initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 20

Numérotation du verset Is. 20,1 
In anno quo ingressus est Tharthan
interl.|  turris superfluus vel elongans
in Azotum
interl.|  ignem generationis
cum misisset eum Sargon
interl.|  princeps ortorum
rex Assyriorum
Sennacherib
et pugnasset contra Azotum et cepisset eam
marg.|  IN  ANNO etc. Assyria nomina sunt hec Thartan turris vel superfluus vel elongans. Sargon princeps orti. Rex Assyrius scilicet sensus magnus habet plurimos duces quorum unus est Thartan elatus in superbiam in scelere longe procedens qui mittitur ad expugnandum Azotum que hebraice dicitur Esdor id est ignis generationis. Dux namque regis Assyrii expugnat eos qui serviunt generationi et libidini.
marg.|  IN  ANNO etc. Azotus urbs Palestinorum potentissima de quinque quam   Sargon qui et Sennacherib (septem enim nominibus dictus est secundum Hieronymus) misso Thartan duce exercitus expugnavit et tenuit. Quando autem capta est locutus est Dominus in manu Isaie verbis conveniente opere. Opera enim his attestabantur que per eum loquebatur Dominus.
marg.|  CUM  MISISSET  EUM  SARGON. Pulchre rex Assyriorum Sargon id est princeps ortum dicitur cui similis est Achab qui vineam Naboth in ortum vertere cupiebat quod ille tropologice intelligens maluit mori quam facere ne paterna hereditas et possessio antiqua in regis impii mutaretur delicias.
Numérotation du verset Is. 20,2 
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaie filii Amos
interl.|  opere verbis concordante
dicens vade et solve saccum de lumbis tuis
interl.|  cilicium hic enim habitus prophete plangentis peccata populi
et calciamenta tua tolle de pedibus tuis
interl.|  solve calciamenta de pedibus tuis locus in quo enim stas terra sancta est
et fecit sic vadens nudus et disculciatus
interl.|  tribus diebus
interl.|  prophete non solum verbis sed et factis futura predicebant sicut in hoc loco
marg.|  VADE  ET  SOLVE etc. Precipitur prophete ut sacco calceisque depositis incedat nudus et discalciatus in signum Egyptiis et Ethyopibus qui Dei populum persecuti sunt. Egyptus enim persequens vel tribulans Ethiopes humiles et deiecti qui enim se exaltat humiliabitur. Hi ducendi sunt in captivitatem tribus annis tormenta passuri de quibus annos eternos in mente habui. Nec putemus parva esse supplicia sed magnis elongata erunt temporibus. In ipsa autem captivitate Egypti iuvenes scilicet malitia roborati senes qui ad perfecte etatis vitia pervenerunt ibunt nudi ut omnia eorum scelera pateant nihil enim occultum quod non reveletur.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 35b} [Rusch, f. 90rb ] ET  FECIT  SIC. Mira obedientia solo cilicio induebatur nobilissimus vir ut hebrei tradunt. Cuius filiam rex Manasses accepit in coniugium non erubuit nudus incedere nihil honestius iudicans quam Domino obedire.
marg.|  DISCALCIATUS etc. Notandum quod antequam capiatur Azotus propheta sit sacco vestitus calciatis pedibus ut plangat eos qui ardentibus sagittis diaboli vulnerati sunt et libidini serviunt et calcare possit super serpentes et scorpiones qui sunt in eremo huius seculi ubi omnium bonorum sitis. Postquam autem Azotus capta fuerit in signum captivitatis Egypti et Ethiopie discalciatus et nudus vadit. Sacco enim vestitus et pelle opertis pedibus non potest in terra sancta ad quam festinat vel stare vel ambulare.
propheta] prophera cacogr. Rusch serpentes] sepentes cacogr. Rusch
Numérotation du verset Is. 20,3 
et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum
interl.|  non quod tribus annis nudus eirit sed dies per annos possunt intelligi unde ad Ezechielem Dominus dicit diem pro anno dedi tibi
et portentum erit super Egyptum {t. 3 : Erfurt, f. 90rb ; facsim., p. 35b} [Rusch, f. 90rb ] et super Ethiopiam
interl.|  humilem et deiectam quia propter superbiam humiliata est
Numérotation du verset Is. 20,4 
sic
interl.|  tribus annis sicut servus meus nudus ambulavit tribus diebus
minabit rex Assyriorum captivitatem Egypti et
interl.|  minabit
transmigrationem Ethiopie
interl.|  Ethyopes sociati erant Egyptiis
Iuvenum
interl.|  malitia robustum
et senum
interl.|  inveteratum dierum malorum
nudam
interl.|  nihil opertum quod non reveletur
interl.|  captivitatem dico
et disculciatam discopertis natibus
interl.|  per quas egreditur stercus
ignominiam Egypti
interl.|  demonstrandam
marg.|  AD  IGNOMINIAM. Quod pascha Domini comedere non poterant quod comedit lumbis accinctus baculum tenens manu calciatis pedibus ne per huius seculi solitudinem transiens a serpentibus mordeatur.
Numérotation du verset Is. 20,5 
et timebunt
interl.|  Iudei
et confundentur
interl.|  pudore
interl.|  cum viderint confusam
ab Ethiopia spe sua
interl.|  in qua sperabant
et ab Egypto gloria sua
interl.|  in cuius auxilio gloriabantur
Numérotation du verset Is. 20,6 
Et
interl.|  ideo
dicet habitator
interl.|  non advena et peregrinus sed mansionarius
insule
interl.|  Hierusalem que persecutionibus et fluctibus incessanter tundebatur
interl.|  insula quasi in salo
huius
interl.|  seculi
in die illa ecce hec
interl.|  tam fragilis
erat spes nostra ad quos
interl.|  ad quales ad fragiles et infirmos que se non poterant liberare
confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo
interl.|  quasi nullo modo
effugere poterimus nos
interl.|  cum hi capti sint
marg.|  HECCINE  ERAT. Admiranda Dei providentia omnia regna contra se invicem superbientia destruxit. Israel contra Dei voluntatem in Damasco Siriisque speravit et ideo utrique captivati ab Assyriis. Iudas vero in Ethiopibus et Egyptiis et ipsi quoque victi ab Assyriis et Chaldeis. Assyrii quia de se presumpserunt a Chaldeis perierunt. Chaldei et Babylonii erecti contra Dominum Medis et Persis subiugati sunt et hi Alexandro Magno qui cum se tamquam deum extulisset veneno occisus est et regnum eius in partes scissum et post a Romanis subiugatum. Romanum imperium quod quasi ferreis dentibus et unguibus carnes sanctorum laceravit ex magna parte iam periit. In fine ex toto peribit cum regnum Christi illuxerit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_20)