initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 26

Numérotation du verset Is. 26,1 
In die illa
interl.|  cum Moab fuerit humiliatus
cantabitur canticum istud
interl.|  novum
in terra Iuda
interl.|  quia non potest cantari canticum Domini in terra aliena
marg.|  IN  DIE  ILLA  CANTABITUR etc. Hoc ad presentem Ecclesiam potest referri et ad diem iudicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat Christi nativitatem passionem resurrexionem ascensionem. Vetus namque antiquum hominem ad inferna descendere novum ad celum ascendere.
urbs fortitudinis
interl.|  confessionis
interl.|  protectio
interl.|  hec est canticum
interl.|  sanctorum Christi
marg.|  URBS  FORTITUDINIS. Vox iustorum et nunc et in futuro.
nostre
interl.|  o Sion
Salvator
interl.|  est
Ponetur
interl.|  ipse
interl.|  a Christo
in ea murus
interl.|  fide
et antemurale
interl.|  prophete
interl.|  operatio
interl.|  de vivis lapidibus
interl.|  non sufficit fides nisi bonis operibus consummetur
Numérotation du verset Is. 26,2 
aperite portas
interl.|  Deus ad angelos
interl.|  opera virtutum
et ingrediatur gens iusta
interl.|  electi
interl.|  non Iudeus quia reus
custodiens veritatem
interl.|  omnes vie tue veritas
interl.|  evangelium
marg.|  APERITE  PORTAS. Hoc canticum repente mutat personas.
marg.|  PORTAS.  IUSTITIE. Unde aperit mihi portas iustitie. Porte vite et iustitie fides et caritas humilitas et cetere virtutes. Et porte mortis iniquitas infidelitas et cetera vitia. Qui liberatur de portis mortis potest ingredi portas vite qui has non fuerit ingressus non inveniet unam portam de qua : hec porta Domini iusti intrabunt in eam. Per plures margaritas ad unam venitur et per multas portas as eum qui dicit : nemo venit ad Patrem nisi per me.
Numérotation du verset Is. 26,3 
vetus error
interl.|  responsio populi
interl.|  cultus idolorum
Abiit
interl.|  a nobis
Servabis
interl.|  ideo
Pacem
interl.|  quietem anime et corporis
interl.|  pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
pacem quia in te speravimus
interl.|  ecce meritum
interl.|  in te Domine speravi non confundar in
marg.|  PACEM  PACEM. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur : homo homo filiorum Israel. Et alibi : vir vir cuius uxor cubile maculaverit ut duplex vir pacem consequatur duplicem.
Numérotation du verset Is. 26,4 
Sperastis
interl.|  propheta
in Domino
interl.|  qui scilicet retributor est eternus
in seculis eternis
interl.|  semper
interl.|  et merito
in Domino Deo forti
interl.|  cuius auxilium in perpetuum
interl.|  qui perseveraverit salvus erit
interl.|  sperate
in perpetuum
Numérotation du verset Is. 26,5 
quia incurvabit habitants
interl.|  superbos
interl.|  Iudeos humiliabit adversarios vestre predicationis
in excelso
interl.|  qui se exaltat humiliabitur
civitatem sublime humiliabit
interl.|  Hierusalem
interl.|  Romam secundum Iudeos Hierusalem secundum nos que occidit prophetas
humiliabit eam
interl.|  sub Babyloniis prius
interl.|  per Vespasianum et Titum post
usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem
Numérotation du verset Is. 26,6 
conculcabit eam pes
interl.|  causa erit quare conculcetur
pedes pauperis
interl.|  Christi quem iniuste damnaverunt
interl.|  ego sum pauper et dolens
gressus egenorum
interl.|  qui excusserant pulverem super eam
marg.|  CONCULCABIT etc. Quia omnis qui se exaltat humiliabitur. Etiam ad contrarias fortitudines hec referri possumus.
marg.|  EGENORUM. Apostolorum quos expulerunt Iudei de finibus suis qui {t. 3 : Erfurt, f. 94rb ; facsim., p. 43b} [Rusch, f. 94rb ] Domini imitantes paupertatem privilegium virtutis eius consecuti sunt.
