initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 29

Numérotation du verset Is. 29,1 
Ve
interl.|  quasi omnis gloria tua aufertur a Chaldeis et Romanis
Ariel Ariel
interl.|  templum et altare
civitas quam circumdedit David additus est
interl.|  preteritum pro futuro
annus ad annum sollemnitates evolute sunt
interl.|  finite et perierunt
marg.|  VE  ARIEL. Dominus ad Hierusalem compatientis affectu quasi si cognovisses et tu.
marg.|  Ariel : leo. Leo enim Dei Hierusalem potentissima et fortissima fuit.
marg.| marg.
marg.|  EXPUGNAVIT. Cum #potentissima esset repugnantibus cecis et claudis quando Ioab primus domatum excelsa conscendit.
marg.| marg.
marg.|  ADDITUS  EST  ANNUS. Cum captivati essent a Nabuchodonosor neque templum habebant neque sacrificium et hoc per multos annos et hoc est annus ad annum additus.
marg.| marg. 
Numérotation du verset Is. 29,2 
et circumvallabo
interl.|  exercitu Chaldeorum
Ariel et erit tristis
interl.|  diruta
et merens et erit mihi
interl.|  sub Hiesu sacerdote magno
quasi Ariel
interl.|  umbram tamen antique retinens dignitatis
Numérotation du verset Is. 29,3 
et circumdabo
interl.|  hec ad romanam obsidionem
quasi spheram in circuitu tuo
interl.|  quasi circundabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique
marg.|  QUASI  SPERAM. Templi similitudinem retinens antiquam non magnificentiam.
et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam
Numérotation du verset Is. 29,4 
humiliaberis de terra
interl.|  terrenis que ante de celestibus per prophetas et patriarchas
loqueris et de humo audietur
interl.|  significat de illo populo magos futuros ut Simon magus
{t. 3 : Erfurt, f. 96rb ; facsim., p. 47b} [Rusch, f. 96rb ] eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 96rb ; facsim., p. 47b} [Rusch, f. 96rb ] PHITONIS. Phitonissa que erat in Endor per nigromantiam Sameulem suscitavit imo demonem suscitavit et huiusmodi futura predixit in populo illo.
marg.|  Mania insania unde Manicheus manthos divinatio.
Numérotation du verset Is. 29,5 
et erit sicut pulvis tenuis
interl.|  innumerabilis
multitudo ventilantium
interl.|  Romanorum
te et sicut favilla
interl.|  que semper in motu pertransit et ideo non potest numerari
pertransiens multitudo eorum qui contra te prevaluerunt
Numérotation du verset Is. 29,6 
eritque repente
interl.|  calamitas illa
confestim
interl.|  quia subito obsessi sunt ante expectatum
a Domino exercituum visitabitur
interl.|  in ultione
in tonitru et commotione terre
interl.|  quod auditum est ante adventum Roma et terra mota est
interl.|  etiam elementa vindicabunt actorem
marg.|  IN  TONITRUO etc. Vili sunt Romani irruere cum tonitruo et terra moveri eorum adventu et cum flamma ignis quia et civitatem succenderunt et templum.
et voce magna turbinis et tempestatis et flamme ignis
interl.|  templum significat comburendum
interl.|  fulguris
Devorantis
interl.|  homines
Numérotation du verset Is. 29,7 
et erit
interl.|  quia sibi et suis diis hoc assignaverunt nec deum cuius nutu et virtute hoc egerant glorificaverunt
sicut somnium visionis nocturne
interl.|  quasi nihil et inane cito peribunt
multitudo omnium gentium
interl.|  pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos
que dimicaverunt contra Ariel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prevaluerunt adversus eam
Numérotation du verset Is. 29,8 
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium que dimicaverunt contra montem Sion
Numérotation du verset Is. 29,9 
Obstupescite
interl.|  scribe et pharisei
interl.|  anima eius vacua est
interl.|  miseriam vestram
marg.|  OBSTUPESCITE etc. Post subersionem Hierusalem et templi id est ariel contra scribas et phariseos prophetia dirigitur.
