initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 14

Numérotation du verset Is. 14,1 
interl.| interl.| Deo cui omnia presentia sunt||
interl.| interl.| quasi et hoc cito||
ut veniat tempus eius
interl.| interl.| captivitatis vel ruina hereticorum||
marg.| marg.| PROPE  EST UT  VENIAT  TEMPUS.  ALLEGORICE. Incarnationis sic enim misertus Dominus Iacob id est novi populi. De Israel elegit apostolos et alios quos requiescere fecit super humum suam id est Ecclesiam.||
et dies eius non elongabuntur miserebitur
interl.| interl.| deserta Babylonie||
interl.| interl.| primo anno Cyri qui Iudeos captivos solvit de captivitate Babylonis||
enim Dominus Iacob
interl.| interl.| eorum qui suplantant vitia||
et eliget adhuc de Israel
interl.| interl.| apostolos videntes Deum mente||
interl.| interl.| eos qui redierunt cum Zorobabel et aliis ducibus||
et requiescere eos faciet super humum
interl.| interl.| terram viventium||
Suam
interl.| interl.| Ecclesiam||
adiungetur advena
interl.| interl.| gentilis||
ad eos
interl.| interl.| electos||
et adherebit
interl.| interl.| fide||
domui Iacob
marg.| marg.| IACOB etc. Nota proprietate verborum. Iacob qui adhuc in lucta est miseretur. Israel qui post victoriram nomen accepit elegit.||
Numérotation du verset Is. 14,2 
et tenebunt
interl.| interl.| affectu non captivitate||
eos populi et adducent
interl.| interl.| revertentes||
Eos
interl.| interl.| gentiles||
interl.| interl.| advenas||
in locum suum
interl.| interl.| Ecclesiam Hierusalem||
et possidebit eos
interl.| interl.| prodest malis servire bonis unde Esau dicitur : fratri tuo servies||
domus Israel super terram Domini in servos et ancillas
marg.| marg.| SERVOS. Legi obedientes de utroque sexu vel in tantum exaltati sunt post captivitatem ut de gentibus servos et ancillas haberent scilicet hebreos.||
et erunt capientes eos
interl.| interl.| vinculis fidei in tempore Assueri vel Holofernis||
qui se ceperant
interl.| interl.| sophismatibus||
et subicient
interl.| interl.| penitentie||
interl.| interl.| servituti||
exactores suos
interl.| interl.| quando omnia lucri causa faciunt||
Numérotation du verset Is. 14,3 
et erit in die illa cum requiem dederit tibi
interl.| interl.| o Israel et Iacob||
Deus
interl.| interl.| Ecclesia||
a labore tuo
interl.| interl.| quo contra hereticos vel quoslibet compugnasti||
et a concussione tua
interl.| interl.| a violentia qua tractus in captivitatem||
et a servitute dura
interl.| interl.| falsi dogmatis||
interl.| interl.| Chaldeorum||
qua ante servisti
Numérotation du verset Is. 14,4 
Sumes
interl.| interl.| hos erit||
parabolam istam
interl.| interl.| non simpliciter historiam||
contra regem
interl.| interl.| hereticum sermonem||
Babylonis
interl.| interl.| erroris et confusionis||
et dices quomodo cessavit exactor
interl.| interl.| penarum diabolus vel tributorum vel Nabuchodonosor||
quievit tributum
interl.| interl.| pecunie vel peccati||
interl.| interl.| sic scilicet||
marg.| marg.| QUOMODO  CESSAVIT  EXACTOR. Admirando quomodo vastator terrarum et tributis cuncta oppprimens sit contritus et ad nihilum redactus et possunt hec in persona electorum in die iudicii de diabolo legi vel de Nabuchodonosor ut fabulantur hebrei.||
marg.| marg.| Quomodo. A domo Dei iudicium incipit unde :a sanctis meis incipite. Pro diversitate enim peccati disponitur ordo iudicii ut qui minus peccaverunt ante purgentur novissima autem inimica destruetur mors.||
marg.| marg.| EXACTOR. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis qui dicunt dimitte nobis debita. Huic tradentur debitores huic tradi Paulus Corinthum fornicantem.||
Numérotation du verset Is. 14,5 
contrivit Dominus baculum impiorum
interl.| interl.| diabolum vel Nabuchodonosor||
virgam dominantium
marg.| marg.| BACULUM. Vocat Nabuchodonor vel diabolum quia sicut per illum flagellantur a Deo impii sic per hunc in penis inferni vel quotidie in peccatis suggerendo insidiando.||
Numérotation du verset Is. 14,6 
cedentem populos
interl.| interl.| qui nolunt sustinere iugum leve||