Numérotation du verset Is. 26,7 
semita
interl.|  propheta
interl.|  doctrina
interl.|  recte vie Domini et iusti ambulabunt in eis
iusti
interl.|  Christi
recta est
interl.|  id est
rectus callis iusti ad ambulandum
Numérotation du verset Is. 26,8 
interl.|  in evangelio in quo omnia iudicia tam veteris quam novi testamenti
interl.|  vox sanctorum in die iudicii
Domine sustinuimus te
interl.|  patienter expectavimus
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio anime
interl.|  nostre
interl.|  ergo
Numérotation du verset Is. 26,9 
anima mea
interl.|  propheta
marg.|  ANIMA  MEA. Non caro. Sitivit anima me ad Deum fontem vivum. Caro concupiscit adversus spiritum.
desideravit te in nocte
interl.|  lavabo per singulas noctes lectum meum
interl.|  tribulatione per diem sol non uret te neque luna per noctem id est nec prosperis nec adversis moveberis
interl.|  vel nocte et die id est omni tempore
sed et spiritu meo in precordiis meis de mane
interl.|  prosperitate
interl.|  Deus Deus meus ad te de luce vigilo
vigilabo ad te
interl.|  promerendum
cum feceris
interl.|  propheta ad Dominum
iudicia tua
interl.|  ultiones
interl.|  in die iudicii
interl.|  non ante
in terra iustitiam discent omnes
interl.|  Iudei
interl.|  sola vexatio dabit intellectum auditui

omnes] om. Weber
habitatores orbis
interl.|  qui modo te putant iniustum
marg.|  SED  ET  SPIRITUM  MEUM etc. Anime vox et desiderium iungitur spiritui autem mane et vigilia. Spiritu in precordiis vigilat ad Deum qui dicit : de profundis clamavi ad te Domine Domine.
Numérotation du verset Is. 26,10 
misereamur impio
interl.|  cuilibet vel qui cultum Dei non habet
marg.|  MISEREAMUR. Dominus ad prophetam. An misereamur impio ut discat scilicet clementiam meam dum ipse salvatur quasi hoc melius est.
et non discet iustitiam
interl.|  propheta quasi nisi flagellaveris non aget penitentiam
interl.|  ex persona humane impatientie
marg.|  ET  NON  DICET  FACERE  IUSTITIAM etc. Quasi quomodo poterit nosse tuam iustitiam expertus tuam clementiam ?
in terra sanctorum inique gessit
interl.|  cum dolore pronuntiandum
interl.|  apostolis et aliis in quibus impii inique egerunt et ideo sentient tuam iustitiam
et non videbit gloriam Domini
interl.|  Filium cui Pater dedit iudicium
marg.|  ET  NON  VIDEBIT. Dominus ad prophetam quasi melius est ut videat et erubescat de malis suis.
marg.|  Et non. Quasi ad penam sufficit quod non videbit me regnantem cum sanctis meis.
marg.|  Septuaginta : auferetur impius ut non videat claritatem Dei.
Numérotation du verset Is. 26,11 
interl.|  propheta respondet
Domine exaltetur
interl.|  in iudicio
manus tua
interl.|  potentia
et non videant
interl.|  gloriam Dei Patris nec ad penitendum hoc lumine fruantur
Videant
interl.|  Dominus ad prophetam immo videant me exaltatum et gloriam electorum meorum
et confundantur zelantes populi
interl.|  invidentes mihi et meis
marg.|  CONFUNDANTUR  ZELANTES  POPULI.  SEPTUAGINTA. Zelus apprehendet populum in eruditum.
et ignis
interl.|  penitentie qui eos cruciet qui talem Dominum perdiderunt
interl.|  invidie et gehenne
hostes tuos
interl.|  et sanctorum meorum
devoret
interl.|  ergo
interl.|  propheta congaudens
Numérotation du verset Is. 26,12 
Domine dabis
interl.|  tunc
pacem
interl.|  que exuperat omnem sensum que post cuncta tribuenda est
nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis
interl.|  vel in
interl.|  ex persona Iudeorum qui post passionem Domini ad fidem conversi sunt
marg.|  DOMINE  DABIS  PACEM  NOBIS. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis pacem etiam daturus sit et quod ideo postulent pacem quia operatus sit in eis. Dicunt se scilicet tormenta sustinuisse ut post misericordiam consequantur.
Numérotation du verset Is. 26,13 
interl.|  quia
Domine Deus noster
interl.|  tu es
possederunt nos domini
interl.|  idola vel demones eis assidentes
absque te
interl.|  qui solus et verus Deus
tantum in te recordemur nominis tui
interl.|  a Christo christiani dicti
marg.|  DOMINE  POSSEDERUNT  NOS  ABSQUE  TE. Demones quos in idolis coluimus.
marg.|  SEPTUAGINTA. Domine extra te nescimus alium. Non absolute alium sed extra te Pater enim in Filio et Filius in Patre.
marg.|  TANTUM  IN  TE  RECORDEMUR. Non aliud petimus nisi ut post errores digni simus qui nominis tui recordemur.
