initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 28

Numérotation du verset Is. 28,1 
interl.| interl.| magistris erroris||
corone superbie ebriis Ephraim
interl.| interl.| posuerunt in celum os suum||
interl.| interl.| vino fornicationis idolatrie||
interl.| interl.| vitiis||
interl.| interl.| hereticorum||
marg.| marg.| VE CORONE etc. Huc usque de consummatione mundi dictum est ab hoc loco. Ecce Dominus dissipabit terram et nudavit eam.||
marg.| marg.| Ve corone. Dicamus prius historiam deinde tropologiam tandem vaticinium prophetale.||
marg.| marg.| Ve. Superius de die iudicii de subversione Hierusalem de conversione gentium. Nunc agit contra decem tribus que Effraim dicuntur vel a Ieroboam qui de tribu Effraim primus super eam regnavit vel à Iosue qui Moysi successit. Hec corona superbie quia de multitudine superbiunt que est quasi corona regis multitudo enim populi gloria regis. Flos decidens quia a gloria sua cito decident unde Spiritus Sanctus ve corone superbie.||
marg.| marg.| Secundum prophetiam. Ve corone superbie etc. Scribe et pharisei qui iuxta Septuaginta dicuntur mercennarii Effraim propter Iudam qui de tribu Effraim et de {t. 3 : Erfurt, f. 95rb ; facsim., p. 45b} [Rusch, f. 95rb ] vico eiusdem tribus Scarioth Dominum vendidit qui vere flos apostolice doctrine decidit super montem pinguissimum. Unde : incrassatus est dilectus et recalcitravit in vertice scilicet vallis Gessemani secundum hebreum ubi Dominum tradidit que dicitur vallis pinguium propter ubertatem et scribas et phariseos qui ibi Dominum comprehenderunt. Unde : tauri pingues obsederunt me. Ebrius autem fuit Iudas non vino sed avaricia et diaboli cibo qui post bucellam intravit in ipsum et penitus devoratus est quia oratio eius in peccatum versa est nec penitentia fructum salutis habuit.||
et flori decidenti glorie exultationis eius
interl.| interl.| quia de gloria Domini excident de flore et spe celesti||
Qui
interl.| interl.| ebrii||
interl.| interl.| tempore David vocati a rege vel exigente solemnitate non enim ibi habitabant neque ad eam sortem pertinebant||
erant in vertice
interl.| interl.| id est culmine superbie||
vallis
interl.| interl.| Hierusalem qua erat super Gessemani||
Pinguissime
interl.| interl.| quia non tenue manna et humilitatem Ecclesie sequuntur sed in monte pinguissimo tamquam ebrii versantur||
errantes a vino
interl.| interl.| idolatrie||
marg.| marg.| VALLIS  PINGUISSIME. Gessamani fertilitate frugum per eam erat eis ascensus in civitatem et ibi figebant aliqui ludi causa tentoria dum in civitate morabantur.