in indignatione
interl.| interl.| sua vel Domini||
Plaga
interl.| interl.| morte eterna||
insanabili
interl.| interl.| quia vult occidere non emendare||
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Numérotation du verset Is. 14,7 
Conquievit
interl.| interl.| a labore||
interl.| interl.| hoc contrito||
et siluit omnis terra
interl.| interl.| a fletu||
interl.| interl.| que seditione plena erat||
gavisa est
interl.| interl.| in damnacione eius||
et exultabit
interl.| interl.| alias : exultavit ||
interl.| interl.| letabitur iustus cum viderit vindictam||

exultabit] exultavit Weber
Numérotation du verset Is. 14,8 
Abietes
interl.| interl.| in Domini virtute sublimes||
quoque letate sunt super te
interl.| interl.| o diabole vel Nabuchodonosor||
et cedri Libani
interl.| interl.| dicentes||
ex quo dormisti
interl.| interl.| dormiens somno mortis||
interl.| interl.| occidat||
marg.| marg.| ABIETES. Principes diversarum gentium ab illo afflicti. Vel filii quorum patres interfecit.||
marg.| marg.| EX QUO  DORMISTI. Quia victo forti et direptis vasis eius satellites corruerunt unde : ite in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 26a} [Rusch, f. 85va ] Nota mors mortis dormitio dicitur.||
marg.| marg.| QUI  SUCCIDAT. Unde : « Operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei ». Has aliquando peccantes tradit Dominus supplicio conterendas. Unde : conteret Dominus cedros Libani.||

Ps. 79, 11.
Numérotation du verset Is. 14,9 
Infernus
interl.| interl.| penalis locus vel diabolus qui prepositus est inferis||
marg.| marg.| INFERNUS. Habitatores vel principes eius inferni subtus. Sub terra enim est. Infernus in quo visus est dives ille a Lazaro unde : Dominus vinctos suos eruit vinctum diabolum dimisit.||
subter conturbatus est
interl.| interl.| in amaritudinem versus||
interl.| interl.| conturbari potuit||
in occursum adventus tui.
interl.| interl.| Nabuchodonor||
Suscitabit
interl.| interl.| alias : suscitavit ||

Suscitabit] suscitavit Weber
tibi gigantas
interl.| interl.| #terrenos principes ge n terra||
omnes principes terre
interl.| interl.| anime eorum quos interfecerat||
marg.| marg.| OMNES  PRINCIPES. Et si hec facta non sunt tamen fieri potuerunt.||
marg.| marg.| Solacium est malorum inimicos habere socios penarum.||
surrexerunt
interl.| interl.| in adventu principis ut eius penam mirentur cuius honorabant potentiam||
interl.| interl.| consolate in penis eius||
de soliis suis omnes principes nationum
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| surrexerunt||
Numérotation du verset Is. 14,10 
universi respondebunt et dicent tibi
interl.| interl.| o Nabogodonosor||
et tu vulneratus es
interl.| interl.| <vulnera>vi||
interl.| interl.| morte eterna||
sicut nos
interl.| interl.| ut quos in terra separaverit dignitas apud inferos societ pena||
interl.| interl.| quos occidisti||
nostri similis
interl.| interl.| in penis||
effectus es
marg.| marg.| VULNERATUS. Qui immortalis et deus videbaris. Nos pro imbecillitate sensuum putabamus non posse resistere potentie Dei et te solum in altitudine tua permanere.||
Numérotation du verset Is. 14,11 
interl.| interl.| quia||
detracta est ad inferos superbia tua
interl.| interl.| qua subiectis gentibus letabaris||
Concidit
interl.| interl.| morte||
cadaver tuum
interl.| interl.| mortuum peccatis||
Subter
interl.| interl.| omnis pena diaboli requies per contrarium erit||
te
interl.| interl.| qui super regum pectora recumbebas||
sternetur tinea
interl.| interl.| per tinea et vermes inferni tormenta designat||
et operimentum tuum erunt vermes
interl.| interl.| cum prius pallia auro gemmisque distincta||
marg.| marg.| SUBTER. Putredo tinea et operimentum vermium pene eterne sunt quas propria gignit conscientia. Vel suppliciorum materia que ex propriis peccatis nascitur sicut enim quamdiu humor est in cadavere vermes nascentur ex putredine sic ex ipsa materia peccatorum gingnuntur supplicia.||
marg.| marg.| Requies diaboli lectus temptationis qui dicebat hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me.||