Numérotation du verset Is. 26,14 
interl.|  propheta
Morientes
interl.|  in peccato
non vivant
interl.|  in gloria nisi peniteant
gigantes
interl.|  de fortitudine superbientes
non resurgant
interl.|  ad gloriam in iudicio nisi humilientur
Propterea
interl.|  quia mortui in peccato et fortes in malo vel heresi
Visitasti
interl.|  vel [visita]bis
interl.|  vidicabis in iudicio
et contrivisti
interl.|  aeres
eos et perdidisti
interl.|  vel : perdes
omnem memoriam eorum
interl.|  de terra viventium
marg.|  PERDIDISTI  OMNEM  MEMORIAM  EORUM.  SEPTUAGINTA. Masculinum eorum. Hisdem enim tribus litteris zai et caph et res hebreum scribitur sed quando memoriale dicimus legitur zachar quando masculinum zachor. Hac ambiguitate Saulem arbitrantur esse deceptum quando de Amalech interfecit omnen masculinum Deo enim precipiente ut deleretur omnis memoria Amalech non tam {t. 3 : Erfurt, f. 94va ; facsim., p. 44a} [Rusch, f. 94va ] errore quam cupidine prede pro memoria masculinum interpretatus est contra illud. Nolite errare Deus non irridetur.
Numérotation du verset Is. 26,15 
Indulsisti
interl.|  et merito quia sepe indulsisti genti etc.
interl.|  peccatrici

Domine genti] inv. Weber
indulsisti genti
interl.|  humano generis
Numquid
interl.|  ab eis
interl.|  non
glorificatus es elongasti
interl.|  elongari permisisti ut permaneant in errore
omnes terminos terre
interl.|  omnes nationes
marg.|  NUMQUID. Non penitentiam egit et hoc est numquid etc. quasi securitas negligentiam negligentia contemptum parit.
Numérotation du verset Is. 26,16 
Domine in angustia requisierunt te
interl.|  quasi percute eos Domine quia nisi in angustia non requirent te
in tribulatione murmuris doctrina tua eis
interl.|  id est quia aliter non possunt doceri tribulat non presumentes palam clamare murmurent ad te
Numérotation du verset Is. 26,17 
sicut que concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis
interl.|  quasi sicut mulier appropinquans ad partum dolore exclamat sic nos in angustia requirimus te
sic facti sumus a facie tua
interl.|  formidinis
Domine
Numérotation du verset Is. 26,18 
Concepimus
interl.|  in persona martyrum
et quasi parturivimus
interl.|  in agone
et peperimus
interl.|  sanctum ut in tormentis ardentes spiritu perseverarent
spiritum
interl.|  non carnis filios
salutes
interl.|  et tamen
non fecimus in terra
interl.|  cum benefeceritis dicite quia servi inutiles sumus
marg.|  ET  PEPERIMUS. Alii distinguunt sic : et peperimus spiritum salutem non fecimus in terra.
marg.|  SPIRITUM  SALUTIS. Ut tota mente credamus et quem per beneficia non sensimus per tormenta discamus.
ideo non ceciderunt
interl.|  sed prevaluerunt nobis
habitatores terre
interl.|  terrena amantes
Numérotation du verset Is. 26,19 
interl.|  sed
vivent mortui tui
interl.|  sanctis parientibus et habitatoribus terre corruentibus
interl.|  resurgent martyres tui
Interfecti
interl.|  non absolute
Mei
interl.|  socii. Nam et ipse serra lignea sectus est
resurgent expergiscimini
interl.|  o martyres
interl.|  a morte
interl.|  a somno
et laudate
interl.|  Dominum
qui habitatis in pulvere
interl.|  pulvis iam facti
quia ros lucis ros tuus
interl.|  misericordia tua irrigans fidem et perducens ad operationem sicut ros semen
et terram gigantum
interl.|  Raphaim
interl.|  corpora superborum cum animabus
detrahes in ruinam
interl.|  in baratrum
Numérotation du verset Is. 26,20 
vade populus meus
interl.|  Dominus ad martyres
interl.|  o martyres
intra in cubicula tua
interl.|  seplucra
interl.|  cum oraveris intra in cubiculum etc.
claude ostia tua
interl.|  pone Domine custodiam ori meo
interl.|  sepulcrorum
super te abscondere
interl.|  fruere bone conscientie
Modicum
interl.|  usque ad iudicium
ad momentum
interl.|  ad comparationem eternitatis
donec pertranseat
interl.|  id est quasi breve tempus est
interl.|  reddam ipsis secundum opera sua
Indignatio
interl.|  quam thesaurisant sibi impenitentes
Numérotation du verset Is. 26,21 
Ecce enim Dominus egreditur
interl.|  in die iudicii videbitur egredi malis scilicet
de loco suo
interl.|  misericordia pietas locus est
ut visitet
interl.|  vindicando
iniquitatem habitatoris terre
interl.|  terrenorum amatoris
contra eum
interl.|  habitatorem
et revelabit terra sanguinem suum
interl.|  vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
et non operiet ultra interfectos suos.
interl.|  martyres
marg.|  REVELABIT  TERRA. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt quia tunc omnia aperta. Vel terra que suscepit sanguinem martyrum et operuit tunc revelabitur quando resurgent.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_26)