initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 19

Numérotation du verset Is. 19,1 
Onus
interl.| interl.| in hebreo massa||
interl.| interl.| alii assumptio Septuaginta visio||
Egypti
interl.| interl.| mundi||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 33a} [Rusch, f. 89ra ] ONUS  EGYPTI etc. Sciendum multa que hic dicuntur ad Egyptum historialiter pertinere. Sed et hic et in aliis locis scripturarum multa ponuntur que non possunt iuxta historiam stare ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam querere.||
ecce Dominus ascendet super nubem levem
interl.| interl.| exercitum Assyriorum vel carnem pondere peccati immunem||
interl.| interl.| corpus sancte Virginis||
Et
interl.| interl.| sic||
ingredietur Egyptum
interl.| interl.| ad litteram vel mundum||
marg.| marg.| ECCE  DOMINUS  ASCENDET etc. Egyptus tenebre vel meror significat hunc mundum ante adventum Domini infidelitate tenebrosum quem Christus ingressus est in levi nube id est corpore nulla gravato corruptione. Et tunc idola sunt commota id est confracta et ab hominibus ad Christum venientibus abiecta.||
marg.| marg.| Que hic de Egypto dicuntur tam ad eius destructionem que per Assyrios quam ad Christi adventum referuntur. Nubem enim levem dicit exercitum Assyriorum velocem. Dicit ergo non per angelum percutiet Dominus Egyptum sed ipse ascendet super exercitum Assyriorum velocissimum et sic ingredietur Egyptum etc.||
marg.| marg.| Ascendet autem inspirando et in bello vires ministrando ut percutiat Egyptum que seduxerat populum suum promittendo auxilium. Simulacra Egypti mota sunt id est confracta ab Assyriis vel forsitan Domino cooperante demones qui erant in idolis non poterant dare responsum Egyptiis supervenientibus Assyriis. Dominus quoque super nubem levem ascendit cum corpus humanum assumptis non gravatum corruptione virilis commixtionis et cum Maria et Ioseph in Egyptum fugit et tunc forsitan simulacra Egypti corruerunt et demones in eis obmutuerunt et corda sapientium Egypti pavore tabuerunt.||
et movebuntur simulacra Egypti a facie eius et cor Egypti
interl.| interl.| scilicet sapientes||
Tabescet
interl.| interl.| deficiet||
in medio eius
marg.| marg.| SIMULACRA  EGYPTI. Idolatria fractam se sentiens ut etiam magi a demonibus docti vel iuxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei qui magicam destrueret artem in Bethleem venerunt et puerum adoraverunt.||
Numérotation du verset Is. 19,2 
et concurrere faciam Egyptios adversum Egyptios
interl.| interl.| cives contra cives cum alii se tradere cupiebant alii contra dicebant||
marg.| marg.| ET CONCURRERE  FACIAM. Unde in evangelio : Non veni pacem mittere {t. 3 : Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 33b} [Rusch, f. 89ra ] in terram sed gladium veni enim separare hominum a patre suo etc.||
et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum
interl.| interl.| non credentes contra credentes||
Numérotation du verset Is. 19,3 
et dirumpetur spiritus Egypti in visceribus eius et consilium eius
interl.| interl.| quo rebellare conantur||
precipitabo et interrogabunt
interl.| interl.| obstinati in malo||
interl.| interl.| querent quare hec fient||
simulacra sua
interl.| interl.| hec Assyriis supervententibus et in Domini adventu simili modo gerebantur||
et divinos suos et pythones
interl.| interl.| qui et ventriloqui||
et ariolos