Numérotation du verset Is. 14,12 
quomodo cecidisti de celo
interl.| interl.| de solio potentie||
lucifer qui mane oriebaris
interl.| interl.| factus hesperus||
interl.| interl.| Nabuchodonosor aliis regibus gloriosior et lucifer stellis splendidior||
interl.| interl.| modo occidens||
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
marg.| marg.| QUI  MANE  ORIEBARIS. Hi sunt falsi apostoli operarii mendaces qui transfigurantur in||
marg.| marg.| apostolos Christi qui lolium superseminant dormientibus prelatis et nolentibus vel non valentibus resistere.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Lucifer qui mane oriebaris. Diabolus in exordio mundi creatus vel inter||
marg.| marg.| angelos gloriosus sed corruit secundum illud. Videbam Satanan sicut fulgur de celo||
marg.| marg.| cadentem qui prius cogitabat in celum conscendam super astra celi ad solium Dei sedebo. Post lapsum quoque arrogat idem sibi unde et gloriatur ascendere super angelos in celum vel super nubes corda scilicet electorum et sedere in monte testamenti in Ecclesia et in lateribus aquilonis in frigidis.||
marg.| marg.| 
Numérotation du verset Is. 14,13 
qui dicebas
interl.| interl.| ante casum vel post||
in corde tuo in celum conscendam
interl.| interl.| cum subiecerim mihi terram quid restat nisi in celum conscendam||
interl.| interl.| Iudeos qui et astra celi Dei cognitione fulgentes||
marg.| marg.| IN CELUM  CONSCENDAM. In firmamento erat in celum ubi est Domini solium cupiebat ascendere.||
marg.| marg.| Hec omnia ad hereticos sunt referenda qui cum deorsum sint cum principe suo iactant se excelsos esse.||
Super
interl.| interl.| non infra||
astra celi
interl.| interl.| vel : Dei ||

celi] Dei Weber
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti
interl.| interl.| Ecclesia non potest abscondi civitas supra montem posita||
interl.| interl.| Sion ubi templum in quo testamentum quod est in latere aquilonis||
in lateribus aquilonis
marg.| marg.| IN LATERIBUS  AQUILONIS. Unde ab aquilone exardescunt mala et succenditur olla Ieremie. De quo : dicam aquiloni da id est redde captivos||
Numérotation du verset Is. 14,14 
Ascendam
interl.| interl.| in firmamento erat in celum ubi est Domini solium cupiebat ascendere||
interl.| interl.| diabolorum||
ero similis Altissimo
interl.| interl.| ut sicut ille prophetas et apostolos habeam||
marg.| marg.| NUBIUM. Prophetarum de quibus : Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem et veritas tua usque ad nubes. Iudas nubes fuit {t. 3 : Erfurt, f. 85vb ; facsim., p. 26b} [Rusch, f. 85vb ] cum aliis apostolis sed vitio suo diabolum ascensorem suscepit.||
Numérotation du verset Is. 14,15 
Verumtamen ad infernum detraheris
interl.| interl.| Nabuchodonosor vel diabole||
interl.| interl.| a tanta altitudine||
marg.| marg.| detraheris invitus ; Christus descendit voluntarius.||
interl.| interl.| qui se exaltat humiliabitur||
in profundum laci
marg.| marg.| VERUMTAMEN AD  INFERNUM. Qui per virtutes potuisti ascendere per vitia cades. Sancti habent pennas columbe et aquile ut volent et requiescant. Impii quasi plumbum merguntur"in aquis vehementibus" et descendunt « in profundum quasi lapis ». Unde : « Iniquitas sedet super talentum plumbi ».||
marg.| marg.| PROFUNDUM. Ad infimas et pessimas penas. Quanto enim gradus altior tanto casus gravior.||
marg.| marg.| Laci, id est inferni. Unde cum descendentibus in lacum et posuerunt me in lacu novissimo. Sicut lacus aquas sic infernus animas suscipit ad quem Banaias descendit tempore nivis et leonem interfecit. Heretici relinquunt fontem aque vive et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valent continere. Unde, sicut refrigerat lacus aquas, sic malitia habentes se qui nec calidi nec frigidi sunt, id est nec credunt nec omnino non credunt sed per teporem et simulationem fidei a Domino reiciuntur.||

Cf. Ex. 15, 10 (feria 5, canticum ad laudes) : « Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ».