et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino
interl.|  sed a dolore
movemini
interl.|  stupore movemini malorum vel penitentes ut evadatis
et non ebrietate
Numérotation du verset Is. 29,10 
quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis
interl.|  alienationem mentis
Claudet oculos vestros
interl.|  cordis
interl.|  quia videntes salvatorem clausistis oculos ne videretis
Prophetas
interl.|  qui debent previdere
interl.|  per quos scientiam Dei videbatis
interl.|  scilicet
et principes vestros
interl.|  qui debent defendere
qui vident visiones
interl.|  lex et prophete usque ad Iohannem
operiet
interl.|  abscondet et auferet
Numérotation du verset Is. 29,11 
et erit vobis
interl.|  non in omnibus
visio omnium
interl.|  prophetarum
sicut verba
interl.|  obscura
libri signati
interl.|  totius sancte scripture que unus liber quia uno Spiritu scripta
quem cum dederint scienti litteras
interl.|  scribis qui se iactabant intelligere
dicent lege {t. 3 : Erfurt, f. 96va ; facsim., p. 48a} [Rusch, f. 96va ] istum et respondebit non possum signatus
interl.|  obscurus
est enim
Numérotation du verset Is. 29,12 
et dabitur liber
interl.|  vetus testamentum
nescienti litteras
interl.|  laico vel gentili
diceturque ei lege et respondebit nescio litteras
interl.|  multo levius est imperitiam legis confiteri quam iactare prudentiam nec posse quod dicitur scire
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 96va ; facsim., p. 48a} [Rusch, f. 96va ] SIGNATUS  EST  ENIM etc. Hec impleta sunt quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt et civitas destructa est et templum a principibus romanis.
Numérotation du verset Is. 29,13 
et dixit Dominus
interl.|  quia idola non colit
eo quod appropinquat populus iste
interl.|  appropinquamus Deo mente non corpore unde solus Moyses appropinquavit ad Deum
ore suo
interl.|  tantum non corde
et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me
interl.|  quia non credit Filium et qui non credit in Filium non credit in eum qui misit illum
et timuerunt me mandato hominum
interl.|  non Dei
et doctrinis
interl.|  traditionibus scribarum et phariseorum qui iustitiam suam volentes statuere iustitie Dei non sunt subiecti.
marg.|  EO  QUOD  APPROPINQUAT etc. Hominus in evangelio Matthei abutitur hoc testminio populus iste labiis me honorat cor autem eorum longe est a me frustra autem colunt me docentes doctrinas et precepta hominum. In quo notandum evangelistas et apostolos non verbum de verbo expressis se nec septuaginta interpretes secutos esse quorum iam editio legebatur sed quasi hebreos et lege instructos sine damno sensuum verbis propriis usos.
marg.|  LABIIS  SUIS.  SEPTUAGINTA. Labiis suis me honorat cor autem eius longe est a me frustra autem colunt me docentes precepta hominum atque doctrinas.
Numérotation du verset Is. 29,14 
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius
interl.|  scribis et phariseis qui sapientam Dei non receperunt
marg.|  PERIBIT  ENIM. De loco hoc apostolus testimonium ponit perdam sapientiam sapientium et intellectum prudentium reprobabo alliis verbis eunden sensum. Vere grande miraculum fecit Dominus Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet et templum corrueret et omnis scientia magistrorum deperiret.
et intellectus prudentium
interl.|  qui in littera continetur
eius abscondetur
interl.|  ne eum reperiant qui in lege continetur
Numérotation du verset Is. 29,15 
ve qui
interl.|  defecerunt scrutantes scrutinio
interl.|  celantes iniquitatem vestram
profundi estis corde
interl.|  sapientes seculi hereticorum magistri Iudeorum et phariseorum
ut a Domino abscondatis consilium
interl.|  secretum
marg.|  A DOMINO  ABSCONDATIS. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se. Caim quoque dixit a facie tua abscondar.
interl.|  quia
quorum sunt in tenebris opera
interl.|  in abscondita
interl.|  mala
et dicunt quis videt nos
interl.|  tamquam Deus non videat corda
et quis novit nos
interl.|  qui tam astute celamus consilia
Numérotation du verset Is. 29,16 
perversa est hec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum
interl.|  opus
dicat fictori suo non intelligis
marg.|  PERVERSA  EST etc. Ut creator ignoret creaturam unde apostolus : o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum factori suo quare me sic fecisti ?
