initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 23

Numérotation du verset Is. 23,1 
Onus Tyri
interl.| interl.| que hebraice Sor latine angustia et significat animam vitiis occupatam||
marg.| marg.| ONUS  TYRI. Tyrus nobilissima civitas Chananeorum. Cum hec Isaias predicebat insula magni maris erat post autem longo tempore Nabuchodonosor voluit eam continentem terre facere sed multo frustratus labore non potuit. Qui autem in civitate erant cum non possent resistere qui naves potuerunt habere fugerunt in Egyptum et in Moab et in vicinas regiones unde Nabuchodonosor furore succensus naves succendit civitatem subvertit captivos abstraxit sicut patet in sequenti. Et in Chaldeam reverso datum est ei a Domino pro Tyro regnum Egypti reedificata Tyro. Post septuaginta annos cum Alexander pergeret ad captivandam Egyptum dimisit ibi partem exercitus et terre eam equare voluit et non potuit Egypto vero subiugata Ethyopes et multas alias gentes secum adduxit et lapidibus et arboribus continentem terre fecit cives cepit civitatem subvertit.||
marg.| marg.| Nunc autem Isaias de illa captivitate agit quam Nabuchodonosor fecit. Hec vero ideo accidit quia cum Hierusalem caperetur et populus eius in captivitatem duceretur a Chaldeis tempore Sedechie Tyrus que debuit compati cepit insultare. Hanc miseriam predicit Isaias : Onus Tyri etc.||
ululate naves maris
interl.| interl.| anima mundanis curis dedite et divitiis intente||
marg.| marg.| ULULATE. In greco apertius. Ululate naves carthaginis vos scilicet qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyrus ab eis constructa et culta.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 39b} [Rusch, f. 92rb ] NAVES  MARIS. Hebraice Tharsis id est exploratio gaudii vel contemplatio quia gaudii contemplatio et letitie vertetur in lacrimas.||
quia vastata est domus
interl.| interl.| Tyrus||
interl.| interl.| mundus||
unde venire consueverant
interl.| interl.| aurum et negociatio||
de terra Cethim
interl.| interl.| Grecia||
interl.| interl.| greci mercatores nuntiaverunt destructionem Tyri||
revelatum est eis
interl.| interl.| Carthaginensibus||
Numérotation du verset Is. 23,2 
Tacete
interl.| interl.| o Tyrii||
interl.| interl.| penitentiam agite||
qui habitatis in insula
interl.| interl.| in mundo temptationibus concusso||
negotiatio Sidonis
interl.| interl.| Tyrus colonia Sydonis Sydonii vero causa negociandi veniebant Tyrum||
interl.| interl.| Sydonii Carthaginenses Greci maxime Egyptii||
Mare
interl.| interl.| congelascens non poterit scilicet mare navigari omnia congelascent||
repleverunt
interl.| interl.| divitiis||
Te
interl.| interl.| entem||
marg.| marg.| NEGOCIATIO. Negociatores scilicet insule sunt de Sydone que interpretatur venatrix in qua venatores pessimi. Unde : anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Qui habitant in insula negociatoribus huius seculi similes sunt qui omni vento doctrine cedunt et de aliis vitiis ad alia transeunt.||
Numérotation du verset Is. 23,3 
in aquis multis semen Nili messis
interl.| interl.| que non habet de celo pluviam sed de terra ideoque cum sementibus est peritura||
fluminis
interl.| interl.| et||
fruges eius
interl.| interl.| Tyri||
et facta est negotiatio Gentium
interl.| interl.| quia ditior omnibus||
marg.| marg.| SEMEN  NILI etc. Sic construitur. Semen Nili fluminis erat messis et fruges eius scilicet Tyri. Terra Chananeorum in qua Tyrus est infertilis est Egyptus quam irrigat Nilus fertilis frugibus quas Tyrus ab Egyptiis communicabat.||
Numérotation du verset Is. 23,4 
erubesce Sidon
interl.| interl.| que debuisti defendere Tyrum quasi coloniam tuam||
ait enim mare
interl.| interl.| seculi||
interl.| interl.| magni negociatores||
fortitudo maris
interl.| interl.| habitantium in mari||
marg.| marg.| MARE  SECULI. Scilicet in quo parva animalia cum magnis et draco quem Dominus formavit ad illudendum ei videns a venatoribus Christi capi qui a demonibus fuerunt capti dicit contrarie fortitudini venatorum quam significat Sydon. Erubesce Sydon.||
dicens
interl.| interl.| vox doloris||
non parturivi
interl.| interl.| partus meus apostolico partu deletus est||
et non peperi
interl.| interl.| comparatione scilicet eius qui dicit filioli mei quos iterum parturio||
et non enutrivi iuvenes
interl.| interl.| sed illi qui dicit lac dedi vobis potum non escam||
nec ad incrementum
interl.| interl.| sed ille dixit despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo||
perduxi virgines
interl.| interl.| quia ante occise vel rapte||
interl.| interl.| fatuas||
