initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 30

Numérotation du verset Is. 30,1 
Ve filii
interl.| interl.| Dei consilii et Ieremie||
desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me
interl.| interl.| sed contra||
et ordiremini telam
interl.| interl.| metaphora||
interl.| interl.| pravum demonstrat consilium||
et non per spiritum meum
interl.| interl.| qui monebat manere non fugere||
ut adderetur peccatum
interl.| interl.| contentionis et superbie||
super peccatum
interl.| interl.| vetus||
marg.| marg.| VE FILII  DESERTORES. Post prophetiam contra Ariel et cetera usque ad hunc locum vaticinatur que post centum quinquaginta annos qui fuerunt inter Isaiam et Ieremiam probantur esse completa.||
marg.| marg.| De his dicit qui spreto consilio Dei et Ieremie post mortem Godolie quem reliquiis prefecerat Nabuchodonosor fugierunt in Egyptum et hoc est : ve filii.||
marg.| marg.| TROPOLOGICE. Ve filii desertores. Omnes scilicet qui Dei religione contempta ineunt consilium non per Dominum et addunt peccata peccatis ut superati blandiciis peccatorum recipiant etiam pravitatem dogmatum et descendant in tenebras Egypti querentes pharaonis auxilium qui regnat in Egypto cuius fortitudo ducit in opprobrium sempiternum. Sunt enim in Thamnis id est mandato humili et deiecto principes eius qui frustra laborabant super populo. Sanctos magistros adiuvat discipulorum salus perditio seductorum perdit iniquos.||
Numérotation du verset Is. 30,2 
qui ambulatis ut descendatis in Egyptum
interl.| interl.| quasi ambulabitis ab Isaia enim usque ad Ieremiam cuius tempore hoc factum est centum sexaginta unus anni sunt||
interl.| interl.| Ieremiam prophetam prophete enim os Domini sunt unde os Domini locutum est||
interl.| interl.| quia quod interrogantes audierant neglexerunt||
sperantes auxilium in fortitudine
interl.| interl.| in fortitudine tua Domine habemus fiduciam||
pharao
interl.| interl.| pharao nomen dignitatis regie, sicut augustus cesar||
et habentes fiduciam in umbra
interl.| interl.| protectione||
Egypti
marg.| marg.| QUI  AMBULATIS. Ut dicit Hieronymus : Ieremias cum eis ivit et super portam civitatis Thamnis lapides comportavit et dixit : hec dicit Dominus : ecce ego adducam Nabuchodonosor servum meum et ponet sedem suam super hos lapides et comprehendet vos pariter cum omnibus Egyptiis in quibus confisi estis et peribitis fame captivitate dura gladio eo quod noluistis {t. 3 : Erfurt, f. 97ra ; facsim., p. 49a} [Rusch, f. 97ra ] audire vocem meam ut habitaretis in terra vestra.||
Numérotation du verset Is. 30,3 
et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem
interl.| interl.| qui et Mephres sicut alius Nechao proprie||
et fiducia umbre Egypti in ignominiam
Numérotation du verset Is. 30,4 
erant enim in Tanis principes tui
interl.| interl.| ironia||
interl.| interl.| emphaticos cum irrisione legendum est||
et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt
marg.| marg.| ERANT  ENIM IN  THANIS. Quasi an ideo recessistis a me ut fugeretis usque in Thamnis et Anes ?||
marg.| marg.| Thamnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt. Anes in finibus Egypti sita est forsitan timore turbati non ausi sunt in Thamnis manere et fugerunt usque ad Anes.||
Numérotation du verset Is. 30,5 
omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit
interl.| interl.| quia||
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et opprobrium
Numérotation du verset Is. 30,6 
onus iumentorum
interl.| interl.| due tribus||
interl.| interl.| homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus||
marg.| marg.| ONUS  IUMENTORUM. Post decem onera diversarum gentium undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit que remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem.||
