initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 2

Numérotation du verset Is. 2,1 
Verbum
interl.| interl.| venturum in carne visibile||
quod vidit
interl.| interl.| intellexit||
Isaias filius Amos
interl.| interl.| probata natura dignum quod viderit cui oporteat credi||
super Iudam et Hierusalem
interl.| interl.| id est de Iuda et Hierusalem||
marg.| marg.| VERBUM  QUOD  VIDIT  ISAIAS etc. In prima visione post comminationem prospera promittuntur. Restituam iudices tuos ut fuerunt prius etc. In ista post prospera, adversa nuntiantur. Ecce damnator Dominus exercituum auferet a Hierusalem et Iuda validum et fortem etc. Ergo iuxta hebraicum et in illa et in ista non contra Iudam et Hierusalem intelligendum est vel pro Iuda et Hierusalem ut voluere Septuaginta. Sed secundum Symachum de Iuda et Hierusalem in quo possunt leta et tristia contineri. Et notandum quia ibi visionem vidit hic verbum quod erat in principio apud Deum. Et in illa Iudeis comminans venit ad salutem gentium in ista autem a gentilium salute incipiens punito Israel ex utroque pariete credentes in Ecclesiam congregat.||
marg.| marg.| Quando hec fiant ostendit cum Verbum fiet caro quod vidit id est intellexit Isaias cetera enim verba audiuntur non videntur de hoc dictum est. Super terram visus est et cum hominibus conversatus est de hoc subdit : Et erit in novissimis diebus etc.||
Numérotation du verset Is. 2,2 
et erit
interl.| interl.| ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum||
in novissimis diebus
interl.| interl.| in ultima etate||
marg.| marg.| NOVISSIMIS  DIEBUS. De quibus Iacob dixit filiis suis : congregamini ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus. Et paulo post : non deficiet princeps de Iuda donec veniat cui promissum est etc. In Iohannes : novissima hora est in qua scilicet lapis abscisus de monte sine manibus crevit in montem magnum.||
preparatus
interl.| interl.| predestinatus a Deo agnus occisus ab origine mundi||
mons
interl.| interl.| quem quasi lapidem vidit Daniel abscisum de monte sine manibus etc.||
marg.| marg.| MONS. Montes angeli prophete apostoli martyres et alii qui miraculis {t. 3 : Erfurt, f. 75va ; facsim., p. 6a} [Rusch, f. 75va ] effulserunt. Colles minores a maioribus lumen accipientes unde : saliens in montibus transiliens colles et alibi : « Montes in circuitu eius et ».||

Ps. 124, 2.
in vertice montium et elevabitur super colles
interl.| interl.| desiderio fidei||
marg.| marg.| ET SUPER  COLLES. Super omnes sanctos quia de plenitudine eius omnes accipiunt (de quibus : « montes in circuitu eius ») qui a monte Christo montes dicuntur.||

Ps. 124, 2.
et fluent
interl.| interl.| cito abunde||
ad eum
interl.| interl.| incarnatum||
Omnes
interl.| interl.| plures de gentibus||
gentes
interl.| interl.| postula a me et dabo tibi gentes||
Numérotation du verset Is. 2,3 
et ibunt
interl.| interl.| passibus fidei||
Populi
interl.| interl.| Iudei||
Multi
interl.| interl.| non omnes quia pauciores de Iudeis||
et dicent venite et ascendamus
interl.| interl.| non contenti propria salute hortabuntur seinvicem venite etc.||
ad montem
interl.| interl.| Christum||
Domini
interl.| interl.| Dei||
et ad domum
interl.| interl.| Ecclesiam||
Dei Iacob
interl.| interl.| iunioris populi id est christiani per Iacob significati||
marg.| marg.| DOMUM  DEI  IACOB. Quod ideo dicitur ut Vetus Testamentum suscipiamus non secundum Manicheum aliam quam domum Iacob queramus.||
et
interl.| interl.| cum fuerimus in domo Iacob||
docebit nos vias suas
interl.| interl.| faciliora mandata quibus gradiamur ad eum||
marg.| marg.| VIAS  SUAS. Quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo dicende vie post ambulandum in semitis.||
et ambulabimus in semitis
interl.| interl.| artioribus||
Eius
interl.| interl.| venite ascendamus||
quia de Sion exibit lex
interl.| interl.| vetus spiritaliter intellecta||
marg.| marg.| DE SION. Non de Sina petra sed de monte Sion in quo Hierusalen in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit prophetam mori extra Hierusalem.||
et verbum Domini
interl.| interl.| evangelium||
de Hierusalem
interl.| interl.| primitiva Ecclesia que est speculatio et visio pacis||
interl.| interl.| in qua religio||