Numérotation du verset Is. 28,2 
ecce validus et fortis Domini
interl.| interl.| irruet super eos||
sicut impetus grandinis
interl.| interl.| exercitus Sennacherib significatur||
turbo confringens
interl.| interl.| violentiam notat||
sicut impetus
interl.| interl.| irruens multitudo||
aquarum multarum inundantium
interl.| interl.| que omnia obvia trahunt||
et emissarum super terram spatiosam
interl.| interl.| decem tribus leviter captivaturus||
Numérotation du verset Is. 28,3 
pedibus
interl.| interl.| diaboli||
interl.| interl.| Assyriorum||
conculcabitur corona superbie ebriorum Ephraim
Numérotation du verset Is. 28,4 
et erit flos decidens glorie exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum
interl.| interl.| malum premiaturum vel aliquid huiusmodi||
interl.| interl.| quasi : dulcissimus cibus diaboli erunt||
ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
interl.| interl.| cupide sic devorabuntur decem tribus||
Numérotation du verset Is. 28,5 
in die illa
interl.| interl.| deletis decem tribubus ab Assyriis||
erit Dominus exercituum corona glorie
interl.| interl.| quasi ex auro et gemmis||
et sertum
interl.| interl.| ex floribus||
exultationis residuo populi sui
interl.| interl.| duabus tribubus que non sunt captivate ab Assyriis tempore Ezechie||
marg.| marg.| IN DIE  ILLA. Secundum prophetiam cum Dominus scribas et phariseos et Iudam||
marg.| marg.| proditorem subverterit erit corona glorie his qui de Iudeis crediderunt id est apostolis et spiritus iudicium inspirans Ecclesie prelatis et fortitudo bellatoribus ad se qui est porta revertentibus. Scribe enim et pharisei a vino et sicera inebriati sunt.||
marg.| marg.| TROPOLOGICE. In die illa etc. Hereticis a diabolo devoratis Dominus erit corona glorie his qui in Ecclesia commorantur multitudine errantium pauci sunt. Est autem spiritus iudicii sordes lavans filiarum Sion et fortitudo revertentibus de bello quo diabolum vicerunt ad portam que est Christus cui omnia tribuunt. Verum hi quoque pre vino etc. Vinum est quod de vinea fit. Sicera omne quod inebriare potest quam proprie Aquila ebri etatem transtulit. Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate etc. Tales fuerunt Prisca et Maximilla et Montanus qui nesciebant quid dicerent. Inebriabuntur vino qui scripturas male intelligunt et pervertunt sicera qui seculari scientia abutuntur.
Numérotation du verset Is. 28,6 
et spiritus
interl.| interl.| ipse Deus inspirando quomodo iudicet||
iudicii sedenti super thronum
interl.| interl.| Ezechie||

thronum] iudicium Weber
et
interl.| interl.| regni||
fortitudo revertentibus de bello
interl.| interl.| interfectione Assyriorum||
ad portam
interl.| interl.| Hierusalem||
marg.| marg.| FORTITUDO. Non leguntur bella Ezechie sed Dominus pro eo bellum gessit interfectis centum octoginta quinque milibus Assoriorum quorum Iudei spolia colligerunt {t. 3 : Erfurt, f. 95va ; facsim., p. 46a} [Rusch, f. 95va ] et ad portas Hierusalem cum gaudio reversi sunt.||
Numérotation du verset Is. 28,7 
verum hii quoque
interl.| interl.| quia Iuda et Beniamin legem prevaricati sunt et ipsi in captivitatem ducti sunt||
interl.| interl.| due tribus||
interl.| interl.| sicut alie tribus||
pre vino
interl.| interl.| fornicationis||
Nescierunt
interl.| interl.| creatorem qui sepe liberavit eos||
et pre ebrietate erraverunt
interl.| interl.| a via Dei||
Sacerdos
interl.| interl.| iniquus||
et propheta
interl.| interl.| falsus||
nescierunt pre ebrietate absorti sunt a vino erraverunt
interl.| interl.| a via Dei||
interl.| interl.| Deum qui omnia videt||
ignoraverunt iudicium
interl.| interl.| iustum||
Numérotation du verset Is. 28,8 
omnes enim mense
interl.| interl.| super quas comedebant ante idola||
replete sunt vomitu sordiumque
interl.| interl.| omni immunditia||
ita ut non esset
interl.| interl.| in eis||
ultra locus
interl.| interl.| Domino||
marg.| marg.| OMNES  ENIM etc. Dum scripturarum non digerunt cibos nec corpori faciunt vitales sed immaturos et fetentes egerunt ut in eis Dominus nullum inveniat locum.