Ex. 15, 5.
Sententia ex Za. 5, 6-7 (LXX), ut laud. Hieronymus, Commentarii in Isaiam (Is. 14, 15), lib. 6,  CCSL 73, p. 242.10-12 : « Unde et iniquitas - siue, ut melius habetur in hebraeo - impietas super talentum plumbi sedere conspicitur » ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7).
Numérotation du verset Is. 14,16 
qui te viderint
interl.| interl.| in penis||
interl.| interl.| cordis intuitu||
ad te inclinabuntur
interl.| interl.| humiliate||
teque prospicient
interl.| interl.| dicentes||
numquid iste est vir
interl.| interl.| dicens ero similis altissimo||
marg.| marg.| est vir,non Deus ; unde : inimicus homo superseminavit zizania.||
qui conturbavit terram
interl.| interl.| terrenos quibus dicitur : « Terra es et in terram ibis »||

Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
qui concussit
interl.| interl.| non subvertit ; unde : « Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi gressus mei ».||

Ps. 72, 2.
effusi] c. cacogr. Rusch
regna
interl.| interl.| reges quorum cor in manu Dei||
Numérotation du verset Is. 14,17 
qui posuit orbem desertum
interl.| interl.| virtutibus fugatis||
et urbes eius destruxit
interl.| interl.| vicus||
vinctis eius
interl.| interl.| peccatis||
interl.| interl.| quibus Christus dixit exite et his qui in tenebris sunt revelamini unde : « Dirupisti vincula mea » et alibi : « Dominus solvit compeditos ».||
marg.| marg.| VINCTIS  EIUS. Immensa eius crudelitas designatur qui non modo captivos catenis onerabat sed in tenebris recludebat ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.||

Ps. 115, 7.
Ps. 145, 7.
