interl.| Iudei||
statura succidentur
interl.| interl.| in vindictam passionis Christi||
interl.| interl.| a terra sua||
et sublimes
interl.| interl.| superbi||
humiliabuntur
interl.| interl.| deicientur||
marg.| marg.| ECCE  DOMINATOR  DOMINUS. Dixit pueri nomen de virgine nascituri scilicet Emmanuel et postea in utero prophetisse concepti scilicet accellera spolia detrahe festina predari et quod esset lapis offensionis duabus domibus Israel. Sed nunc antequam dicat quod de Iesse et David sit nasciturus per translationem describit eius passionem.||
Numérotation du verset Is. 10,34 
et subvertentur condensa saltus
interl.| interl.| sic vocat Hierusalem propter mutitudinem populi translative||
ferro
interl.| interl.| Romanorum||
et Libanus cum excelsis cadet
interl.| interl.| Hierusalem vel templum||
interl.| interl.| sacerdotibus unde : aperi Libane portas tuas et devoret ignis gressus tuos et cedros tuas||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_10)