marg.| marg.| ET DIRUMPETUR. Dividetur in contraria voluntas Egypti ut non magna sentiant sicut ante sed spiritali gladio separati consilium suum cognoscant precipitatum esse.||
Numérotation du verset Is. 19,4 
Et
interl.| interl.| cum hec fuerint||
tradam Egyptum
interl.| interl.| mundum||
interl.| interl.| tamen quasi nihil proderit||
in manu dominorum
interl.| interl.| Chaldeorum scilicet||
crudelium
interl.| interl.| demonum ut discant non blasphemare||
marg.| marg.| DOMINORUM  CRUDELIUM. Multis dominis Egyptus tradita est primum Assyriis post Nabuchodonosor tertio Alexandro ad ultimum Romanis Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldei crudeliores Romani potentiores.||
et rex fortis dominabitur eorum
interl.| interl.| diabolum de quo : cum fortis armatus custodit atrium suum etc.||
ait Dominus Deus exercituum
interl.| interl.| cuius dicere est facere||
Numérotation du verset Is. 19,5 
et arescet
interl.| interl.| doctrina secularis||
interl.| interl.| dominante rege forti||
aqua de mari
interl.| interl.| mareotide lacu||
et fluvius
interl.| interl.| Nilus||
interl.| interl.| diabolus a quo omnia mendacia||
marg.| marg.| ET ARESCET. Fieri solet ut cum ira Dei captivitas venit ut indignationem eius pestilentia subsequatur et contra peccatores elementa deseviant. Veniente ergo captivitate per Chaldeos vel Romanos forsitan et Nilus et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse et fontes aruisse et rivuli.||
marg.| marg.| Methaphorice autem in flumine siccato regnum desolatum intelligimus in rivis duces in calamo et in iunco Egypti abundantiam horum enim fertilissima est Egyptus.||
Numérotation du verset Is. 19,6 
et deficient flumina
interl.| interl.| cetera||
interl.| interl.| Nilus septemfluus||
attenuabuntur et
interl.| interl.| tandem||
siccabuntur rivi aggerum
interl.| interl.| qui de turbidis aquis Nili implebantur||
Calamus
interl.| interl.| sermo vacuus||
et iuncus
interl.| interl.| de quo carta fit||
interl.| interl.| Septuaginta : papirus qui videbatur habere medullam et non esse vacuus sed fragilis est cito marcescit||
marcescet
Numérotation du verset Is. 19,7 
Nudabitur
interl.| interl.| siccabitur||
alveus rivi a fonte suo
interl.| interl.| rivus et fons||
interl.| interl.| arefacto capite||
et omnis sementis irrigua
interl.| interl.| irrigata aquis Egypti||
siccabitur arescet et non erit
Numérotation du verset Is. 19,8 
et merebunt piscatores
interl.| interl.| id est flebunt||
interl.| interl.| siccitatem fluminum||
interl.| interl.| Egypti qui contrarii sunt piscatoribus evangelii||
et lugebunt omnes mittentes in flumen
interl.| interl.| aquas turbidas||
hamum
interl.| interl.| ad decipiendum ut decipiant occulte||
et expandentes rete
interl.| interl.| publice loquentes in synagogis Satane et adducentes deceptorum greges||
super faciem aque
interl.| interl.| Egyptiarum||
marcescent
Numérotation du verset Is. 19,9 
confundentur qui operabantur linum
interl.| interl.| ut faciant vestes sacerdotum||
pectentes
interl.| interl.| ad faciendas sagenas||
et texentes subtilia
interl.| interl.| illud||
interl.| interl.| argumenta||
interl.| interl.| vestimenta vel qui texebant ex iunco diversi generis vascula||
Numérotation du verset Is. 19,10 
et erunt irrigua eius
interl.| interl.| Egypti||
Flaccentia
interl.| interl.| arentia||
omnes
interl.| interl.| merebunt||
qui faciebant lacunas
interl.| interl.| vivarias||
interl.| interl.| omnes scilicet insidie piscatorum Egypti destruentur||
ad capiendos pisces
interl.| interl.| animas||