Evilmerodach] scrips., Evilmeradag Rusch
non aperuit carcerem
marg.| marg.| URBES. Ecclesias ut faceret sinagogas diaboli et heretica pravitate pollueret munditiam fidei.||
marg.| marg.| VINCTIS  EIUS. Quos solvunt apostoli imitatores magistri qui ait : quecumque solveritis super terram erunt soluta et in celo. Solvunt autem sermone Dei et testimonio scripturarum et exhortatione virtutum.||
Numérotation du verset Is. 14,18 
omnes reges gentium universi dormierunt
interl.| interl.| quieverunt||
in gloria
interl.| interl.| celesti||
interl.| interl.| quia||
vir in domo sua
interl.| interl.| sepulcro||
interl.| interl.| dormivit||
interl.| interl.| « In domo Patris mei mansiones multe sunt ».||
marg.| marg.| OMNES  REGES. Hieronymus HIERONYMUS. Reges gentium quibus Deus gentes crediderat gubernandas qui concussi sunt a Nabuchodonosor nec tamen subversi quorum non regnat peccatum quia cor eorum in manu Dei erat minime corruerunt quomodo enim Deus deorum Christus sic Dominus dominantium et rex regum. Hi requieverunt in gloria sua unusquisque in domo sua quia apud Patrem diverse mansiones sunt et pro varietate virtutum varietas mansionum sed Nabuchodonosor nec in morte quiescit a cruciatibus.||
Numérotation du verset Is. 14,19 
Tu autem proiectus es
interl.| interl.| quasi sepultis regibus quos occidisti tu in sepultus abicieris vel si omnes anime aliquam requiem quandoque accipiant tu numquam||
interl.| interl.| sepultura Nabuchodonosor||
de sepulchro tuo quasi stirps
interl.| interl.| que in radice nascens arbori affert sterilitatem digna incendio||
inutilis pollutus
interl.| interl.| sicut sanie||
interl.| interl.| sanguine occisorum||
interl.| interl.| sanie eorum scilicet qui sunt||
et obvolutus qui interfecti sunt gladio
interl.| interl.| tuo scilicet||
et descenderunt ad fundamenta laci
interl.| interl.| inferni||
quasi cadaver
interl.| interl.| sed tu existens quasi cadaver||
Putridum
interl.| interl.| quod omnes fugiunt||
marg.| marg.| TU AUTEM. Videtur fabule consentire qua dicunt Iudei Nabuchodonosor in statum pristinum regressum Evilmerodach filium suum (qui eo intervallo septem annorum regnavit) in carcerem misisse et eum ibi cum rege Ioachim in vita patris fuisse. Quo mortuo cum non auderet regnum suscipere dicens pater meus quando vult moritur et resurgit consilio Ioachim tricenti aves de diversis partibus mundi {t. 3 : Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 27a} [Rusch, f. 86ra ] exquisivit et corpus effossum in minutias dissipatum et unicuique partem alligavit. Dixit enim Ioachim cum he aves simul convenrint reviviscet pater tuus.||
marg.| marg.| QUASI  CADAVER. Multitudine peccatorum putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee. Virtus suavis odoris est. Unde : sicut unguentum in capite et odor tuus suavis et facies tua speciosa.||
Evilmerodach] scrips., Evilmeradag Rusch
Numérotation du verset Is. 14,20 
interl.| interl.| quia tu magister illi discipuli cui plus creditur plus exigitur ab eo||
non habebis {t. 3 : Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 27a} [Rusch, f. 86ra ] consortium neque cum eis in sepultura
interl.| interl.| id est non eris cum eis quos occidisti socius in sepultura||
marg.| marg.| CONSORTIUM. Scilicet sepulture altera est enim pena autoris altera eius qui ab autoritate compulsus est. Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi et interfecti unde : gladium suum vibravit.||
tu enim
interl.| interl.| hoc de diabolo et Nabuchodonosor||
Terram suam
interl.| interl.| etiam tuam ||
interl.| interl.| non alienam tantum||
marg.| marg.| TU ENIM  TERRAM. Quasi in superbia tua regnum Chaldeorum destructum est quod adhuc mansisset si superbia tua non fuisset.||

tuam] om. Weber
disperdisti tu populum
marg.| marg.| POPULUM. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum unde audet dicere : hec omnia mihi tradita sunt.||
occidisti
marg.| marg.| OCCIDISTI. Non Deo reservans vivos sed pene tue preparans socios.||
non
interl.| interl.| modo propheta in tertia persona loquitur de Nabuchodonosor||
interl.| interl.| de diabolo potest etiam dici non vocabitur||
vocabitur
interl.| interl.| quasi potentia istius omnino periit||
interl.| interl.| tuus||
in eternum semen pessimorum
interl.| interl.| demonum||
marg.| marg.| NON  VOCABITUR. Ideo non vocabitur in eternum quia ipse semen pessimiorum est.||
marg.| marg.| Non quod semen malum sit per se Deus enim fecit omnia bona. Sed ab his qui voluntate pessimi sunt ortum est semen malum quod voluntate non natura fit. Unde : semen Chanaan et non Iuda. De bonis dicitur par evangelium : ego vos genui.||
marg.| marg.| Omnes concordant historie quod occiso Balthasar nullus postea de semen Nabuchodonosor regnavit deleta est omnis progenies pro superbia et impietate patris.||
Numérotation du verset Is. 14,21 
preparate filios
interl.| interl.| cogitationes opera mala ex impiis patribus nata||
Eius
interl.| interl.| Nabuchodonosor||
occisioni in
interl.| interl.| pro||
iniquitate patrum eorum non consurgent
interl.| interl.| quasi occidentur ne consurgent ultra||
nec hereditabunt
interl.| interl.| in regnum||
Terram
interl.| interl.| patris||
interl.| interl.| sanctorum||
neque implebunt faciem orbis
interl.| interl.| Domini||
civitatum
interl.| interl.| vel : civitatis ||
interl.| interl.| « Nisi Dominus custodierit civitatem ».| ||
marg.| marg.| INIQUITATE. Septuaginta. Pro iniquitate patris tui. Quod quidam non intelligentes draconem qui regnat in mari quem Leviathan appellant hebrei volunt esse patrem diaboli secundum illud quia mendax est et pater eius quod male intelligendo depravant.||

Ps. 126, 1.
