initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 18

Numérotation du verset Is. 18,1 
Ve terre cymbalo alarum
interl.| interl.| Egypto scilicet que in umbra alarum suarum promittit auxilium duabus sicut Damascus decem tribubus||
marg.| marg.| VE TERRE  CIMBALO  ALARUM. Quia de ceteris persecutoribus Ecclesie dixerat : addit de hereticis qui cimbalum dicuntur caritatem Domini non habentes. Unde : si caritatem non habeam factus sum velut es sonans et sicut cimbalum tinniens. Nec tamen cimbalum raucum concrepans sed propter levitatem sermonis discurrentis cimbalum alarum que est trans flumina omnes enim sua impietate vincunt. Dicit Epicurus non esse providentiam et voluptatem summum bonum sed illi peiores qui providentiam recipiunt et autorem accusant quasi errando inutilia fecerit.||
marg.| marg.| Ve terre cimbalo alarum. Convertitur iterum ad Egyptum et vocat eam cimbalum alarum. Nilus enim qui Egeon fluvius immensus per Ethiopiam veniens et per Egyptum fluens hic antiquam divideretur magno sonitu per montana descendens similis erat sonitui multarum avium et grandium. Ideoque multitudo illius populi alarum comparatur sonitui velox quippee t concitu savium volatus sono cimbali comparatur. Vel simplicitus Nilus citissimus sonitum alarum in modum cimbali habet. Vel cimbalu alarum quia sicut avis cito transvolat sic cito NiIus fruges generat. Vel per cimbalum alarum auxilium et protectionem quam duabus tribubus illi promittebant accipiamus secundum illud sub umbra alarum tuarum protege me. Ideo minatur Egyptiis quia sicut Siri decem tribubus ita Egyptii promittendo auxilium Iudeis timorem Domini abstulerunt eis.||
que est trans flumina Ethiopie
interl.| interl.| id est rivos Nili qui per Ethiopiam fluit||
Numérotation du verset Is. 18,2 
Qui
interl.| interl.| hereticus||
interl.| interl.| Egyptus populus||
mittit in mari
interl.| interl.| mundo||
Legatos
interl.| interl.| nuntios ad duas tribus||
interl.| interl.| discipulos||
et in vasis papyreis
interl.| interl.| alias : papyri ||

papyreis] papyri Weber
super aquas
marg.| marg.| IN VASIS  PAPYREIS. Navibus de papiris que tante sunt magnitudinis secundum historiam Alexandri ut naves fiant ex eis. Vel ex cartis de papiro factis quas per legatos mittebant. Vel iudiculorum capsulis de papiro factis.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 32b} [Rusch, f. 88vb ] IN VASIS  PAPYRI. Qui hereticorum portant volumina, recte vasa papyri, id est chartacea, super aquas portare dicuntur, que cito delentur. Libri enim vicino humore obscurantur et delentur ; ita doctrina eorum que in principio fortis videtur pertransit et labitur.||
interl.| interl.| qui mittit dicens : ||
chartacea] scrips., cartacia Rusch
ite angeli veloces
interl.| interl.| o nuntii mei||
marg.| marg.| ITE  ANGELI  VOLOCES.  ALLEGORICE. Ironice discipulis hereticorum hec dicuntur qui operarii subdoli transfigurati in apostolos Christi. Ite ad gentem evulsam a Deo scilicet laceratam morsibus hereticorum populum horrendum nihil horribilius blasphemia que ponit in celum os suum. Post quem non est alter. Omne enim peccatum comparatum blasphemie levius est. Gentem expectantem et conculcantem. Omnes enim heretici sibi promittunt ingentia sed a demonibus conculcantur cuius terram diripuerunt flumina non de celo sed de terra. Que enim terra est ad quanturbidus sermo hereticorum non perveniatur. Itaque omnes qui morantur in orbe terrarum ad signum hereticorum quod quasi in montibus elevatum est oculos erigunt et clangorem tube id est doctrinam eorum audiunt.||
ad gentem
interl.| interl.| Israel||
convulsam et dilaceratam
interl.| interl.| a Deo et partim a terra sua||
interl.| interl.| ab Assyriis||
ad populum terribilem
interl.| interl.| quondam dum Deum habebat protectorem||
post quem non est alius
interl.| interl.| eius potentie comparandus||
gentem expectantem
interl.| interl.| auxilium nostrum ve Dei||
expectantem et conculcatam
interl.| interl.| adversis gentibus||
cuius diripuerunt flumina
interl.| interl.| reges et principes||
terram eius ad
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| ubi invocatum est nomen Domini||
marg.| marg.| AD MONTEM. Exponit Isaias ad quam terram nuntios mittant. Vel Egyptii quasi querentibus nuntiis quo mittantur exponunt ad montem nominis Domini ironice.||
exercituum montem
interl.| interl.| scilicet||
Sion

