initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 27

Numérotation du verset Is. 27,1 
interl.| interl.| animadvertet||

1 illa] illo Weber
Dominus in gladio suo
interl.| interl.| Verbo id est Filio per quem iudicabit Pater||
duro
interl.| interl.| impiis||
et grandi
interl.| interl.| ut omnes comprehendat||
et forti
interl.| interl.| ut nemo resistat||
super Leviathan
interl.| interl.| Leviathan additamentum eorum per antifrasim cum enim se addere promittat minuit||
serpentem
interl.| interl.| serpit ne audiatur||
vectem
interl.| interl.| malleum universe terre||
interl.| interl.| alii claudentem eo quod carcere suo multos clauserit||
et super Leviathan serpentem tortuosum
interl.| interl.| qui in veritate non stetit||
interl.| interl.| quod dirigi non potest virga directionis||
interl.| interl.| in decipiendo||
et occidet cetum
interl.| interl.| qui absorbuit Ionam||
qui in mari est
interl.| interl.| mundo salso et amaro||
marg.| marg.| IN DIE  ILLA  VISITABIT etc. Tradunt hebrei diabolum (id est criminatorem quod grecum nomen est) hebraice dici Satan id est adversarium. Unde stabat Satan a dextris eius ut adversaretur ei dicitur et belial id est apostata id est prevaricator et absque iugo. Unde : « que communicatio Christi ad Belial ? » Dicitur quoque et aliis nomibus ; unde : « Super aspidem et basiliscum » etc. Et alibi : qui capurus est magnum cetum. Item : numquid capies Leviathan hamo ? et alibi : « Draco iste quem formasti ad illudendum ». Factus est enim ut angeli illudant ei. Unde : apostoli accipiunt potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Quia ergo ab eo loco Dominus dissipabit terram et nudabit eam usque ad presens capitulum contra totum orbem in consummatione mundi iudicium predictum est et novissimus inimicus destruetur mors contra diabolum extrema sententia est ut inducatur gladius super eum.||
marg.| marg.| SUPER  LEVIATHAN. Gregorius Magnus GREGORIUS. IN MORALI<UM LIBRO>. Draco ut fertur in terra serpit natat in aquis volat in aere. Inde diabolus et serpens et cetus et  Leviathan.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 94vb ; facsim., p. 44b} [Rusch, f. 94vb ] VECTEM. [a] Septuaginta :  Fugitivum. [b] Tunc enim fugiet qui fugere nesciebat, nesciens illud : « Quo ibo a spiritu tuo » etc. Unde : quidam pulchre lusit in Gigantomachia : « Quo fugis Encelade ? Quascumque accesseris oras, sub Iove semper eris ».| ||
marg.| marg.| Leviathan additamentum eorum interpretatur quorum nisi hominum. Recte autem additamentum eorum dicitur postquam primam culpam mala suggestione intulit hanc quotidie augere gravibus persuasionibus non desistit. Leviathan quippe iste in eo quod se homini tradere spopondit tortuosis ad eum funibus irrepsit. Et dum falso impossibilia promittit vera et possibilia sustulit. Querendum nobis cur qui serpentem dixerat et tortuosum illi subiungebat interposuit vectem ? Nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities in vecte autem est duritie rigiditas. Ut ergo hunc et durum signaret et mollem et vectem nominat et serpentem. Durus quippe est per malitiam mollis per blandimentum. Vectis dicitur qui usque ad necem percutit. Serpens autem quia insidias molitur infundit.||
marg.| marg.| CETUM. Hebraice tempnim. Unde Hebrei fabulantur Leviathan habitare sub terra et in ethere themni vero in mari.||