marg.| marg.| LEX ET  VERBUM. Sicut supra verbum et legem simul posuit ut principes audirent verbum legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem perveniet ad verbum Dei exibit lex de verbo quasi de fonte ut alios irriget.||
Numérotation du verset Is. 2,4 
et iudicabit
interl.| interl.| super peccatis pro diversitate enim meritorum diversitas penarum erit||
gentes
interl.| interl.| gentiles credituros qui non credit iam iudicatus est||
et arguet populos multos
interl.| interl.| Iudeos||
interl.| interl.| arguet populos corrigendo quia Dei Filium non receperunt||
Et
interl.| interl.| ideo||
conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prelium
interl.| interl.| sicut prius etsi enim prelia postea numquam tam gravia||
marg.| marg.| ET CONFLABUNT gladios suos. Omne studium bellandi vertetur in pacem quod incarnato Domino aperte factum est tanta enim ante eum in orbe discordia fuit usque ad vicesimum annum Octaviani Cesaris sub quo natus est ut non esset de provincia in provinciam transitus. Eo autem qui est pax nostra nato qui fecit utraque unum in cuius nativitate angeli cecinerunt : « Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis » omnia bella cessaverunt et agriculture exercitate sunt.||
marg.| marg.| Spiritualiter gladii mutantur in vomeres et lancee in falces cum seditiones discordiarum et ire pelluntur et duritia cordis vomere id est verbo Dei frangitur et spine vitiorum eradicantur ut semen sermonis crescat et tandem labores manuum nostrarum manducemus in tempore messionis scilicet mortis.||
Numérotation du verset Is. 2,5 
domus Iacob venite
interl.| interl.| mecum||
et ambulemus
interl.| interl.| de virtute in virtutem||
in lumine Domini
marg.| marg.| DOMUS  IACOB etc. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei invitat populum suum qui est de Iacob ut exiens de tenebris infidelitatis suscipiat lumen Christi.||
marg.| marg.| IN LUMINE. Dum lucem habetis credite in lucem. « Accedite ad eum et illuminamini » etc. Quasi qui male agit odit lucem sed venite mecum ambulemus in lumine Domini qui dicit : « Ego sum lux mundi » etc.||
Numérotation du verset Is. 2,6 
proiecisti enim populum tuum
interl.| interl.| natura||
domum Iacob
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| cui deberent esse similes||
interl.| interl.| quondam||
marg.| marg.| PROIECISTI  ENIM. Postquam exhortatus vidit duritiam eorum in spiritu et subito oculos mentis ad Dominum convertens ait :  proiecisti enim etc. quasi et ideo hortandi quia proiecisti etc.||
interl.| interl.| et merito proiecisti quia||
quia repleti sunt
interl.| interl.| iniquitate et dolis||
interl.| interl.| in Egypto vel in terra promissionis temporibus Iudicum||
et augures habuerunt
interl.| interl.| qui a garritu avium futura presagiunt||
ut Philistiim
interl.| interl.| Septuaginta : alienigene unde : alienigene mihi subditi sunt||
interl.| interl.| vel Palestini alia littera qui huic superstitioni maxime serviunt||
et pueris alienis
interl.| interl.| a Deo recendo vel gentilibus quos emebant ad abutendum||
adheserunt
interl.| interl.| libidinose||
marg.| marg.| QUIA  REPLETI  SUNT etc. Romanis scilicet eicientibus Iudeos in Iudea habitaverunt {t. 3 : Erfurt, f. 75vb ; facsim., p. 6b} [Rusch, f. 75vb ] alienigene uncumque adducti a Tito et Vespasiano vel ceteris principibus. Vel priusquam a Babyloniis vastarentur hec commiserunt sub impiis regibus.||
marg.| marg.| UT PHILISTIIM. Philistiim qui hodie Palestini quia per litteram sermo hebreus non habet sed pro ea Philistiim greco utitur.||
marg.| marg.| PUERIS  ALIENIS  ADHESERUNT. Victorum significat libidinem in Iudeam gentem. Greci enim et latini diu hoc vitio laboraverunt sed sub Constantino imperatore et choruscante evangelio cum ceteris deleta est turpitudo hec.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Pueris alienis vel satellitibus demonum. Habent enim pueros sicut et Christus qui dicit : pueri mei quos dedit mihi Dominus.||
Numérotation du verset Is. 2,7 
repleta est terra argento et auro
interl.| interl.| quasi cum abundent divitiis cupidi sunt et avari||
marg.| marg.| REPLETA  EST  TERRA etc. Et Romanorum et Iudeorum avaritia suggillatur. Grece enim et latine testantur historie nihil utraque gente avarius esse. Inter idola avaricia condemnatur. Unde ait : avaricia que est idolorum servitus.||