Numérotation du verset Is. 19,11 
stulti
interl.| interl.| erunt scilicet eo tempore||
marg.| marg.| STULTI. Adveniente captivitate Babylonia vel Romana omnia magorum defecerunt consilia.||
principes Taneos
interl.| interl.| metropolis Egypti in qua Moyses multa signa fecit||
marg.| marg.| PRINCIPES  THANEOS. Humilis mandati omnes enim heretici contrariam altitudini humilitatem docent et ad inferos detrahunt et humilis mandati et deiecti sunt principes.||
Sapientes
interl.| interl.| opinione||
consiliarii pharao
interl.| interl.| regis Egypti qui dissipator et divisus||
dederunt consilium insipiens
interl.| interl.| inutile||
interl.| interl.| quia perdidit Dominus sapientiam sapientium||
quomodo dicetis
interl.| interl.| o heretici sicut soletis||
pharaoni filius sapientium ego
interl.| interl.| sum||
Filius
interl.| interl.| qui ab initio doctrinam apostolicam mihi tradiderunt||
regum antiquorum
interl.| interl.| eorum scilicet qui reges sunt philosophorum||
marg.| marg.| FILIUS  SAPIENT[I]UM. Hec dicebat unusquisque pharaoni filius sapientium ego ut commendaret consilium suum. Quasi viriliter debes pugnare contra Assyrios vel Romanos quia filius sapientium ego filius regum antiquorum. Egyptii namque heroas et deos magnos auctores sue gentis fuisse iactant Ysin et Osyrin et Tiphonem.||
marg.| marg.| REGUM  ANTIQUORUM. Quasi habeo scientiam scripturarum cum sapientia seculari.||
Numérotation du verset Is. 19,12 
interl.| interl.| o Egypte o heretice o pharao||
ubi sunt nunc sapientes tui
interl.| interl.| qui contemnebant Ecclesie simplicitatem||
annuntient tibi
interl.| interl.| si possunt||
et indicent quid
interl.| interl.| facturus in consummatione||
cogitaverit Dominus exercituum
interl.| interl.| cui non potes resistere||
super Egyptum
interl.| interl.| mundum||
Numérotation du verset Is. 19,13 
interl.| interl.| quasi ideo non possunt quia||
stulti facti sunt principes Taneos
interl.| interl.| ut supra||
interl.| interl.| qui putabantur sapientes||
Emarcuerunt
interl.| interl.| defecerunt||
principes Mempheos
interl.| interl.| eloquentie que onat os vel ex ore||
interl.| interl.| civitas magicis artibus olim dedita||
interl.| interl.| mundum vel regnum scilicet : mundane sapientie||
Angulum
interl.| interl.| regum more hebraico||
populorum eius
Numérotation du verset Is. 19,14 
Dominus miscuit
interl.| interl.| bibendum unde tradidit illos in reprobum sensum||
in medio eius
interl.| interl.| Egypti||
spiritum vertiginis
interl.| interl.| erroris||
et errare
interl.| interl.| sapientes||
fecerunt Egyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens
interl.| interl.| unde : ve qui ebrii sunt absque vino||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 34a} [Rusch, f. 89va ] EBRIUS. Furore draconum ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quamdiu enim ebrii fuerint nec principium habebunt nec finem.||
Numérotation du verset Is. 19,15 
et non erit Egypto opus
interl.| interl.| consilium||
quod faciat caput
interl.| interl.| principium||
et caudam
interl.| interl.| finem||
incurvantem
interl.| interl.| senem||
et refrenantem
interl.| interl.| lascivientem||
marg.| marg.| REFRENANTEM. HAIMO. Hieronymus pro eo quod debuit transferre incurvantem et lascivientem id est senem et puerum ambiguitate deceptus transtulit incurvantem et refrenantem. Quod est venientibus Assyriis vel Chaldeis non erit Egypto opus id est consilium quod aut caput habeat aut finem aut senibus conveniat aut parvulis quorum alii senio desipiunt alii pre lascivia quid faciant nesciunt.||