Numérotation du verset Is. 14,22 
Et
interl.| interl.| pro quia||
interl.| interl.| non est perfecta hominis victoria||
Consurgam
interl.| interl.| in Cyro et Dario||
super eos
interl.| interl.| filios scilicet Nabuchodonosor||
dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen
interl.| interl.| ut non nominetur domina regnorum||
et reliquias
interl.| interl.| filios scilicet||
interl.| interl.| ne ultra pullulent in urbibus Domini||
et germen et progeniem ait
interl.| interl.| vel dicit||
Dominus
Numérotation du verset Is. 14,23 
et ponam eam
interl.| interl.| non contentus his||
in possessionem hericii
interl.| interl.| hinc etiam cetera monstra intelligite||
et in paludes
interl.| interl.| vel : paludibus||
aquarum
interl.| interl.| quibus circundantur divites||
et scopabo
interl.| interl.| similitudo ut omnes scilicet auferantur quasi sordes||
eam in scopa terens
interl.| interl.| ut pereant Babylonia semina||
interl.| interl.| ut nihil remaneat nisi hericius||
dicit Dominus exercituum
marg.| marg.| ET PONAM etc. Nihil est in ea nisi venatio regia et coctilibus mutis post annos plurimos refectis inclusa.||
marg.| marg.| IN POSSESSIONEM  HERICII. Mundus quoque ab hericio et paludibus possidetur modo id est ab immundis spiritibus sed in fine mundi scopabit id est #purgabit eum Dominus igne purgatorio.||
Numérotation du verset Is. 14,24 
Iuravit
interl.| interl.| immobiliter statuit||
interl.| interl.| quasi his pactis iuramentum Domini complebitur||
Dominus exercituum dicens si
interl.| interl.| quasi non aliter potest fieri||
non ut putavi
interl.| interl.| vel statui||
ita erit
interl.| interl.| aposiopesis quasi non credideritis mihi si non fecero||
et quomodo mente tractavi
marg.| marg.| IURAVIT  DOMINUS etc. Hucusque de Babylone et regibus eius et populis nunc de Sennacherib et que tunc imminebant super Assyrios qui Samariam Iudeamque vastaverunt preter Hierusalem et in superbiam contra Dominum elati unde una nocte centum octoginta quinque millia de eis ab angelo sunt percussa. Et hoc in terra Iuda et in montibus eius sicut Dominus predixerat.||
Numérotation du verset Is. 14,25 
Sic
interl.| interl.| scilicet vel et||
eveniet ut conteram {t. 3 : Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 27b} [Rusch, f. 86rb ] Assyrium in terra mea
interl.| interl.| contrariam fortitudinem||
et in montibus meis conculcem eum
interl.| interl.| ecce dedit vobis potestatem calcandi super serpentes||
et auferetur ab eis
interl.| interl.| sanctis||
interl.| interl.| Iudeis||
iugum eius et onus
interl.| interl.| afflictionis grave||
illius ab humero eorum
interl.| interl.| Assyriorum et Sennacherib vel diaboli||
tolletur
interl.| interl.| ne serviant amplius||
marg.| marg.| IN MONTIBUS. Nota proprietatem in terra conteritur in montibus {t. 3 : Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 27b} [Rusch, f. 86rb ] ab ipso Domino conculcatur. Cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus Christi ut novissima destruatur mors tunc auferetur a sanctis iugum Assyrii.||
marg.| marg.| Hostis temerarius non solum terram Dei et humiliora occupare #festinatus sed et eos qui virtutibus profecerunt de quibus dicitur fundamenta ei in montibus sanctis.||
Numérotation du verset Is. 14,26 
hoc consilium
interl.| interl.| si non putavi etc.||
quod cogitavi super omnem terram