Numérotation du verset Is. 28,9 
Quem
interl.| interl.| dignum doctrina Domini||
Docebit
interl.| interl.| Dominus||
scientiam et quem intelligere faciet auditum
interl.| interl.| quod audierit a Domino||
interl.| interl.| qui habet aures audiendi audiat aut quod auribus hauserit corde intelligat||
interl.| interl.| Verbum caro factum est||
ablactatos a lacte
interl.| interl.| id est||
apulsos ab uberibus
interl.| interl.| apulsos ab uberibus siuct Isaac propter cuuis apulsionem Abraham letus fecit grande convivium||
marg.| marg.| ABLACTATOS etc. Alios non quia portare non possunt hi enim sunt qui iam solido cibo uti possunt aliis dicit apostolus lac dedi vobis potum non escam.||
Numérotation du verset Is. 28,10 
Quia
interl.| interl.| o propheta||
manda remanda manda remanda expecta
interl.| interl.| responsio prophete vel ipsi derisorie representant verba prophete||
reexpecta expecta reexpecta
interl.| interl.| maneas in expectatione||
modicum ibi modicum ibi
marg.| marg.| QUIA  MANDAR. Quasi : scilicet vos non potestis doceri quia irridentes prophetas per quos predicit vobis mala superventura ut penitentiam agatis et liberemini. Opponitis manda remanda quasi o propheta precipe quod vis minare que vis hec tamen non eveniunt que minaris.||
Numérotation du verset Is. 28,11 
in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
interl.| interl.| incredulum||
marg.| marg.| IN LOQUELLA  ENIM. Quasi malo vestro hoc dicitis quia non prenuntiabit vobis Dominus amodo mala sed statim inferet et hoc est : in loquela enim labii et lingua altera loquetur etc.
Numérotation du verset Is. 28,12 
Cui
interl.| interl.| populo||
Dixit
interl.| interl.| Dominus||
interl.| interl.| vos benefacientes||
hec requies reficite
interl.| interl.| me||
lassum
interl.| interl.| laborare me fecistis in iniquitatibus vestris et alibi laboravi sustinens||
et hoc est meum refrigerium
interl.| interl.| in bonis operibus vestris||
interl.| interl.| anima iusti sedes sapientie est||
et noluerunt audire
Numérotation du verset Is. 28,13 
et erit eis verbum Domini
interl.| interl.| quod irrident||
manda
interl.| interl.| scilicet||
remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant
interl.| interl.| in interitum||
interl.| interl.| ut euntes cadant||
et cadant retrorsum
interl.| interl.| boni cadunt in faciem mali retrorsum||
et conterantur et illaqueentur et capiantur
interl.| interl.| a Babyloniis vel Romanis||
Numérotation du verset Is. 28,14 
propter hoc
interl.| interl.| quia illusistis||
audite verbum Domini viri illusores
interl.| interl.| pontifices scribe et pharisei||
qui dominamini
interl.| interl.| principes||
super populum meum qui est in Hierusalem
Numérotation du verset Is. 28,15 
dixistis enim
interl.| interl.| opere non sermone||
interl.| interl.| obliti enim beneficiorum meorum||
Percussimus
interl.| interl.| simul salutem desperavimus||
fedus cum morte
interl.| interl.| diabolo||
interl.| interl.| immolantes demonibus sicut alie gentes||
et cum inferno
interl.| interl.| ut descensuri ad inferos levius puniamur||
fecimus pactum
interl.| interl.| pacis actum||
interl.| interl.| ergo||
Flagellum
interl.| interl.| captivitatis||
inundans cum transierit non veniet super nos
interl.| interl.| ante mortuos||
Quia
interl.| interl.| quia id est frustra spem in Deo habuimus et in lege eius||
posuimus mendacium
interl.| interl.| diabolum||
spem nostram et mendacio protecti sumus
interl.| interl.| diabolo qui est pater mendacii||
interl.| interl.| quia mortui imminentem captivitatem declinavimus||
Numérotation du verset Is. 28,16 
idcirco
interl.| interl.| quia desperastis||
hec dicit Dominus Deus
interl.| interl.| misericors et miserator||
ecce ego mittam
interl.| interl.| vobis nolentibus||
in fundamentis
interl.| interl.| quasi sapiens architectus fundamentum posui||