Numérotation du verset Is. 19,16 
in die illa
interl.| interl.| quando miscebit Dominus spiritum erroris||
interl.| interl.| captivitatis per Assyrios vel Chaldeos vel Romanos||
Chaldeos] Chadeos cacogr. Rusch
erit Egyptus quasi mulieres
interl.| interl.| infirma imbellis||
interl.| interl.| timida evomito furore||
marg.| marg.| MULIERES. Quas amat Egyptus quas solas vult pharao vivere necatis viris.||
marg.| marg.| Diabolus virtutes interficit vitia conservat.||
et stupebunt
interl.| interl.| admirando||
et timebunt a facie
interl.| interl.| presentia||
Commotionis
interl.| interl.| suppliciorum movebit enim Dominus manum ut percutiat Egyptum||
manus Domini exercituum
interl.| interl.| vindicte commote a Domino per Sennacherib vel Nabuchodonosor ut percutiat Egyptum||
quam ipse
interl.| interl.| Dominus||
movit
interl.| interl.| vel : movebit ||

movit] movebit Weber
super eam
interl.| interl.| Egyptum||
Numérotation du verset Is. 19,17 
et erit terra Iuda
marg.| marg.| TERRA  IUDA. Scientia scripturarum lex prophete evangelia erunt Egypto in festivitatem si cognoverit. Vel in timorem cum se mendacia habuisse intellexerit.||
Egypto in pavorem
interl.| interl.| vel : festivitatem ||
marg.| marg.| IN PAVOREM. Alii in festivitatem sed secundum Hieronymum melius est pavorem vel formidinem. Quasi #diceret cum Egyptii quasi mulieres timore hostium dissoluti fuerint tunc terra Iuda erit Egypto in pavorem recordabitur enim quia tanta mala passa sit quia Iudeos a cultu Dei avertit promittendo auxilium eis unde et sequitur omnis qui illius fuerit recordatus.||

pavorem] festivitatem Weber
omnis
interl.| interl.| Egyptius||
qui illius
interl.| interl.| terre Iude||
fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum
interl.| interl.| principium sapientie timor Domini tota die hereticus a recordatione ecclesiastici viri pavet||
quod ipse cogitavit super eam
interl.| interl.| Egyptam||
interl.| interl.| ut Egyptum per Assyrios Chaldeos Romanosque deleret||
Numérotation du verset Is. 19,18 
in die illa erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Chanaan et iurantes
interl.| interl.| Dei omnipotentis recordantes non demonum||
per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una
interl.| interl.| iustitie quo oculi illuminati civitatem videant||
marg.| marg.| QUINQUE  CIVITATES etc. Quidam quinque libros Moysi intelligunt qui in Alexandria prius translati sunt. Sed hec melius ad Domini adventum referuntur. In die illa scilicet post Domini passionem erunt quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua chananea. Egyptus que est meror vel tenebre mundus est Chanaan commutata. Quinque civitates quinque sensus corporis quarum una solis est scilicet oculi quibus lumen aspicimus. Qui vero vitiis serviunt sensus corporis a pravis voluptatibus non custodiunt lingua Egyptia loquuntur quia in tenebris peccatorum morantur qui vero operam tribuunt virtutibus lingua chananitidi commutata scilicet loquuntur quia de vitiis ad virtutes commutantur.||