marg.| marg.| IUMENTORUM. Eremus per quam Iohanna filius Caree et alii duces traduxerunt reliquias in Egyptum contra preceptum Domini vel ipsa Egyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt.||
austri
interl.| interl.| quia in australi parte habitabant||
in terra tribulationis et angustie
marg.| marg.| IN TERRA. Eremus per quam Iohanna filius Caree et alii duces traduxerunt reliquias in Egyptum contra preceptum Domini vel ipsa Egyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinerunt.||
leaena et leo
interl.| interl.| metaphoricos||
interl.| interl.| Hierusalem vel populus||
interl.| interl.| Iohanna et alii principes||
ex eis
interl.| interl.| venenatis venenati||
Vipera
interl.| interl.| generatio viperarum||
et regulus volans
interl.| interl.| cito transiens sicut patres eorum||
Portantes
interl.| interl.| secum in Egyptum||
super humeros iumentorum
interl.| interl.| equorum asinorum||
divitias suas
interl.| interl.| aurum et argentum etc.||
et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit
interl.| interl.| adveniente Nabuchodonosor||
Numérotation du verset Is. 30,7 
Egyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo
interl.| interl.| quia in Egyptiis vanum auxilium||
clamavi super hoc
interl.| interl.| in Egypto non constantia belli||
superbia tantum est
interl.| interl.| ergo||
quiesce
interl.| interl.| in terra tua||
Numérotation du verset Is. 30,8 
nunc ingressus
interl.| interl.| Egyptum||
scribe eis super buxum
interl.| interl.| ut imperpetuum maneat||
et in libro diligenter exara illud et erit
interl.| interl.| scriptum illud||
in die novissimo
interl.| interl.| cum venerit Nabuchodonosor cum res completa fuerit||
in testimonium
interl.| interl.| prophetalis veritatis||
usque ad eternum
marg.| marg.| NUNC  ERGO. Dominus ad Ieremiam vel ad Isaiam secundum hebreos. Unde enim spiritus est in prophetis et apud Deum omnia tempora sunt coniuncta.||
marg.| marg.| Dominus ad Ieremiam. O Ieremia ingressu cum eis in Egyptum scribe diligenter que mandavi eis ut non fugerent scilicet in Egyptum sed manerent in terra sua ut sit scriptura hec in testimonium quia bene feci eis bene docui et ipsi spreverunt.||
Numérotation du verset Is. 30,9 
populus enim
interl.| interl.| dicens non manebimus hic sed in Egyptum fugiemus||
ad iracundiam provocans est
interl.| interl.| me||
interl.| interl.| qui semper rebellis et incredulus||
et filii mendaces filii
interl.| interl.| dixerunt enim Ieremie ora pro nobis Dominum ut dicat nobis quid agere debeamus et audire noluerunt||
nolentes audire legem Domini
interl.| interl.| si promittunt se bene facturos cito deficiunt||
marg.| marg.| ET FILII. Tropologice. Omnis hereticus filius appelatur ex nobis enim exierunt sed non fuerunt ex nobis qui interioribus auribus nolunt audire legem Dei. Nolite nobis videre que recta {t. 3 : Erfurt, f. 97rb ; facsim., p. 49b} [Rusch, f. 97rb ] sunt nec minari gehenne flammas sed promittit nobis regna celorum. Ad populum quoque Ecclesie negligentem austeritatem magistrorum fugientem et adulationem querentem hec referuntur.||
Numérotation du verset Is. 30,10 
qui dicunt videntibus
interl.| interl.| futura||
interl.| interl.| Ieremie et Baruch et Olde||
interl.| interl.| spiritu prophetico propria industria||
interl.| interl.| nolite annuntiare nobis verbum Domini non enim audiemus||
nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea que recta sunt
interl.| interl.| ut maneamus hic||
interl.| interl.| ut eamus in Egyptum||
Videte nobis errores
interl.| interl.| sinite nos errare||
Numérotation du verset Is. 30,11 
auferte a me