Sion
interl.| interl.| Ecclesie||
Lapidem
interl.| interl.| Christum||
marg.| marg.| LAPIDEM. Lapidem que edificantes reprobaverunt hic factus in caput anguli viri scilicet illusores.||

lapidem] + lapidem Weber
Angularem
interl.| interl.| gentes et Iudeos copulantem||
probatum
interl.| interl.| a Deo||

angularem probatum] inv. Weber
interl.| interl.| quo redimitur mundus||
in fundamento
interl.| interl.| Ecclesie||
fundatum qui crediderit
interl.| interl.| in illum||
non festinet
interl.| interl.| Septuaginta : non confundetur||
interl.| interl.| si moram fecerit expecta eum||
interl.| interl.| querere retributionem||
Numérotation du verset Is. 28,17 
et ponam iudicium in pondere
interl.| interl.| per Filium meum||
interl.| interl.| meo quia Pater non iudicat quemquam etc.||
interl.| interl.| iusto examine||
et iustitiam in mensura
interl.| interl.| ut reddat unicuique secundum opera sua||
et subvertet grando
interl.| interl.| multitudo tormentorum||
spem mendacii
interl.| interl.| ipsum diabolum vel ipsos qui in eo spem habuerunt||
et protectionem
interl.| interl.| diabolum quem putabant protectionem suam||
Aque
interl.| interl.| tribulationum||
inundabunt
Numérotation du verset Is. 28,18 
et delebitur fedus vestrum
interl.| interl.| amicicie||
cum morte
interl.| interl.| quod percussistis cum diabolo||
et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans
interl.| interl.| de quo dixistis non veniet supernos||
interl.| interl.| mortis vel captivitatis Sennacherib vel Nabuchodonosor||
cum transierit
interl.| interl.| vel venerit||
eritis ei in conculcationem
interl.| interl.| conculcabit vos||
Numérotation du verset Is. 28,19 
interl.| interl.| quia||
quandocumque pertransierit tollet
interl.| interl.| destruet||
vos quoniam
interl.| interl.| vel quando||
mane diluculo
interl.| interl.| quasi dubia lux||
pertransibit in die et in nocte
interl.| interl.| continue||
interl.| interl.| tam in prosperis quam in adversis sentientes Domini iram||
et tantummodo sola vexatio intellectum
interl.| interl.| faciet nos intelligere vera esse que dixerunt prophete||
dabit
interl.| interl.| Dominus ad Hierusalem quasi ad uxorem||
Auditui
interl.| interl.| vestro||
Numérotation du verset Is. 28,20 
coangustatum est
interl.| interl.| non capiet me et adulterum||
enim stratum
interl.| interl.| metaphora pudici mariti et adultere uxoris||
ita ut alter decidat
interl.| interl.| nemo potest duobus dominis servire||
et pallium breve utrumque operire non potest
interl.| interl.| quasi abiice idola ut meis fruaris compexibus||
interl.| interl.| non potestis Deo servire et mammone||
Numérotation du verset Is. 28,21 
Sicut enim in monte Divisionum
interl.| interl.| quia lapidem recipere noluerunt||
stabit Dominus
interl.| interl.| an stabit sic stetit in monte||
interl.| interl.| quasi non pugnabit pro vobis sicut fecit contra Philisteos et Gabaonitas||
sicut in valle que est in Gabaon
interl.| interl.| iratus est pugnante Iosue et dicente stet sol et luna et spacio unius diei stetit sol et de alienigenis pereunt multi||

Gabaon Rusch Edmaior.(CΣ) Clementina] Gabao Weber
Irascetur
interl.| interl.| hoc est irascetur nunc ut tunc contra impios ut faciat opus suum non quia non est opus Dei perdere quos creavit||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 95vb ; facsim., p. 46b} [Rusch, f. 95vb ] SICUT  ENIM etc. Philisteos congregatos superveniens David auxilio Domini divisit vivos a mortuis et per diversa loca dispersit unde locus ille Baalpharasim nomen accepit.||
ut faciat opus suum alienum opus eius
interl.| interl.| non quia alienum||
marg.| marg.| ALIENUM  OPUS. Opus proprium Dei est misereri parcer condonare. Non suum sed alienum est irasci punire.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. In mundum veniet ut faciat opus suum scilicet redimat genus humanum. Sed ab ipso est alienum opus eius. Non convenit enim deitati conspui flagellari crucifigi.||