interl.| interl.| ad protegendam omnem terram||
et hec est manus extenta
interl.| interl.| hec est manus id est Sennacherib vel manus scilicet mea est extenta ad protegendum omnes gentes||
super universas gentes
marg.| marg.| HOC  CONSILIUM. Id est ut auferatur iugum eius est meum consilium.||
marg.| marg.| Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram. Gentes Assyriorum scilicet vel omnium qui subiecti sunt Sennacherib vel diabolo.||
marg.| marg.| In fine visionis aperitur quod latebat Dominum scilicet cogitasse consilium super omnem terram et elevata manus eius super omnes gentes non Babyloniam tantum unde ostenditur que dicta sunt generaliter ad orbem terrarum pertinere.||
Numérotation du verset Is. 14,27 
Dominus enim exercituum decrevit
interl.| interl.| quasi dicat propheta et hoc mutari non potest||
et quis
interl.| interl.| quasi nullus||
poterit infirmare
interl.| interl.| decretum eius||
et manus eius extenta
interl.| interl.| ad percutiendum||
et quis
interl.| interl.| nemo||
avertet eam
Numérotation du verset Is. 14,28 
in anno quo mortuus est rex Achaz
interl.| interl.| impius||
interl.| interl.| contentio vel possessio||
factum est onus istud
interl.| interl.| id est hec visio||
interl.| interl.| Septuaginta : verbum||
marg.| marg.| IN ANNO  QUO  MORTUUS. A principio libri hucusque sub Ozia Ioathan Achaz vaticinatus est Isaias usque ad finem sub Ezechia predicta et partim completa.||
marg.| marg.| ACHAZ. Quo vivente regnante in peccatoribus nec pondus contra alienigenas nec sermo Dei (iuxta septuaginta) fieri poterat ad prophetam.||
Numérotation du verset Is. 14,29 
ne leteris
interl.| interl.| de morte Achaz||
interl.| interl.| cadens potione||
Philistea omnis tu
interl.| interl.| ex hoc||
marg.| marg.| NE LETERIS. Rege mortuo inimici letantur quasi aliquid lucri facturi novis rebus. Hinc Philistei quos Achaz afflixit de morte eius letantur et Iudeis insultant quia maturo rege perdito subiaceant eius filio quo regnante se putavit fines eorum posse invadere.||
quoniam comminuta est virga
interl.| interl.| virga tua et baculus tuus||
percussoris tui
interl.| interl.| Achaz||
de radice enim colubri
interl.| interl.| Achaz qui Philisteos momordit sed non absorbuit||
egredietur regulus
interl.| interl.| Ezechias||
et semen eius absorbens volucrem
interl.| interl.| sicut basiliscus solo flatu vel visu plus enim omnibus Philisteos percussit||
interl.| interl.| Septuaginta : volantes serpentes||
marg.| marg.| VIRGA  PERCUSSORIS. Abiecto iugo Dei primum in cogitationibus nostris radicatur semen colubri post de semine pessimo nascitur regulus qui est rex serpentum qui flatu et visu homines occidere dicitur. Hec sunt peccata vana de pravo thesauro cogitationum ad opus pessimum prorumpentia hec cum regnaverint in his qui a Deo sunt alieni egredientur serpentes pennati ut non sufficiat cogitasse vel fecisse que mala sunt sed patrocinia malorum querant et hereses confingant. Possunt heretici per pennatos serpentes intelligi qui se elevant contra scientiam Dei et venenato ore absorbent volucres id est ad excelsa volare cupientes.||
marg.| marg.| Quem diligit Dominus corripit etc. Quasi filios erudit nos Deus qui visitat in virga iniquitates. Hec est virga et iugum quod vult imponere salvator cervicibus omnium ut deposito iugo Assyrii portent iugum Christi quod si quis abiecerit vel contriverit statim de radice colubri tortuosi {t. 3 : Erfurt, f. 86va ; facsim., p. 28a} [Rusch, f. 86va ] egredietur regulus et aspides secundum Septuaginta et de eis serpentes volantes vel qui absorbeant volucres.||