marg.| marg.| NON  PARTURIVI. Quasi nihil profuit parturisse peperisse enutrisse iuvenes quia Tyrus sine defensione capta est.||
Numérotation du verset Is. 23,5 
cum auditum fuerit
interl.| interl.| propheta||
interl.| interl.| hoc||
interl.| interl.| quod passa est Tyrus||
in Egypto
interl.| interl.| que hebraice mesrai id est tribulans et coartans||
interl.| interl.| que vicina et amicicia commercii coniuncta||
Dolebunt
interl.| interl.| quia idem se passuros intelligent||
cum audierint de Tyro
interl.| interl.| subversa||
marg.| marg.| CUM  AUDITUM etc. Cum de omnibus vitiis tum de heresibus hoc sentitur quia una capta alia pertimescit et in alterius confusione altera se capiendam sentit.||
Numérotation du verset Is. 23,6 
Transite
interl.| interl.| ad verum scilicet gaudium||
Maria
interl.| interl.| hebraice tharsim quod est contemplatio vel exploratio gaudii||
interl.| interl.| qui habetis naves||
marg.| marg.| TRANSITE  MARIA etc. Sicut supra dictum est cum non possent Nabuchodonosor resistere festinaverunt qui potuerunt naves conscendere alii remanserunt in civitate.||
Ululate
interl.| interl.| qui remanetis captivandi||
qui habitatis in insula
interl.| interl.| Tiro||
interl.| interl.| que omni parte temptationum fluctibus exponitur recedite ergo ab ea||
Numérotation du verset Is. 23,7 
numquid non hec vestra
interl.| interl.| civitas||
est que gloriabatur
interl.| interl.| cuius gloria in confusione||
a diebus pristinis
interl.| interl.| deponite veterem hominem cum actibus suis||
in antiquitate sua
interl.| interl.| quia ceteris antiquior et ditior||
interl.| interl.| veteri errore||
interl.| interl.| vetustate peccati||
ducent eam
interl.| interl.| que gloriatur in superbia||
pedes sui longe
interl.| interl.| in Chaldeam||
interl.| interl.| hoc de illis qui in civitate capti||
interl.| interl.| ut recedat ab angustia et Christi evangelio colla submittat||
ad peregrinandum
interl.| interl.| ut sit advena et incola salvatoris||
marg.| marg.| NUMQUID  NON. Quasi hec ideo precipio quia urbs vestra Tyrus deposito errore veteri transibit ad veritatem.||
Numérotation du verset Is. 23,8 
quis cogitavit
interl.| interl.| nullus nisi Dominus subaudi||
interl.| interl.| vox Spiritus Sancti||
Hoc
interl.| interl.| malum||
super Tyrum
interl.| interl.| principes Tyri||
quondam coronatam
interl.| interl.| tamquam reginam aliarum civitatum vel quia in medio quasi corona aliarum cingebatur||
cuius negotiatores
interl.| interl.| horum pincipum tota cura in negotiationibus opes querere||
principes institores eius incliti
interl.| interl.| in omni terra||
terre
interl.| interl.| non celi qui terrena tantum cupiunt||
marg.| marg.| PRINCIPES  INSTITORES. Inter alios negociatores vel etiam in regnis.||
Numérotation du verset Is. 23,9 
Dominus exercituum cogitavit hoc
interl.| interl.| consilium scilicet||
ut detraheret
interl.| interl.| ab altitudine glorie||
superbiam omnis glorie
interl.| interl.| eius qua contra Deum superbiendo gloriatur||
et ad ignominiam
interl.| interl.| pro gloria||
deduceret universos
interl.| interl.| confusos||
marg.| marg.| AD IGNOMINIAM. Non Dominus ignominie autor est sed quod ignominiosum est ostendit secundum illud. Contaminatione contaminabit eum non quod sacerdos contaminationis actor sit sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.||
Numérotation du verset Is. 23,10 
transi terram tuam
interl.| interl.| Chananeorum festinando ad celum||
quasi flumen filia maris
interl.| interl.| quod citissime navibus transitur||
interl.| interl.| mundi||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 40a} [Rusch, f. 92va ] FLUMEN. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur Sion.||
non est cingulum
interl.| interl.| iustitie||
ultra tibi
interl.| interl.| nisi transieris||
marg.| marg.| CINGULUM. Fortitudo resistendi. Cingulo enim lumbos restringimus. In lumbis fortitudinem habere dicimur.||
Numérotation du verset Is. 23,11 
interl.| interl.| o Tyre||
interl.| interl.| quia||
manum suam
interl.| interl.| vindictam||
Extendit
interl.| interl.| Dominus||
super mare
interl.| interl.| siccandum||
conturbavit regna
interl.| interl.| diaboli vel mundi||
marg.| marg.| CONTURBABIT  REGNA. Scilicet Egyptiorum et Moabitarum et aliorum in circuitu Tyro enim capta et subversa alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Egypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor. Unde in Ezechiele : fili hominis Nabuchodonosor servo meo non est reddita merces pro servitute qua servivit mihi contra Tyrum da ergo ei Egyptum pro Tyro.||
Dominus mandavit
interl.| interl.| inspiravit Nabuchodonosor||