et
interl.| interl.| tamen||
non est finis
interl.| interl.| semper avarus eget||
thesaurorum eius
interl.| interl.| cupiditatis thesaurorum avarus non implebitur divitiis||
Numérotation du verset Is. 2,8 
et repleta est terra eius equis
interl.| interl.| victorum vel Iudeorum||
et innumerabiles
interl.| interl.| quia non est dignum numero quod contra Deum est||
quadrige eius
interl.| interl.| hi in curribus et hi in equis nos autem etc.||
marg.| marg.| EQUIS ET  INNUMERABILES. Et hoc contra Dominum qui multiplicari currus prohibuit et equos hec enim animalia data sunt ad adiuvandum non ad superbiendum unde : et iumenta dicuntur.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. « Fallax equus ad salutem » et alibi : « Equum et ascensorem deiecit in mare ».||
et repleta est terra eius
interl.| interl.| terreni||
idolis
interl.| interl.| nimiam abundantiam sequitur idolatria||
interl.| interl.| et||
opus manuum suarum
interl.| interl.| statuas et huiusmodi||
adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
interl.| interl.| admirabilis dementia quid melius quod factum est an qui fecit||
marg.| marg.| OPUS  MANUUM.  ALLEGORICE etc. Omne dogma contrarium veritati. Adorat opera manuum suarum et incurvatur homo colligatus a diabolo nec erigitur nisi a Domino sicut mulier evangelica quam alligavit Satanas.||
Numérotation du verset Is. 2,9 
et incurvavit se
interl.| interl.| a dignitate sua unde : homo cum in honore esset non intellexit||
homo
interl.| interl.| terrenus infirmus fide quare homo ab humo||
et humiliatus est vir
interl.| interl.| qui virtuosus esse videbatur quia vir a virtute||
marg.| marg.| INCURVAVIT SE. Ubi quondam templum et religio Dei ibi statua Adriani et idolum Iovis unde : cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto etc.||
Non
interl.| interl.| alias ne||

Non] Ne Weber
ergo dimittas
interl.| interl.| vel [dimit]tam secundum Septuaginta ex persona Dei||
Eis
interl.| interl.| quia tanta commiserunt||
marg.| marg.| NON  ERGO. Non maledicit Isaias sed benedicit quia imprecatur eis quod iustum est et omne iustum bonum est. Sed de Romanis melius intelligitur ne propheta contra populum suum imprecari videatur.||
marg.| marg.| Ab eo loco quo #dictum est : Repleti sunt iniquitate usqu ad hunc locum quidam tam ad Iudeos referunt sicut diximus quam ad Romanos Chaldeosque qui Iudeis captivatis terram eorum incoluerunt unde : et repleti sunt idolis etc.||
Numérotation du verset Is. 2,10 
Ingredere
interl.| interl.| quia non vis converti||
in petram
interl.| interl.| tunc dicent montibus cadite super nos et collibus operite nos||
abscondere fossa humo
interl.| interl.| in speluncis quod et factum est sicut historici narrant||
a facie timoris Domini
interl.| interl.| Babyloniorum vel romanorum per quos Deus probavit se timendum et glorificandum||
et a gloria maiestatis eius
interl.| interl.| et tunc||
marg.| marg.| INGREDERE IN  PETRAM.  ALLEGORICE. Confuge ad Chritum de quo : petra autem erat Christus et alibi : petra refugium erinaciis. Abscondere in fossa humo in protectione carnis eius in cruce fosse unde : foderunt manus meas et pedes etc. A facie timoris Domini ab ira iudicii et gloria maiestatis eius quia veniet cum potestate magna et maiestate.||
marg.| marg.| MORALITER. Abscondere in fossa humo. Intra in cubiculum et clauso hostio ora Patrem tuum. Vel in fossa humo absconditur qui intra speluncam carnis mala occulta que cogitat ne per operationem carnis prodeant foras.||
Numérotation du verset Is. 2,11 
oculi sublimis hominis
interl.| interl.| superbia||
interl.| interl.| potentis||
humiliati sunt
interl.| interl.| vastantibus romanis vel Babyloniis||
et incurvabitur altitudo virorum
interl.| interl.| nobilitas generis||
marg.| marg.| OCULI  SUBLIMIS etc. Nec divitie nec potentia nec nobilitas quemquam salvabit omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de diiudicii {t. 3 : Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 7a} [Rusch, f. 76ra ] hec accipi. Cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur et nihil se esse sentiet comparatione eius.||
exaltabitur autem solus Dominus
interl.| interl.| quia nemo iram eius effugiet||
interl.| interl.| malis humiliatis||

solus Dominus] inv. Weber