Numérotation du verset Is. 14,30 
et pascentur
interl.| interl.| Dominus pascit me et nihil mihi deerit||
interl.| interl.| cum te absorbuerit||
primogeniti
interl.| interl.| Iudei de quibus : filius meus primogenitus Israel||
interl.| interl.| spiritum qui non abiiciunt iugum||
pauperum et pauperes fiducialiter
interl.| interl.| absque pavore||
interl.| interl.| pastore pro eis sollicito||
Requiescent
interl.| interl.| in pace cum Lazaro in sinu Abrahe||
et interire faciam in fame
interl.| interl.| verbi Dei||
interl.| interl.| foetitudinem tuam||
et reliquias tuas
interl.| interl.| qui relinquentur ab Ezechia||
interl.| interl.| ne quid de malo semine germinetur||
interl.| interl.| abiicientes iugum||
interficiam.
interl.| interl.| per Assyrios et Chaldeos||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset Is. 14,31 
Ulula porta
interl.| interl.| qui habitatis in porta civitatis Philisteorum||
clama civitas
interl.| interl.| vel cives||
interl.| interl.| nihil in ea divine sapientie||
marg.| marg.| ULULA. Quasi Philistei plorate miseriam vestram que venit per Sennacherib.||
marg.| marg.| Ulula porta clama civitas. Philistei potione cadentes inebriati scilicet calice Babylonis et vino in quo est luxuria. Hi tamen propter cetera vitia tum propter ebrietatem regnum Dei perdiderunt. Precipitur ergo eis ut ululet porta eorum porta hereticorum os blasphemum civitas anima malis cogitationibus repleta.||
interl.| interl.| quia||
prostrata est
interl.| interl.| ab Assyriis||
Philistea omnis ab aquilone enim fumus venit
interl.| interl.| multus exercitus Sennacherib vel fama||
et non est qui effugiat agmen eius
interl.| interl.| fumi||
interl.| interl.| nemo enim sine peccato nec infans unius diei||
marg.| marg.| AB AQUILONE  ENIM etc. Exardescentibus sagittis diaboli qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Ieremie succenditur. Unde in Proverbiis : aquilo ventus durus nomine autem dexter.||
marg.| marg.| NON  EST  QUI  EFFUGIAT  AGMEN  EIUS. Nullus preter Hierusalem. Et si quesierunt angeli qui presunt Assyriis cur sola salvetur ? Respondebitur : quia Dominus fundavit Sion etc. Et sicut Ieremias cathenas ligneas posuit super colla eorum qui ad se missi fuerant dicit Isaias ad Dominum quid respondebitur nuntiis diversarum gentium si quesierint super adventum Sennacherib cui Dominus quod ipsi capiendi et sola Hierusalem sit liberanda.||
Numérotation du verset Is. 14,32 
Et
interl.| interl.| cum Philistea corruerit et fumus eius universa penetraverit||
quid respondebitur nuntiis gentis
interl.| interl.| hoc scilicet respondetur||
marg.| marg.| NUNTIIS. Angelis qui presunt civitatibus et gentibus singulis mirantibus cur sola Sion amaritudinem fumi vitaverit vel evaserit.||
quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt
interl.| interl.| et ideo salvantur||
pauperes
interl.| interl.| spiritu||
populi eius
marg.| marg.| FUNDAVIT  SION. Super fundamentum prudentie iustitie fortitudinis temperantie que sunt Christus. Unde : fudamentum aliud nemo potest ponere pre etc. qui autem fatuus est edificat super harenam.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_14)