Ps. 138, 7.
Cf. Claudius Claudianus , Gigantomachia, MGH (Auct. ant. 10 :53), p. 346.128 Sententia tantum Hieronymo in Is. obtestata et Gigantomachiae tributa, tacito nomine auctoris. Pro ‘Iove’ Hieronymus, Christianus, ‘deo’ mutuavit, glossator tamen restituit, ut nonnullae editiones Hieronymi et auctores Medii Aevi ; (cf. ed. cit. apparatus). Vide Cl. Claudianus, Panegyricus dictus Olybrio et PRobino consulibus, carmen 1, v. 130,  MGH (Carmina maiora 1)
[b] Hieronymus, In Is., lib. 8, c. 27, par. 1, CCSL 73, p. 345.59-64 : « Cum autem in fine mundi aduersum leuiathan, qui in principio geneseos appellatur serpens prudentissimus super omnes bestias, quae erant in terra, gladius sanctus siue durus, et magnus, et fortis fuerit inductus, fugiet qui numquam fugere consueuerat, nesciens illud scriptum: quo uadam a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? pulchre quidam poeta in gigantomachia de Encelado lusit: quo fugis, encelade? quascumque accesseris oras, sub deo semper eris ».
Numérotation du verset Is. 27,2 
in die illa vinea
interl.| interl.| vinea facta est dilecto||
interl.| interl.| populus Iudeorum||
Meri
interl.| interl.| inebriata||
marg.| marg.| VINEA  MERI. Cui Ieremias propinat calicem meracissimum.||
marg.| marg.| Merum grece purum.||
Cantabit
interl.| interl.| canticum doloris||
interl.| interl.| olim in prophetis et aliis sanctis||
ei
interl.| interl.| Domino||
Numérotation du verset Is. 27,3 
interl.| interl.| quia||
ego Dominus qui servo eam
interl.| interl.| vel modo ab omnibus adversis vel observo dans locum penitentie||
Repente
interl.| interl.| in iudicio||
propinabo ei
interl.| interl.| quia converti non vult||
interl.| interl.| calicem ire||
ne forte visitetur
interl.| interl.| aliqua adversitate||
contra eam nocte et die servo eam
interl.| interl.| ne vastet eam aper de silva et alie bestie||
Numérotation du verset Is. 27,4 
indignatio non est mihi
interl.| interl.| sed numquid indignatio||
interl.| interl.| quasi totiens irritatus non indignabor quandoque||
interl.| interl.| ut sciam ferire et reddere secundum opera sua||
Quis
interl.| interl.| quasi iniquitas vestra||
dabit me
interl.| interl.| mitem et misericordem modo||
Spinam
interl.| interl.| per antifrasim||
interl.| interl.| per anfracticos||
et veprem
interl.| interl.| durum et crudelem ut vincam naturam meam||
in prelio gradiar
interl.| interl.| destruam||
interl.| interl.| conculcabo eam||
super eam succendam eam pariter
interl.| interl.| quam ante servavi||
Numérotation du verset Is. 27,5 
an potius tenebit fortitudinem meam
interl.| interl.| Filium||
interl.| interl.| Christus Dei virtus et Dei sapientia||
interl.| interl.| non||
interl.| interl.| quia||
faciet pacem mihi pacem faciet mihi
interl.| interl.| carne assumpta mundum reconciliabis mihi||
marg.| marg.| AN POTIUS etc. Vox Patris deliberative more nostro qui magna facturi deliberamus. Quasi mittam Filium ad incarnandum ? An potius tenebo fortitudinem.||
marg.| marg.| An potius tenebo fortitudinem meam ut scilicet potius id agat fortitudo mea ut iram||
marg.| marg.| differam et servem eos per evangelii clementiam qui non sunt salvati autoritate legis.
Numérotation du verset Is. 27,6 
qui egrediuntur
interl.| interl.| apostoli||
interl.| interl.| propheta de apostolis||
interl.| interl.| ad perdicandum||
Impetu
interl.| interl.| desiderii||
ad Iacob florebit
interl.| interl.| tunc||
interl.| interl.| fide||
interl.| interl.| de Sion exibit lex et verbum etc.||
et germinabit
interl.| interl.| operatione||
Israel et implebunt
interl.| interl.| apostoli||
faciem orbis semine
interl.| interl.| semine predicacionis||
marg.| marg.| ISRAEL. Populus Iudeorum conversus videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse
Numérotation du verset Is. 27,7 
numquid iuxta plagam
interl.| interl.| sicut immisericorditer crucifixerunt eum et martyres eius occiderunt||
interl.| interl.| in omnem terram exivit sonus eorum et||
percutientis se percussit eum
interl.| interl.| populum Iudeorum||
Aut
interl.| interl.| minime||
sicut occidit interfectos
interl.| interl.| mártires||
eius sic occisus est
interl.| interl.| tam crudeliter||
Numérotation du verset Is. 27,8 
in mensura
interl.| interl.| pene||
contra mensuram
interl.| interl.| culpe||
interl.| interl.| non diu enim sustinuit eos sed quia non egerunt penitentiam tandem in mensura contra mensuram||
cum abiecta fuerit
interl.| interl.| cum apostoli ad gentes transierunt||
iudicabis
interl.| interl.| per Romanos vel in die iudicii||
eam
interl.| interl.| Hierusalem||
meditatus est
interl.| interl.| Dominus||
interl.| interl.| quid retribuat eis||