interl.| interl.| quando per Romanos vel Chaldeos se vindicabit||
interl.| interl.| ideo||
Numérotation du verset Is. 2,12 
quia dies Domini exercituum
interl.| interl.| qui superbis resistit humilibus autem dat gratiam unde : qui se exaltat humiliabitur||
super omnem superbum
interl.| interl.| veniet||
interl.| interl.| sacerdotes scribas et phariseos vel dies iudicii super diabolum et membra eius unde : qui se exaltat humiliabitur||
et excelsum et
interl.| interl.| veniet||
super omnem arrogantem et humiliabitur
interl.| interl.| cum ex ore infantium et lactentium laus perficitur ut inimicus destruatur||
marg.| marg.| DOMINI  EXERCITUUM. Ubicumque de victoria vel vindicta Domini loquitur Dominum exercituum eum commemorat ne dubitemus de eius victoria cuius tanta est potentia.||
Numérotation du verset Is. 2,13 
et super omnes cedros Libani
interl.| interl.| nobilitate superbos||
sublimes
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| nobilitate||
et erectas
interl.| interl.| superbia||
et super omnes quercus Basan
interl.| interl.| luxuriosos qui fructificant porcis id est demonibus||
marg.| marg.| CEDROS  LIBANI. Vox Domini confringentis cedros et : vidi impium superexaltum et elevatum sicut cedros Libani et transivi et ecce non erat.||
marg.| marg.| Sunt tamen cedri boni odoris qui cum Apostolo dicere possunt « Christi bonus odor sumus » ; unde : « Cedri Libani quas plantavit » etc. Et alibi : « Ponam in terra cedrum et buxum ».||
marg.| marg.| Libanus mons est Phenicis regionis cedros habens excelsas super omnes arbores Basan. Regio Arabie cui rex Og imparavit quercus habet glandiferas qui cibus est porcorum non hominum. Per cedros Libani de nobilitate superbi Libanus enim candidatio. Per quercus Basan que ignominia interpretatur qui in ceno libidinis volutantur accipiuntur quorum fructus demonum cibus est non hominum.||

2Cor. 2, 15.
Ps. 103, 16.
Is. 41, 19 (Vetus latina, p. 959 ; Sabatier, t. 2, p. 583b) : « Ponam in terra absque aqua cedrum et buxum ».
Numérotation du verset Is. 2,14 
et super omnes montes excelsos
interl.| interl.| superiores||
et super omnes colles elevatos
interl.| interl.| superbos||
marg.| marg.| MONTES  EXCELSOS. Pro varietate virtutum alii bonorum montes alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum alii impiorum montes alii colles quibus dicitur : ego inducam super vos gladium.||
Numérotation du verset Is. 2,15 
et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
marg.| marg.| ET SUPER  OMNEM  TURRIM. Ad litteram. Venientibus Romanis et turres et muri funditus eversi sunt. Allegorice : quod qui vita et virtutibus eminebant vel preminere debebant in die illa subvertentur.||
marg.| marg.| Turris vel ad munitionem urbis vel ad speculam fit. Hanc computatis sumptibus debemus edificare omnes. Sed si superbierit cadet super eum a quo edificata fuit sicut illa in Siloa vel Hierusalem que duodeviginti homines interfecit.||
marg.| marg.| Muri Ecclesie sapientes viri et omni ratione firmati ne dogmat perversum prevaleat veritati unde ad Ieremiam : super manus meas depinxi murum tuum.||
Numérotation du verset Is. 2,16 
et super omnes naves Tharsis
interl.| interl.| eos qui navibus lucra sectantur||
marg.| marg.| NAVES. Habuit Iosaphat naves quas mittebat in Tharsis sed contrite sunt in Asiomgaber. Habuit et Salomon naves que ibant in Tharsis et revertebantur cum argento et auro et ebore et simiis. Sed quia uterque peccavit alius voluptate gentilium feminarum alius regis Samarie societate uterque ad ethnicos refertur et hereticos in quibus fulgur tantum eloquentie et sensus diabolica arte contructus et sermo mortuus quod signficatur in ebore et similitudo humane rationis quam veneramur in simiis. Unde : in spiritu vehementi conteres naves Tharsis . Sunt et naves bone de quibus dicitur : qui descendunt mare in navibus etc.||
marg.| marg.| THARSIS. Cuiuslibet maris. Hebrei enim quodcumque mare Tharsis appellant et quascumque congregationes aquarum maria. Iuxta illud congregationes aquarum appellavit maria Sicut narrat Iosephus advenientibus Romanis qui in portibus erant comprehensi sunt et naves eorum succense.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 7b} [Rusch, f. 76rb ] Hebrei putant lingua sua mare proprie Tharsis appellari. Si aliter dicitur Sirum est.||