marg.| marg.| LINGUA  CHANANEA. Queritur cur non lingua hebrea sed chananitidi loquantur quinque civitates Egypti ? Quia scilicet hebreus transitorem sonat qui de loco transit ad locum. Quamdiu ergo in Egypto huius mundi sumus lingua hebrea loqui non possumus sed lingua chananitidi que inter hebream et Egyptiam linguam media est et hebree magna ex parte confinis. Chanaan {t. 3 : Erfurt, f. 89vb ; facsim., p. 34b} [Rusch, f. 89vb ] interpretatur commotio vel quasi respondens. Quando de Egypto recedimus commovemur et quasi respondemus Domini voluntati. Sed quia adhuc in seculo sumus lingua hebrea loqui non possumus.||
marg.| marg.| Videntes mulierem ad concupiscendum loquuntur lingua Egyptiaca et audientes iudicium sanguinis. Et qui primis delectantur unguentis et quorum Deus venter est gustus eorum Egyptiaca lingua loquitur et qui tactu immundo delectantur.||
Numérotation du verset Is. 19,19 
in die illa
interl.| interl.| post passionem Domini||
erit altare Domini in medio terre Egypti
interl.| interl.| mundi||
interl.| interl.| per hoc omnia altaria habemus que in mundo sunt vel per altare fidem super quam sacrificamus Deo bona nostra que agimus||
interl.| interl.| fidei vel mundi||
interl.| interl.| scriptus hebreis litteris grecis et latinis Iheus Nazarenus Rex Iudeorum||
marg.| marg.| IN DIE  ILLA. Hoc non intelligens Onias sacerdos cum venisset in Egyptum cum multitudine Iudeorum secundum Iosephum edificavit templum Domino et altare in civitate Elyopoli tamquam implens vaticinium Isaie contra hoc preceptum faciens : Non edificabitis mihi altare per omnes urbes vestras sed in loco quem elegero. Sciendum autem quia non solum Elyopolis sed et quattuor huic vicine que iuxta Rinocoluram sunt site lingua Chanaan id est Syra loquuntur. Putant quidam Nabuchodonosor Syros et Arabes in eas civitates transtulisse et eos usque hodie linguam propriam tenuisse.||
marg.| marg.| ET TITULUS. Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica que est usque ad terminos terre unde : in omnem terram exivit sonus eorum. Vel titulus iuxta terminum fidei operatio bona que quantum et fides extendi debet vel imitatio passionis Christi.||
Numérotation du verset Is. 19,20 
et erit
interl.| interl.| altare vel titulus||
in signum
interl.| interl.| passionis resurrectioniis et crucis||
et in testimonium Domino exercituum
interl.| interl.| omnium gentium que hic Egyptus appellantur||
in terra Egypti clamabunt
interl.| interl.| apostoli vel alii||
interl.| interl.| in cordibus suis Abba Pater||
enim ad Dominum
interl.| interl.| Patrem||
a facie tribulantis
interl.| interl.| persecutionis||
et mittet eis salvatorem et propugnatorem
interl.| interl.| auxilium Hiesu quotiens enim auxiliatur quasi a Patre mittitur||
qui liberet eos
marg.| marg.| CLAMABUNT  ENIM. Cum evangelica doctrina creverit et persecutio ingruerit tunc qui crediderint clamabunt ad Deum Patrem.||
Numérotation du verset Is. 19,21 
et
interl.| interl.| ut liberati cognoscant Dominum et cognoscantur ab ipso||
cognoscetur Dominus ab Egypto
interl.| interl.| mundo||
et
interl.| interl.| qui liberati fuerunt||
cognoscent Egyptii
interl.| interl.| persecutores scilicet superati virtute Dei et ideo conversi||
Dominum in die illa et colent eum in hostiis
interl.| interl.| corpore et sanguine Christi||
interl.| interl.| spiritalibus||
et muneribus
interl.| interl.| sacrificium Deo spiritus contribulatus||
et vota
interl.| interl.| bonis operibus||
vovebunt
interl.| interl.| sicut in baptismo||
interl.| interl.| vovete et reddite Domino Deo vestro||
Domino et solvent
interl.| interl.| rei vota||
Numérotation du verset Is. 19,22 
et percutiet Dominus
interl.| interl.| quem diligit Dominus corripit||
interl.| interl.| percuti patietur||