interl.| interl.| auferte a me veritatem hanc||
Viam
interl.| interl.| quam docetis||
declinate a me semitam cesset
interl.| interl.| tandem||
a facie nostra
interl.| interl.| in presentia||
interl.| interl.| monita eius||
Sanctus Israel
interl.| interl.| propterea hec dicit Dominus||
Numérotation du verset Is. 30,12 
Propterea
interl.| interl.| quia reprobastis illum||
hec dicit Sanctus Israel
interl.| interl.| nolentibus se ingerit ut quem neglexistis commonentem sentiatis punientem ut habitaretis in terra vestra||
pro eo quod reprobastis verbum
interl.| interl.| hoc ||
marg.| marg.| PRO EO  QUOD  EXPROBRASTIS. Heretici quoque et omne dogma contrarium veritati confidunt in calumnia et mendacio propterea impietatis eorum civitas destruetur quam scilicet edificavit Caym cui veniet repentina perditio cum capta fuerit ab ecclesiasticis viris et ideo destructa et comminuta ut nihil remaneat in ea quod possit ignem emortuum reaccendere et saltem scenosam et parvulam aquam sitientibus prebere.||

verbum] + hoc Weber
et sperastis
interl.| interl.| habentes fiduciam in Egyptiorum calumnia atque mendacio||
in calumniam
interl.| interl.| deceptionem||
et tumultum
interl.| interl.| superbiam Egypti||
et innixi
interl.| interl.| spe||
estis super eo
interl.| interl.| tumultu||
Numérotation du verset Is. 30,13 
propterea erit vobis iniquitas
interl.| interl.| trangressio precepti||
hec sicut interruptio
interl.| interl.| muri||
Cadens
interl.| interl.| ut ipsi cadatis subito||
marg.| marg.| SICUT  INTERRUPTIO. Quasi quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari et pristinum decorem recipere potest sic veniet vobis repentina contritio.||
et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio
interl.| interl.| muri||
eius
Numérotation du verset Is. 30,14 
et comminuetur sicut conteritur
interl.| interl.| alia similitudo||
lagoena figuli contritione pervalida
interl.| interl.| sic nec de vobis aliquid utile remanebit persequente Nabuchodonosor||
et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aque de fovea
Numérotation du verset Is. 30,15 
quia hec dicit Dominus Deus Sanctus Israel
interl.| interl.| qui per me et Ieremiam vobis loquitur||
marg.| marg.| QUIA  HEC  DICIT  DOMINUS. Anagoge. Omnes ad penitentiam precipue et maxime hereticos hortatur quia si reversi a vitiis ingemuerint et penitentiam egerint salvi erunt illis econtrario confidentes in falsis magistris et in incertis seculi equos Egyptios desiderant et eorum velocitate letantur quos multiplicare Dominus prohibuit Ideo ecclesiastici viri persequentur eos et unius belletoris vocem vel quinque (quod ad mentem et ad quinque sensus referre debemus) mille homines et incomposita turba fugientium sustinere non poterunt.||
si revertamini
interl.| interl.| quasi penitentiam agite antequam veniat captivitas||
et quiescatis
interl.| interl.| in terra vestra||
salvi eritis in silentio
interl.| interl.| quietis||
et in spe
interl.| interl.| fixa in me et non in Egypto||
erit fortitudo vestra et noluistis
interl.| interl.| obedire mihi||
Numérotation du verset Is. 30,16 
et dixistis nequaquam
interl.| interl.| manebimus hic||
sed ad equos
interl.| interl.| Egyptiorum||
fugiemus ideo fugietis et super veloces
interl.| interl.| concito gradu pergemus ad eos||
ascendemus ideo veloces erunt
interl.| interl.| Chaldei quos effugere non poteritis||
qui persequentur vos
Numérotation du verset Is. 30,17 
mille homines
interl.| interl.| Egyptii in quibus confiditis||
a facie terroris unius
interl.| interl.| Chaldei||
et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini
interl.| interl.| pauci in signum tante captivitatis||
quasi malus navis