adversum
interl.| interl.| in terra||
Chanaan ut contereret
interl.| interl.| ipse Nabuchodonosor||
fortes eius
interl.| interl.| Chanaan||
marg.| marg.| CHANAAN.  ALLEGORICE. Omnis anima in seculi fluctibus posita vento doctrine agitata Chanaan appellatur que fluctuatio vel commotio interpretatur unde semen Chanaan et non Iuda.||
Numérotation du verset Is. 23,12 
et dixit
interl.| interl.| Dominus||
non adiicies ultra ut glorieris
interl.| interl.| in divitiis||
calumniam sustinens
interl.| interl.| ab hominibus accusata quasi superba||
interl.| interl.| a diabolo||
interl.| interl.| o||
virgo filia Sidonis
interl.| interl.| turpitudini et voluptati tradita||
interl.| interl.| colonia Sidoniorum||
marg.| marg.| FILIA  SYDONIS. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sydon. Unde mulier Chananea exivit de finibus Tyri et Sydonis occurens salvatori.||
in Cethim
interl.| interl.| greciam||
interl.| interl.| congelascens||
Consurgens
interl.| interl.| de illis qui navigio fugierunt||
transfreta ibi
interl.| interl.| quia capieris a Nabuchodonosor||
quoque non erit requies tibi
marg.| marg.| TRANSFRETA  IBI. Sepe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud a militia ad negociationem a causis ad arma mutant industriam ut mutent infelicitatem. Sed Deo dispensante omnia eveniunt contraria ut per miserias coacti non in se sed in Domino creatore confidant.||
Numérotation du verset Is. 23,13 
ecce terra Chaldeorum
interl.| interl.| que interpretatur quasi ubera||
talis populus non fuit
interl.| interl.| quasi si transieris ad Chaldeos nec ibi requiesces in ubertate eorum||
marg.| marg.| TALIS  POPULUS  NON  FUIT. Usque ad mortem Nabuchodonosor fortissimi super omnes Chaldei et Assyrii postea populus grecorum et romanorum fortior fuit.||
Assur
interl.| interl.| homo fortissimus et potentissimus||
fundavit eam
interl.| interl.| ideo cadet nisi Dominus edificaverit domum etc.||
in captivitatem transduxerunt
interl.| interl.| demones||
interl.| interl.| Chaldei||
robustos
interl.| interl.| secundum opinionem||
eius
interl.| interl.| Tiri||
Suffoderunt
interl.| interl.| insidiose||
Domos
interl.| interl.| conscientias||
interl.| interl.| non solum murum||
Eius
interl.| interl.| Tiri||
posuerunt eam in ruinam
interl.| interl.| quia non erat fundata supra firmam petram||
marg.| marg.| SUFFODERUNT. Quando Nabuchodonosor Tyrum invasit navigio non solum murum sed et domos subvertit et que erat negociatio civitatum facta est per septuaginta annos siccatio sagenarum.||
Numérotation du verset Is. 23,14 
ululate naves
interl.| interl.| naute||
maris
interl.| interl.| hebraice Tharsis quod consummatio vel letitia sonat||
quia devastata est fortitudo vestra
interl.| interl.| Tyrus||
marg.| marg.| NAVES  MARIS. Hebraice Tharsis quod consummatio vel letitia interpretatur. Sex diebus mundus factus est qui postea consummabitur. Omnia autem bona seculi incerto navium cursui comparantur quia cito peritura et cuncta navigantium fortitudo solvetur. Unde civitates magnas firmas ascendit sapiens et destruxit munitiones eorum. Quidquid enim hereticorum et sapientie secularis arte componitur vir ecclesiasticus destruit et subiicit sibi.||
Numérotation du verset Is. 23,15 
et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut
interl.| interl.| in oblivione sunt post mortem eius et si tantum vixerit in regno quod numquam legimus||
dies regis unius
interl.| interl.| cito obliviscuntur||
post septuaginta autem annos erit Tyro
interl.| interl.| reedificate||
interl.| interl.| versum in laudes Dei||
meretricis
interl.| interl.| que prius a vero sponso recesserat||
marg.| marg.| SEPTUAGINTA  ANNIS. Tyrus quondam angustiata dimittitur ut expleto solitudinis tempore carmen meretricum in laudes Dei vertat cytharam assumat omnes cordas concinentes habeat ut postquam bene cecinerit apud Deum in memoria sit que propter fornicationem oblivioni tradita fuit in pristinum restituatur et mercedes congreget Domino. Quis ergo non habeat {t. 3 : Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 40b} [Rusch, f. 92vb ] spem salutis si bene cecinerit si cordas bene composuerit ? Unde : o filia Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur etc et concupiscet rex decorem tuum.||
marg.| marg.| Septenarius et septuagesimus qui vel de singulis diebus vel septem decadibus perficitur perfectam significat penitentiam ut tempore penitentie expleto iure Tyrus ad antiquum statum restituatur.||
marg.| marg.| CANTICUM  MERETRICIS. Que ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere et preterita commemorare #ic et Tyrus reversa.