ut operetur opus suum
interl.| interl.| idem repetit aliis verbis||
interl.| interl.| non quia||
peregrinum est opus ab eo
Numérotation du verset Is. 28,22 
et nunc nolite illudere
interl.| interl.| prophetis||
interl.| interl.| nolite vos qui dicitis manda remanda||
ne forte constringantur
interl.| interl.| funibus peccatorum suorum quisque constringitur||
interl.| interl.| super vos ne evadatis||
vincula vestra
interl.| interl.| peccatorum vel captivitatis que iam non differtur||
consummationem enim et adbreviationem
interl.| interl.| quasi cito veniet vestra captivitas ut audivi a Domino vel dies iudicii||
audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
interl.| interl.| Iudeorum vel omnium||
interl.| interl.| o scribe et pharisei||
Numérotation du verset Is. 28,23 
interl.| interl.| ideo||
Auribus
interl.| interl.| viri illusores||
percipite et audite vocem meam attendite
interl.| interl.| diligenter||
et audite eloquium meum
Numérotation du verset Is. 28,24 
interl.| interl.| semper||
arabit arans
interl.| interl.| aratoria#||
ut serat
interl.| interl.| non sed proscindet||
interl.| interl.| cum traha||
Proscindet
interl.| interl.| sarculo et rastro||
et sariet humum suam
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 96ra ; facsim., p. 47a} [Rusch, f. 96ra ] NUMQUID  TOTA. Pius et misericors Deus genus humanum ut fructum boni operis afferat arat ut agricola vomere predicationis proscindit verbere tribulationis nunc peste nunc captivitate corrigit et hoc est : numquid tota.
Numérotation du verset Is. 28,25 
nonne cum adequaverit
interl.| interl.| comminuendo equaverit||
faciem eius
interl.| interl.| superficiem||
seret gith
interl.| interl.| genus leguminis semile cimino in quantitate sed nigri coloris et in pane dulcorando spargitur||
et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem
interl.| interl.| convenienti loco non eadem tellus parit omnia||
et ordeum et milium et vitiam in finibus suis
interl.| interl.| in circuitu enim messium solet seminari||
marg.| marg.| GITH ET. Gith et ciminum que in virga excutiuntur gentes qua cognitionem Dei non habent intelliguntur que minus punientur. Triticum et ordeum unde panis fit Iudei preminentes cognitione Dei vel mali prelati Ecclesie et principes huius seculi qui punientur gravioribus tormentis. Vel gith etc. Simplices et idiote qui fidem acceptam male vivendo corruperunt. Frumentum Ecclesie sacerdotes clavem scientie habentes.||
Numérotation du verset Is. 28,26 
et erudiet eum
interl.| interl.| agricolam||
illud in iudicio Deus sus
interl.| interl.| vel Dominus||
docebit eum illud.
interl.| interl.| discretione ut discrete et tempestive unumquodque faciat||
Numérotation du verset Is. 28,27 
Non enim in serris triturabitur
interl.| interl.| cum triture tempus fuerit||
gith nec rota plaustri super cyminum circuiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
Numérotation du verset Is. 28,28 
panis
interl.| interl.| autem ||

panis] + autem Weber
comminuetur
interl.| interl.| serris et plaustro||
verum non in perpetuum triturans triturabit illum
interl.| interl.| panem||
interl.| interl.| aliud est enim impium esse aliud peccatorem esse||
interl.| interl.| quia salvabuntur si penituerint saltem in die iudicii||
neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis
interl.| interl.| serre summitatibus||
comminuet eum
interl.| interl.| rota plaustri||
Numérotation du verset Is. 28,29 
et hoc
interl.| interl.| vel hec dissipatio||
interl.| interl.| hec dispensatio||
a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam
interl.| interl.| secundum quam plus exigit ab eis qui plus acceperant||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_28)