interl.| interl.| fixus in signum naufragii||
in vertice montis et quasi signum super collem
interl.| interl.| potentie Dei demonstrande et cuius sermo compleatur meus an illorum||
Numérotation du verset Is. 30,18 
propterea expectat Dominus
interl.| interl.| penitentiam vestram||
ut misereatur vestri
interl.| interl.| quasi hec venient nisi penitentiam egeritis proptera expectat Dominus||
et ideo exaltabitur parcens vobis
interl.| interl.| in misericordia superexaltat misericordia in iudicio||
interl.| interl.| vel in cruce ut omnibus parcat||
quia Deus iudicii Dominus
interl.| interl.| Filius Pater enim non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio||
interl.| interl.| expecta Dominum et viriliter age etc.||
interl.| interl.| recta spe||
Numérotation du verset Is. 30,19 
populus enim Sion
interl.| interl.| Ecclesie que est modo in speculatione||
habitabit in Hierusalem
interl.| interl.| celesti ubi est vera visio pacis||
Plorans
interl.| interl.| ante||
Nequaquam
interl.| interl.| conversus||
Plorabis
interl.| interl.| absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum||
interl.| interl.| fletus tuus vertetur in gaudium||
interl.| interl.| Hierusalem||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 97vb ; facsim., p. 50a} [Rusch, f. 97vb ] PLORANS  NEQUAQUAM  PLORABIS. Iudei referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel et Hiesu magno sacerdote post septuaginta annos redierunt de captivitate in Hierusalem et bona fleverunt que prius habuerant. Nos autem omnes promissiones que excedunt mediocritatem illius temporis ad Christi referimus adventum in quo captivus quondam populus passione Domini liberatus habitat in Sion et in Hierusalem in specula scilicet et visiose pacis id est Ecclesia.||
Miserans
interl.| interl.| quotidie||
miserebitur tui
interl.| interl.| in die iudicii omnino||
ad vocem
interl.| interl.| plenam miseratione||
Clamoris
interl.| interl.| orationis||
Tui
interl.| interl.| Hierusalem||
statim ut audierit
interl.| interl.| si digna audiri||
respondebit tibi
interl.| interl.| ecce adsum||
interl.| interl.| magis re quam voce||
Numérotation du verset Is. 30,20 
et dabit vobis
interl.| interl.| Iudei dicunt quod egressuri de captivitate inopiam cibi et potus passi sunt||
Dominus panem artum
interl.| interl.| doctrinam evangelii que duobus mandatis coartat omnia mandata veteris testamenti||
interl.| interl.| scriptura ubi obscura panis est ibi aperta aqua||
et aquam brevem et non faciet avolare
interl.| interl.| recedere||
a te ultra doctorem tuum
interl.| interl.| magister vester unus est Christus||
et erunt oculi tui
interl.| interl.| cordis||
videntes preceptorem tuum
interl.| interl.| modo in spe tandem in re||
Numérotation du verset Is. 30,21 
et aures
interl.| interl.| interiores||
tue audient
interl.| interl.| exaudient||
verbum post tergum monentis
interl.| interl.| Christi||
hec via
interl.| interl.| Christus ad credentes loquitur||
interl.| interl.| ego sum via veritas et vita||
interl.| interl.| me imitamini unde : vende omnia et #sequere me et qui mihi ministrat me sequatur||
ambulate in ea
interl.| interl.| de virtute in virtutem||
interl.| interl.| noli esse nimium iustus||
neque ad dexteram neque ad sinistram
interl.| interl.| in malum declines||
marg.| marg.| POST  TERGUM etc. Prima condicione quasi in facie Adam audivit a Domino : crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quasi post tergum positus maledicta terra in opere tuo. Huius casu nos omnes retro cedimus et modo audimus a Domino convertimini ad me et ego convertar ad vos et alibi : convertimini ad me in toto corde vestro etc. ut his monitis anteriora petamus et hoc est : aures tue audient verbum monentis post tergum.||