Numérotation du verset Is. 29,17 
nonne adhuc in modico et in brevi convertetur
interl.|  perditione apostolorum
Libanus
interl.|  gentes candide munde
in Chermel
interl.|  scientiam vere circuncisionis
et Chermel
interl.|  hebrei chermel
interl.|  Iudei exterius circuncisi in gentes silvestres infructuosas
in saltum reputabitur
marg.|  IN  MODICO  ET  IN. Modicum et breve exquo hoc predictum est usque ad ascensionem Domini omnia enim tempora eternitati comparata brevia sunt et momentanea.
marg.|  LIBANUS  IN  CARMEL. Libanus mons in Phenicia Carmel in confinio Palestine et Phenicis est. Et est alius in terra promissionis eiusdem nominis. Libanus candidatio Carmel scientia circuncisionis in quo fuit Nabal homo stultus maritus Abigail quo mortuo nupsit David. Illo enim vivente {t. 3 : Erfurt, f. 96vb ; facsim., p. 48b} [Rusch, f. 96vb ] virum David accipere non poterat ne vocaretur adultera si esset cum altero viro.
Numérotation du verset Is. 29,18 
et audient
interl.|  intelligent
in die illa surdi
interl.|  gentes que non audierunt legem Dei
verba libri
interl.|  vetus et novum testamentum scribis et phariseis signatum
et de tenebris
interl.|  ignorantie
et caligine
interl.|  peccatorum
oculi cecorum
interl.|  gentilium
Numérotation du verset Is. 29,19 
Et
interl.|  sibi
Addent
interl.|  confuentibus gentibus ad fidem
Mites
interl.|  apostoli vel ipsi gentiles
in Domino letitiam et pauperes homines
interl.|  beati pauperes spiritu
in Sancto Israel
interl.|  in Deo qui sanctificat Israel
exultabunt
Numérotation du verset Is. 29,20 
quoniam defecit
interl.|  in morte Christi
qui prevalebat
interl.|  princeps mundi
consummatus est
interl.|  consumptus est
Illusor
interl.|  deceptor humani generis
et succisi sunt omnes
interl.|  ministri diaboli
qui vigilabant super iniquitatem
interl.|  suggerendam
Numérotation du verset Is. 29,21 
qui peccare faciebant
interl.|  admonebant
Homines
interl.|  Iudeos
in verbo
interl.|  blasphemie in beelzebub #principe demoniorum eiicit demones et huiusmodi
et arguentem
interl.|  Christum vel quemlibet iustum peccatores corrigentem
in porta supplantabant
interl.|  voto non facto sed ipsi declinaverunt frustra a iusto
et declinaverunt frustra a iusto
interl.|  vel iustum
marg.|  ET  DECLINAVERUNT  FRUSTRA. Demones conati sunt declinare iustum a iustitia sed frustra. Melius est enim legere iustum quam a iusto. Vel scribe et pharisei declinaverunt frustra a iusto dicentes : non habemus regem nisi.
Numérotation du verset Is. 29,22 
propter hoc hec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo
interl.|  hoc tempore scilicet Isaie
Confundetur
interl.|  mente super iniquitate sua
Iacob nec modo vultus eius erubescet
interl.|  penitendo
marg.|  REDEMIT  ABRAHAM. De igne Chaldeorum. Legitur enim Chaldeos Aram et Abraham in ignem proiecisse eo quod nolent eum colere Aram autem ibi expiravit Abraham illesus exivit. Unde ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum. Ignis enim lingua eorum ur dicitur.
Numérotation du verset Is. 29,23 
sed cum viderit filios suos
interl.|  apostolos
interl.|  quasi tunc penitebit
opera manuum
interl.|  scilicet
mearum
interl.|  ipse fecit nos et non ipsi nos
in medio sui sanctificantes nomen meum
interl.|  repleti Spiritu Sancto loquebantur magnalia Dei unde confusi Iudei qui dixerunt quid faciemus viri fratres quibus Petrus scio fratres quia per ignorantiam fecistis
et sanctificabunt
interl.|  prophete
interl.|  apostoli
semen
interl.|  Christum de Iacob

semen] Sanctum Weber
Iacob et Deum Israel predicabunt
interl.|  Patrem et Filium et Spiritum Sanctum
Numérotation du verset Is. 29,24 
et scient
interl.|  tunc
errantes
interl.|  Iudei idola colentes
spiritu intellectum
interl.|  misticum
et mussitatores
interl.|  qui semper contra Dominum murmuraverunt
discent legem
interl.|  s
piritualiter




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_29)