ad montem... Sion] om. Weber
Numérotation du verset Is. 18,3 
interl.| interl.| in persona Dei :||
omnes habitatores orbis
interl.| interl.| quasi attendite omnes gentes||
qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum
interl.| interl.| victorie Assyriorum||
in montibus
interl.| interl.| vel nationibus||
interl.| interl.| Egyptiorum||
Videbitis
interl.| interl.| que cogitaverim super Egyptios||
et
interl.| interl.| quia||
clangorem tube audietis
interl.| interl.| incipientibus pugnare Assyriis||
Numérotation du verset Is. 18,4 
quia hec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo
interl.| interl.| finem rei||
interl.| interl.| que in Ecclesia sunt||
in loco meo
interl.| interl.| celo||
interl.| interl.| vel Ecclesia||
sicut meridiana
interl.| interl.| ita universa perlustrat unde nec est qui se abscondat calore eius||
lux clara est et sicut nubes roris in die messis
interl.| interl.| sic Dominus habitatores Ecclesie refrigerat quo presente cuncta florescunt||
marg.| marg.| NUBES  RORIS. Grata messoribus fatigatis quibus refrigerium prestat et stipulam arentem facit humectando secabilem sic sermo meus contra Egyptum gratus omnibus erit in me credentibus et Assyriis a me eis data victoria.||
Numérotation du verset Is. 18,5 
ante messem
interl.| interl.| consummationem||
interl.| interl.| maturitatem||
enim totus
interl.| interl.| Egyptius||
effloruit et immatura
interl.| interl.| ante tempus consummationis||
interl.| interl.| ante tempus ideo inutilis||
perfectio germinabit
interl.| interl.| unde quotquot perfecti sumus hoc sentiamus||
Et
interl.| interl.| ideo||
precidentur
interl.| interl.| quasi inutiles||
interl.| interl.| ne totam massam modicum fermentum corrumpat||
ramusculi
interl.| interl.| habitatores||
eius falcibus
interl.| interl.| Assyriorum||
et que derelicta fuerint
interl.| interl.| ab Assyriis||
marg.| marg.| INUTILES. Unde : ego sum vitis vera et Pater meus agricola omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum.||
Abscidentur
interl.| interl.| a corpore Ecclesie||
interl.| interl.| a Chaldeis||
excutientur
interl.| interl.| de terra sua||
Numérotation du verset Is. 18,6 
et relinquentur
interl.| interl.| devorandi interfecti||
simul avibus montium
interl.| interl.| que iuxta viam comedunt sementem||
et bestiis terre
interl.| interl.| quibus traditur anima non confitens||
marg.| marg.| ET OMNES  BESTIE  TERRE. Hyperbolicos. Neque enim omnes bestie terre super eum hiemabunt. Sed significat et occisionem immensam et bestiarum multitudinem maximam superventuram quibus estate et hieme cadavera sufficiant in escam.||
et estate perpetua
interl.| interl.| in prosperis||
erunt super eum
interl.| interl.| populum occisum||
volucres et omnes bestie terre super illum hiemabunt
interl.| interl.| in adversitate||
Numérotation du verset Is. 18,7 
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
interl.| interl.| Israel||
divulso et dilacerato
interl.| interl.| ab Ecclesia per hereticos||
interl.| interl.| ad tempus et a terra sua et a Deo||
interl.| interl.| ab hostibus||
interl.| interl.| morsibus hereticorum||
a populo terribili
interl.| interl.| blasphemia||
interl.| interl.| hostibus||
post quem non fuit alius
interl.| interl.| tam terribilis||
marg.| marg.| IN TEMPORE. Revertitur propheta ad populum Israel et promittit eis bona dicens : in tempore etc. Quasi vastata Egypto non sperabit ultra Iudas in umbra eius sed fidei et bonorum operum Domino offeret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.||
interl.| interl.| Dei auxilium||
expectante et conculcata
interl.| interl.| tamen||
interl.| interl.| promissa falsa||
interl.| interl.| a demonibus||
interl.| interl.| ab hominibus||
cuius diripuerunt
interl.| interl.| in partes varias||
flumina terram
interl.| interl.| reges et principes diversarum gentium||
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| Ecclesiam||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_18)