marg.| marg.| NEQUE AD  DEXTERAM. In utraque parte quicquid supra modum est in vitio est.||
marg.| marg.| NEQUE AD  DEXTERAM etc. Declinandum est sed via publica gradiendum id est reigoa susenon fallit.||
Numérotation du verset Is. 30,22 
et contaminabis
interl.| interl.| conversus ad fidem reputabis omnia idola contaminata sculptilia et conflatilia||
lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum
interl.| interl.| ornamentum||
conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam menstruate egredere
interl.| interl.| Isaia vel Ieremia||
dices ei
interl.| interl.| populo credenti de gentibus||
marg.| marg.| ET CONTAMINABIS  LAMMINAS. Idola scilicet que ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit in splendore eloquentie quod significat argentum et in ratione sapientie quod significat aurum comminues set disperges et immunda iudicabis.||
Numérotation du verset Is. 30,23 
et dabitur pluvia
interl.| interl.| gratia Spiritus Sancti||
semini tuo
interl.| interl.| predicationi||
ubicumque seminaveris in terra
interl.| interl.| in quacumque gente||
et panis frugum terre
interl.| interl.| «ego sum panis vivus »||
erit uberrimus
interl.| interl.| in cordibus sanctorum||
et pinguis
interl.| interl.| gratia et pinguedine Spiritus Sancti||
pascetur
interl.| interl.| pane verbi Dei||
in possessione tua
interl.| interl.| Ecclesia||
in die illo
interl.| interl.| cum idola confregeris||
agnus spatiose
interl.| interl.| mitis corde qui sequitur agnum quocumque ierit et semper ad dexteram est||
marg.| marg.| ET DABITUR  PLUVIA etc. In regum volumine scriptum est quia interfectis ab Elia pseudo prophetis data sit pluvia terre Israel et panis Helysei. Et postea salvatoris uberrimus fuerit atque pinguissimus et tanta plenitudinem habeat ut multa hominum millia saturati sint. In presenti quoque loco non datur pluvia semini spiritali et panis terre uberrimus atque pinguissimus nisi idola deargentata et deaurata fuerint comminuta et reputata in sterquilinium nisi enim vitia abiecerint virtutes non subeunt.||
marg.| marg.| PASCENTUR. Quidam hec hyperbolicos Cyri temporibus qui captivitatem populi relaxavit in Iudea completa contendunt.||
pluvia] luvia Weber
Numérotation du verset Is. 30,24 
interl.| interl.| apostoli duces gregis||
interl.| interl.| apostoli vel apostolici viri||
et pulli asinorum
interl.| interl.| filii scilicet Iudeorum qui per asinam vel gentilium qui per asine pullum significantur||
interl.| interl.| subiecti||
qui operantur terram
interl.| interl.| ut fructificent||
interl.| interl.| Ecclesiam vel unusquisque corpus suum||
Commixtum
interl.| interl.| historiam cum spiritali sensu||
migma
interl.| interl.| migma est ordeum cum palea||
comedent sic in area
interl.| interl.| scripture||
ut ventilatum est
interl.| interl.| a Spiritu Sancto examinatum||
marg.| marg.| COMMIXTUM  MIGMA. Isaac ordeum sevit quia apud allophylos erat et centenariam ordei frugem recepit. Et Osee coro et dimidio ordei adulteram conduxit. Salvator quoque quinque millia virorum quinque sensus corporis et legem Myosi sequentium ordeaceis panibus saturavit qui in alio loco frangens septem panes {t. 3 : Erfurt, f. 97vb ; facsim., p. 50b} [Rusch, f. 97vb ] et in frustra comminuens quattuor millia triticeis panibus replevit qui evangelicum numerum sequebatur. Huiusmodi populi partem comedunt palearum in quibusdam sequentes litteram et per paleas et ordeum paulatim proficiunt et transeunt ad frumentum.||
Numérotation du verset Is. 30,25 
et erunt
interl.| interl.| de die iudicii||
super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum
interl.| interl.| sanctos virtutibus eminentes vel plus vel minus vel expositores divinorum eloquiorum||
rivi currentium aquarum
interl.| interl.| doctrina evangelii||
marg.| marg.| ET ERUNT. In dei iudicii super montes et colles erunt rivi currentium aquarum quia bona opera sanctorum clarebunt que observantes mandata impleverunt et doctrina evangelii appropinquante die iudicii predicatione Helye et Enoch pene per omnes gentes abundabit.||
marg.| marg.| Et erunt super omnes montes. Iudei multos interfectos et ruentes turres ad Romanum referunt imperium unde ut qui tenet nunc teneat donec de medio fiat quod eo tempore tanta beatitudo fuerit populo Israel ut non solum valles et campestria sed montes et colles aquis fluentibus irrigentur. Nos montes et colles intelligimus qui virtutibus elevantur qui esuriunt et sitiunt iustitiam quos Dominus provocat ad bibendum qui enim biberit de aquis eius non sitiet in eternum. Unde : « Benedicite Domino de fontibus Israel ».||
in die interfectionis
interl.| interl.| iudicii||
multorum cum ceciderint turres
interl.| interl.| demones munimentum maloru et principes huius seculi||
marg.| marg.| INTERFECTIONIS  MULTORUM. Multi enim sunt vocati pauci vero electi. Turres potestates demonum vel superbi de quibus dicitur vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrod Lybani . Has turres edificare cupiebant qui moveunt pedes suos ab oriente quorum lingue in Babylone confuse et super quos cecidit turris in Syloa.||
Numérotation du verset Is. 30,26 
et erit lux lune sicut lux solis
interl.| interl.| post iudicium et celum erit novum et terra nova enim propter hominem facta in eius lapsu peiorata sunt et sol et luna suo lumine minorata||
et lux solis erit septempliciter
interl.| interl.| finitum pro infinito||
sicut lux septem dierum
interl.| interl.| scilicet quando creatus est mundus||
in die qua alligaverit Dominus
interl.| interl.| sanando||
Vulnus
interl.| interl.| mortalitatem peccati et omnes miserias||
populi sui
interl.| interl.| absolute ut omnes Deo servientes significet||
interl.| interl.| sanctorum||
interl.| interl.| fugiet dolor et gemitus||
et percussuram plage eius sanaverit
marg.| marg.| ET ERIT  LUX. Cum premium laboris percipient quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat quia iusti fulgebunt sicut sol.||
Numérotation du verset Is. 30,27 
Ecce
interl.| interl.| bonis promittit premia contemptoribus minatur supplicia||
nomen Domini venit
interl.| interl.| ad damnandum malos et remunerandum bonos||
de longinquo
interl.| interl.| post multa tempora||
ardens furor eius
interl.| interl.| in vindicta more nostro||
et gravis
interl.| interl.| reprobis||
ad portandum labia
interl.| interl.| verba||
Eius
interl.| interl.| Filii||
interl.| interl.| dicendo : esurivi et non dedistis mihi manducare etc.||
repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum||
marg.| marg.| ECCE  NOMEN  DOMINI. Filius in nomine Patris unum enim nomen est Patris et Filius et Spiritus Sanctus unde : baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti non in nominibus sed in nomine quod est Deus.||
Numérotation du verset Is. 30,28 
spiritus eius
interl.| interl.| diabolum et membra eius||
velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum errores
interl.| interl.| dominationem diaboli||
interl.| interl.| diabolum qui subiectos trahit in ruinam||
quod erat in maxillis populorum
marg.| marg.| SPIRITUS  EIUS etc. Sicut torrens inundans eum pervenerit usque ad collum animantem suffocat sic Spiritus ire Dei in iudicio impios suffocabit.||
marg.| marg.| Finem omnium venisse significat sicut torrrens suffocat eum ad cuius collum pervenit sic Dei iudicium neminem transibit impunitum.||