interl.| interl.| tradet passionibus martyres qui paulo ante de mundo||
Egyptum plaga
interl.| interl.| martyrii||
et sanabit eam
interl.| interl.| in resurrectione||
interl.| interl.| passos coronando eterna sanitate fovendo||
Et
interl.| interl.| et si aliqui forte recesserunt a Deo||
interl.| interl.| penitendo||
Revertentur
interl.| interl.| sanati||
ad Dominum et placabitur eis
interl.| interl.| interim semper misericordia indigemus et nullus finis clementie||
interl.| interl.| veniam tribuendo||
et sanabit eos
interl.| interl.| a peccato||
Numérotation du verset Is. 19,23 
in die illa
interl.| interl.| in adventum Domini||
erit via
interl.| interl.| primis credentibus||
de Egypto in Assyrios
interl.| interl.| convertendos in predicatione Egyptiorum ut veniant cum eis in Egyptum et tandem in Iudeam||
et intrabit Assyrius
interl.| interl.| conversus||
Egyptum et Egyptius
interl.| interl.| que prius conversa ut eos lucrifaciant||
in Assyrios et servient
interl.| interl.| predicando||
Egyptii Assur
marg.| marg.| IN DIE  ILLA etc. Ante adventum Domini singule nationes suos habebant reges nec licebat de una transire ad aliam quia exploratores timebant. Romani autem omnes in unam redegerunt sub quibus omnia unita sunt et maxime postquam crediderunt. Ab Eufrate vero usque ad Tygrim regio Assyriorum fuit et quos antiqui Assyrios vocant nos Syros partem ponentes pro toto. Post Domini ergo passionem via patuit de Egypto in Assyrios et Egyptii in Assyriam libere transeunt et maxime negociatores qui de regno in regnum discurrunt.||
marg.| marg.| ET SERVIENT  EGYPTII. Non quod postea illi fuissent subiugati sed quia legiones Romanorum instructe Syro milite custodiebant Egyptum vel quia utraque gens fibi invicem exhibuit servitium reciprocando commercium. {t. 3 : Erfurt, f. 90ra ; facsim., p. 35a} [Rusch, f. 90ra ] Sicut in libro Machabeorum legitur Iudeorum regnum sibi Assyrii et Egyptii alternis vindicabant vitibus. In Domini vero adventu neque illis neque his sed Romanis serviebat eiusdem cum ipsis condicionis. Unde : in die illa erit Israel tertius etc quasi non vitissim ab Assyriis Egyptiisque medius vexabitur sed erit tertius cum ipsis serviens scilicet Romanis.||
Numérotation du verset Is. 19,24 
in die illa erit Israel {t. 3 : Erfurt, f. 90ra ; facsim., p. 35a} [Rusch, f. 90ra ] tertius Egyptio et Assyrio
interl.| interl.| ut omnem massam sue benedictionis fermento misceat||
Benedictio
interl.| interl.| erit||
in medio terre
interl.| interl.| populo||
interl.| interl.| benedicetur in toto mundo in apostolis et aliis fidelibus quia de Sion exibit lex et verbum Dei de Hierusalem||
Numérotation du verset Is. 19,25 
cui benedixit Dominus exercituum
interl.| interl.| a quo ante maledicebatur||
dicens
interl.| interl.| ut scilicet populus Dei sit Egyptius et opus manuum eius Assyrius Israel autem hereditas||
interl.| interl.| societate Israelis||
benedictus
interl.| interl.| sit||
populus meus Egypti et opus manuum mearum Assyrio
interl.| interl.| vel [Assy]rius||
interl.| interl.| quia in ipso clementiam suam demonstravit||
hereditas autem mea
interl.| interl.| quia ibi natus nutritus passus est et cetera nostre redemptionis misteria consummavit||
Israel
interl.| interl.| qui mente conspicit Deum solus potest dicere pars mea Deus||
marg.| marg.| BENEDICTUS etc. He regiones pro omnibus aliis monachis abundaverunt et ideo benedici meruerunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_19)