Numérotation du verset Is. 23,16 
sume citharam
interl.| interl.| Isaias dat ei consilium ut peniteat et iudicium evadat||
interl.| interl.| ut bene tendantur corde||
marg.| marg.| SUMME  CYTHARAM. Que de hoc onere sequuntur ad reversionem Tyri spectant.||
circui civitatem
interl.| interl.| cantando miserias tuas||
interl.| interl.| imitando bonos||
meretrix
interl.| interl.| prius||
interl.| interl.| Ecclesia||
interl.| interl.| de labiis huius meretricis stillat mel in Proverbiis||
oblivioni tradita
interl.| interl.| ab amatore||
interl.| interl.| a Deo||
bene cane
interl.| interl.| in laudes Dei corde voce opere||
frequenta canticum
interl.| interl.| Domini||
ut memoria tui sit
interl.| interl.| apud Deum||
marg.| marg.| BENE  CANE etc. Admonet eam canticum miseriarum suarum semper cantare ne iterum eadem patiatur. Dicunt enim hanc esse musice naturam si letum invenerit letiorem facit si tristem tristiorem reddit.||
Numérotation du verset Is. 23,17 
et erit post septuaginta annos
interl.| interl.| perfecte penitentie||
Visitabit
interl.| interl.| bene faciendo||
Dominus
interl.| interl.| verus medicus||
Tyrum
interl.| interl.| sicut templum desolatum||
et reducet eam
interl.| interl.| penitentem||
ad mercedes suas
interl.| interl.| non alienas quas prius habuit||
interl.| interl.| quas habuerat ante||
et rursum
interl.| interl.| tempus scilicet||
Fornicabitur
interl.| interl.| negociabitur||
interl.| interl.| cum multi ad infidelitatem redeunt||
cum universis regnis terre
interl.| interl.| non celi||
super faciem terre
Numérotation du verset Is. 23,18 
et erunt negotiatio eius
interl.| interl.| simile est regnum celorum homini negatiatori querenti bonas margaritas||
et mercedes
interl.| interl.| perseverantium||
eius sanctificate Domino
interl.| interl.| in misericordia pauperum||
non condentur
interl.| interl.| avare||
neque reponentur
interl.| interl.| in thesauris qui fiunt in terra||
quia his
interl.| interl.| Iudeorum sacerdotibus vel predicatoribus||
interl.| interl.| veris pauperibus||
qui habitaverint coram Domino erit
interl.| interl.| in usum||
negotiatio
interl.| interl.| sancta||
eius ut manducent
interl.| interl.| frange esurientes panem tuum||
in saturitatem et vestiantur
interl.| interl.| cum videris nudum operi eum||
usque ad vetustatem
interl.| interl.| in omni vita sua||
marg.| marg.| ET ERUNT  NEGOCIATIONES  EIUS. Sicut dicit Hieronymus in Ieremia reversis filiis Israel de captivitate sub Zorobabel et Neemia Tyrii quoque non longo tempore post reversi cum eis amicicia coniuncti sunt nec iam divitias retinebant sed in Hierusalem Domino offerebant quarum pars in templum ornandum pars cedebat in usum sacerdotum et sic erant sanctificate Domino mercedes eius. Ad predicationem etiam Pauli Tyrii et Sydonii conversi sunt et Ecclesias edificando et predicatoribus necessaria ministrando mercedes Domino sacrificaverunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_23)