marg.| marg.| QUOD  ERAT IN  MAXILLIS etc. Ut pro voluntate diaboli circunferentur hec perdet Dominus in die iudicii vel in predicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint et idola relinquent.||
Numérotation du verset Is. 30,29 
{t. 3 : Erfurt, f. 98ra ; facsim., p. 51a} [Rusch, f. 98ra ] canticum erit vobis sicut nox sanctificate sollemnitatis et letitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret
interl.| interl.| Iudei in templum sancti in celum||
in montem Domini ad Fortem Israel
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 98ra ; facsim., p. 51a} [Rusch, f. 98ra ] CANTICUM  ERIT  VOBIS. Post penam malorum agit de gloria sanctorum.||
marg.| marg.| Sicut filii Israel transito mari rubro cum vidissent pharaonem et Egyptios submersos cum letitia dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus etc. Sic in die iudicii transito mundo et damnato diabolo et membris suis sancti cum letitia exultabunt in Dei laudibus eodem modo in conversione gentium.||
marg.| marg.| SICUT  QUI  PERGIT etc. Preceptum est filiis Israel ut decimas bonorum suorum templo Domini offerent datorem bonorum glorificantes sic sancti in iudicio offerent manipulos suos exultantes et Deum laudantes et gentes converse similiter.||
Numérotation du verset Is. 30,30 
et auditam faciet Dominus
interl.| interl.| Pater||
interl.| interl.| in iudicio||
gloriam
interl.| interl.| ultionem malorum||
interl.| interl.| venit hora ut omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei et procedent etc.||
interl.| interl.| redit ad penam malorum||
vocis sue
interl.| interl.| Filii qui et Verbum||
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum||
et terrorem brachii sui
interl.| interl.| Filii||
ostendet in comminatione
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum||
furoris et flamma ignis devorantis
interl.| interl.| "ignis succensus est in furore meo ardebit me usque ad novissima"#| ||

Cf. Dt. 32, 22 (canticum ad laudes sabbato)
allidet in turbine
interl.| interl.| in circuitu eius tempestas #valida||
et in lapide grandinis
interl.| interl.| lapidatione tribulationis||
Numérotation du verset Is. 30,31 
a voce enim Domini
interl.| interl.| sententia terribili||
pavebit Assur
interl.| interl.| diabolus et membra||
virga
interl.| interl.| ultionis||
percussus
Numérotation du verset Is. 30,32 
et
interl.| interl.| hoc contra Origenem||
erit transitus virge
interl.| interl.| persecutionis terre||
fundatus
interl.| interl.| non transitorius||
quam requiescere faciet
interl.| interl.| ut non transeat||
Dominus super eum
interl.| interl.| diabolum||
in tympanis et in citharis
interl.| interl.| letitia sanctorum||
interl.| interl.| letabitur iustus cum viderit vindictam||
et in bellis precipuis expugnabit eos
interl.| interl.| reprobos||
interl.| interl.| demones||
Numérotation du verset Is. 30,33 
preparata est enim
interl.| interl.| ite maledicti in ignem eternum qui preparatus est diabolo||
ab heri
interl.| interl.| ab initio||
Tophet
interl.| interl.| vallis gehenne||

Tophet] scrips. hic et ubique, Topheth Rusch, Thofeth Weber
a rege
interl.| interl.| omnipotenti||
preparata
interl.| interl.| impiis||
profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa
interl.| interl.| impii||
flatus Domini
interl.| interl.| ira||
interl.| interl.| metaphora flatu enim et voluntate Domini succendetur||
sicut torrens sulphuris
interl.| interl.| quod flammas excitat vel excutit||
succendens eam
interl.| interl.| sperantes in idolatris qui cultum Dei habere se iactat||
interl.| interl.| gehennam||
marg.| marg.| SULPHURIS. In inferno fetor intolerabilis et inextinguibilis ignis.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_30)