et super omne quod visu pulchrum est
interl.| interl.| templum quod valde pulchrum, iuvenes et virgines ||
interl.| interl.| humana ratione constructum erigens se contra rationem Dei||
virgines] virgies cacogr. Rusch
Numérotation du verset Is. 2,17 
et incurvabitur
interl.| interl.| alii venundati alii occisi alii fame mortui||
sublimitas hominum
interl.| interl.| potentia et nobilitas||
et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus
interl.| interl.| id est altus apparebit vel in iudicio||
in die illa
interl.| interl.| cum dederit inimicos suos in captivitatem||
marg.| marg.| INCURVABITUR  SUBLIMITAS. Allegorice. Humanus sermo rationabilis videtur si non sit divine scientie comparatus. Cum autem mendacium veritati quasi stipula igni appropinquaverit voratur et deperit et dogmata falsitatis que idola vocantur ab eo quoque si conficta erant penitus conterentur.||
Numérotation du verset Is. 2,18 
et idola penitus conterentur
marg.| marg.| ET IDOLA  PENITUS. Hoc in captivitate Chaldeorum quando Iudeorum idola comminuta sunt et in Babylonem asportata metalla. In ultima enim captivitate non leguntur Iudei idola coluisse. Ideo commixtio de utraque et de die iudicii cum dicat hoc specialiter ad priorem referendum est.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Edificavit Salomon rex in Hierusalem Astaroth idolum Sidoniorum etc. ubi ni fallor ostenditur quia Salomon numquam perfecte penituit quia idola que edificaverat non delevit.||
Numérotation du verset Is. 2,19 
et introibunt
interl.| interl.| idola||
interl.| interl.| hoc ad utrumque||
in speluncas petrarum
interl.| interl.| id est in latibula cordium in quibus condita sunt||
et in voragines terre
interl.| interl.| ut abscondantur precipitiis habitantis terre||
a facie formidinis Domini
interl.| interl.| immisse a Domino||
interl.| interl.| quando gloriosus apparebit qui contempnebatur||
cum surrexerit
interl.| interl.| qui videbatur dormire||
Percutere
interl.| interl.| per Romanos vel Chaldeos vel in iudicio||
Terram
interl.| interl.| terrenos||
Numérotation du verset Is. 2,20 
in die illa
interl.| interl.| captivitatis||
proiciet homo idola
interl.| interl.| falsa dogmata||
argenti sui
interl.| interl.| eloquentie||
et simulacra
interl.| interl.| in quibus confidebant||
auri sui
interl.| interl.| sapientie||
que fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
marg.| marg.| IN DIE  ILLA.  ALLEGORICE etc. Argentum eloquentia aurum sapientia que a Domino dantur hominibus ut serviant Deo et de Deo loquantur. Illi vero abutuntur in idolorum similatione. Unde : dedi eis argentum et aurum. Ipsi vero inde operati sunt Baal. Cum ergo quis preterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit et in voraginibus terre abscondiderit non audens proferre quod male finxit secundus profectus est ut proiiciat et in se esse non patiatur.||
marg.| marg.| UT ADORARET  TALPAS. Non in re. Sed sicut talpe simulacra gentium oculos habent et non vident. Et sicut vespertiliones que lucem fugiunt ceca enim sunt. Sic omnia dogmata veritati contraria quibus proiectis ingrediuntur qui proiecerant in fissuras petrarum et in cavernas scilicet ut non in pulvere et vili luto sed in firma ratione versentur et inveniant sibi diversa virtutum foramina quibus ad veritatem pervenitur.||
Numérotation du verset Is. 2,21 
et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
Numérotation du verset Is. 2,22 
quiescite ergo ab homine
interl.| interl.| scilicet Christo||
cuius spiritus in naribus eius
interl.| interl.| quiescite quia Deus||
marg.| marg.| QUIESCITE  ERGO. Quod hec evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne seviatis in Christum qui purus homo videtur quia spirat naribus et vivit sicut alii homines.||
quia excelsus
interl.| interl.| secundum divinitatem||
reputatus est ipse
interl.| interl.| creditus ab apostolis et aliis sanctis||
interl.| interl.| hic versus in Septuaginta non habetur||
marg.| marg.| EXCELSUS  REPUTATUS. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam altissimus. Hebreum tamen excelsum signifivat enon excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo non tantummodo altus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_2)