meditatus] meditata Weber
interl.| interl.| opinione malorum||
per diem estus
interl.| interl.| sue passionis vel suorum||
interl.| interl.| persecutionis quando ardentior indignatio||
Numérotation du verset Is. 27,9 
idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
interl.| interl.| Iudeis de quibus apostoli||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 95ra ; facsim., p. 45a} [Rusch, f. 95ra ] IDCIRCO. Quasi ideo dimittetur id est dimittetur iniquitas etc. propter merita scilicet apostolorum qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.||
et iste
interl.| interl.| non alius||
interl.| interl.| id est ut virtutes prebeat et vitia resecet||
omnis fructus
interl.| interl.| in aliis vel in aliis||
ut auferatur peccatum eius cum posuerit
interl.| interl.| chorus apostolorum||
omnes lapides altaris
interl.| interl.| idolorum||
sicut lapides cineris allisos non stabunt luci et delubra
interl.| interl.| in quibus sacrificabant demonibus||
Numérotation du verset Is. 27,10 
Civitas
interl.| interl.| Hierusalem||
enim munita
interl.| interl.| custodia angelorum||
interl.| interl.| olim||
desolata erit
interl.| interl.| per Romanos quia Filium Dei occidit||
Speciosa
interl.| interl.| quondam||
interl.| interl.| in qua habitabat : « Speciosus forma pre <filiis hominum> » ||

Ps. 44, 3.
Relinquetur
interl.| interl.| a Deo||
interl.| interl.| surgite eamus hinc||
et dimittetur
interl.| interl.| ab hominibus||
quasi desertum ibi
interl.| interl.| in vine ailla||
pascetur vitulus
interl.| interl.| Romanus exercitus unde vastavit eam aper de silva||
et ibi accubabit et consumet summitates eius
interl.| interl.| magnates||
interl.| interl.| quibus consumptis cito moritur vinea||
Numérotation du verset Is. 27,11 
interl.| interl.| methaphora||
in siccitate messis illius
interl.| interl.| morte plebis eius||
Conterentur
interl.| interl.| dolore||
mulieres venientes
interl.| interl.| itinere fame et squalore confecte||
et docentes eam
interl.| interl.| undique||
non est enim
interl.| interl.| non vult esse||
populus sapiens
interl.| interl.| ideo docebunt mulieres||
interl.| interl.| intelligens creator est||
propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
marg.| marg.| CONTERENTUR. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Iudeorum||
marg.| marg.| iudicavit et imminente Chaldeorum captivitate viris tacentibus Olda prophetavit sic||
marg.| marg.| imminente capitivitate Romanorum veniebant forte mulieres et docebant eos.||
marg.| marg.| MULIERES. Diverse sinagoge vel aperte mulieres que nudatis pectoribus sanguinantes||
marg.| marg.| ferunt lacertos||
marg.| marg.| DOCENTES  EAM. Magna infelicitas populi et reprehensio a mulieribus lamentationis||
marg.| marg.| carmina discere.
Numérotation du verset Is. 27,12 
et erit in die illa
interl.| interl.| captivitatis||
percutiet Dominus
interl.| interl.| terram Iudeorum||
ab alveo Fluminis
interl.| interl.| ab Eufrate||
interl.| interl.| ut in Iudea que quondam fuit terra promissionis nullus reperiatur sermo doctrine vel scientie scripturarum unde suadet ut non attendamus iudaicis fabulis et mendaciis hominum||
usque ad torrentem Egypti
interl.| interl.| Nilum||
marg.| marg.| AB ALVEO.  SEPTUAGINTA. Ab Eufrate usque ad Rinocorulam. Est enim rivus non magnus qui dividit terram promissionis et Egyptum super quem civitas Rinocorula sita est quasi ab eo quo incipit usquequo terminatur.||
marg.| marg.| Ab alveo fluminis Eufrate scilicet unde : a fluminis usque ad terminos orbis terrarum. Aliis Iordanem putant et nota quod in terminis Iudee fluvius appellatur in Egypti finibus torrens quia habet turbidas aquas et non perpetuas.||
et vos congregabimini
interl.| interl.| ad fidem||
unus et unus
interl.| interl.| pauci scilicet||
filii Israel
interl.| interl.| veri Israelite||
Numérotation du verset Is. 27,13 
et erit in die illa
interl.| interl.| post ascensionem vel subversionem Hierusalem||
clangetur
interl.| interl.| ab apostolis||
in tuba magna
interl.| interl.| predicatione evangelica||
et venient
interl.| interl.| gentes||
interl.| interl.| ad fidem||
qui perditi fuerant
interl.| interl.| per idolatriam||
de terra Assyriorum
interl.| interl.| ab ortu solis uque ad occasum||
et qui eiecti erant
interl.| interl.| a Deo||
in terra Egypti
interl.| interl.| per hos enim omnes gentes significat||
et adorabunt Dominum in monte sancto
interl.| interl.| Ecclesia||
in Hierusalem
interl.| interl.| scilicet||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_27)