initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 32

Numérotation du verset Is. 32,1 
interl.| interl.| non accipiret personam||
regnabit rex
interl.| interl.| Christus||
et principes
interl.| interl.| apostoli||
in iudicio
interl.| interl.| iusto||
preerunt.
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 98va ; facsim., p. 52a} [Rusch, f. 98va ] ECCE IN  IUSTITIA etc. Finita prophetia de his qui in Egyptum descenderant incipit de adventum Christi et apostolorum eius.||
Numérotation du verset Is. 32,2 
et erit vir
interl.| interl.| populus fidelis||
sicut qui absconditur a vento
interl.| interl.| demonum||
et celat se a tempestate
interl.| interl.| huius mundi||
sicut rivi aquarum
interl.| interl.| irrigatio doctrine||
in siti et umbra petre
interl.| interl.| Ecclesie||
prominentis in terra deserta
marg.| marg.| ET ERIT. Quasi sic erit tutus in tribulationibus sicut qui ventum et turbinem fuegiens tuto se abscondit loco et qui fontes purissimos invenit in deserto et qui solis ardorem sub prominenti devitat saxo.||
Numérotation du verset Is. 32,3 
non caligabunt oculi videntium
interl.| interl.| beati oculi qui vident que vos videtis||
interl.| interl.| apostolorum credentium||
et aures
interl.| interl.| cordis||
Audientium
interl.| interl.| que prius surde||
diligenter auscultabunt
interl.| interl.| Domino predicante||
Numérotation du verset Is. 32,4 
et cor stultorum
interl.| interl.| ante||
interl.| interl.| idiotarum vel gentilium||
interl.| interl.| stulta et infirma mundi elegit Deus ut confundat sapientes||
intelliget scientiam
interl.| interl.| Domini||
et lingua balborum
interl.| interl.| que Christum sonare non poterat||
interl.| interl.| prius||
Velociter
interl.| interl.| expedite||
interl.| interl.| quantum ad verba fidei|||
Loquetur
interl.| interl.| suggerente spiritu||
et plane
interl.| interl.| aperte||
Numérotation du verset Is. 32,5 
non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps
interl.| interl.| sapientie||
interl.| interl.| philosophus sapientia huius mundi stultus est apud Deum||
neque fraudulentus appellabitur
interl.| interl.| scribe et pharisei qui fraudulenter legem Dei interpretantur||
fraudulenter] fradulenter cacogr. Rusch
maior
interl.| interl.| in lege||
Numérotation du verset Is. 32,6 
stultus enim
interl.| interl.| qui ibi trepidavit ubi non erat timor||
fatua loquetur
interl.| interl.| demonium habes et huiusmodi||
et cor eius faciet iniquitatem
interl.| interl.| dixit insipiens in corde suo non est Deus||
ut perficiat simulationem
interl.| interl.| scimus quia verax es etc.||
et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat
interl.| interl.| pane verbi Dei||
animam esurientis
interl.| interl.| populi||
interl.| interl.| avertendo a predicatione Christi||
et potum
interl.| interl.| doctrine||
sitienti auferat
Numérotation du verset Is. 32,7 
Fraudulenti
interl.| interl.| doctoris||
vasa pessima sunt
interl.| interl.| corda vel auditores qualis magister talis discipulus||
ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos
interl.| interl.| argumenta concinnavit quibus probaret non esse Christum unde ad Nichodemum : scrutare scripturas et vide quia propheta a Galilea non surgit||
Mites
interl.| interl.| simplices||
in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
interl.| interl.| si non facio opera Patris mei nolite credere mihi||
interl.| interl.| Chritus pauper pro nobis||
Numérotation du verset Is. 32,8 
princeps vero
interl.| interl.| Hiesus qui et pauper||
ea que digna sunt principe cogitavit
interl.| interl.| ego a Deo processi et veni ego et Pater unum sumus et huiusmodi||
et ipse super duces
interl.| interl.| apostolos||
stabit
interl.| interl.| quasi sollicitus pro nobis omnibus||
Numérotation du verset Is. 32,9 
mulieres opulente
interl.| interl.| olim||
Surgite
interl.| interl.| a vitiis||
et audite
interl.| interl.| post ruinam||
vocem meam
interl.| interl.| correctionem||
filie confidentes
interl.| interl.| in divitiis||
percipite auribus eloquium meum
marg.| marg.| MULIERES. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut peniteant vel per mulieres sinagoge notantur vel urbes Iudee.||
marg.| marg.| MULIERES  OPULENTE etc. Post vocationem gentium quibus Christus in iustitia imparavit ad mulieres opulentas sermo dirigitur.||
Numérotation du verset Is. 32,10 
post dies et annum
interl.| interl.| duos annos et dimidium et annum hoc est post tres annos et dimidium||
et vos conturbabimini confidentes consummata
interl.| interl.| adimpleta||
interl.| interl.| vel [vindemi]antis||
interl.| interl.| captivitas||
collectio ultra non veniet
interl.| interl.| et hec est ultima et perpetua||
marg.| marg.| POST  DIES ET  ANNUM. Unde : ecce venit tempus acceptabile ecce nunc dies salutis et alibi annum placabilem Domino.||
marg.| marg.| Id est post predicationem Christi quia enim impenitentes fuerunt et si non illico captivati tamen illico conturbati quia noluerunt recipere predicationem Domini.||
Numérotation du verset Is. 32,11 
Obstupescite
interl.| interl.| super miseria vestra||
Opulente
interl.| interl.| quondam et ideo miserabiliores||
conturbamini confidentes
interl.| interl.| penitentes||
exuite vos
interl.| interl.| pectora nudate hoc enim habet alia editio||
et confundimini
interl.| interl.| super peccato vestro||
Accingite
interl.| interl.| cilicio||
lumbos vestros
Numérotation du verset Is. 32,12 
super ubera
interl.| interl.| filios||
plangite super regione
interl.| interl.| a qua exules||
desiderabili
interl.| interl.| fluente lac et mel||
super vinea fertili
interl.| interl.| domo Israel||
marg.| marg.| SUPER  UBERA  PLANGITE. Filie Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros.||
Numérotation du verset Is. 32,13 
super humum populi mei
interl.| interl.| Iude et Beniamin||
spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos
interl.| interl.| civitates aliarum tribuum||
gaudii civitatis exultantis
interl.| interl.| olim||
marg.| marg.| SUPER  HUMUM  POPULI  MEI.  ALLEGORICE. Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentes vocat super quas spinas et vepres ascendere perhibet quia nec ipsas quoque esse sine punctionibus vitiorum videt. Domus gaudii civitatis exultantis est mens pravorum que dum ventura supplicia conspicere negligit in carnis voluptate se deserens inaniter hilarescit ait ergo si et illorum mentem vitia deprimunt qui se pro celestis patrie desiderio affligunt quibus culpis subtracti sunt qui sine formidine se in carnis voluptate derelinquerunt.||
Numérotation du verset Is. 32,14 
domus enim
interl.| interl.| domus mea domus orationis vocabitur etc.||
interl.| interl.| relinquetur domus vestra deserta||
interl.| interl.| templum||
dimissa est
interl.| interl.| a Deo surgite eamus hinc||
Multitudo
interl.| interl.| domorum||
urbis relicta est
interl.| interl.| ab habitatoribus||
tenebre
interl.| interl.| ex densitate veprium et spinarum||
et palpatio
interl.| interl.| palpabiles||
facte sunt super speluncas
interl.| interl.| abdita et secreta loca templi et misteria||
usque in eternum
interl.| interl.| manebit capativitas||
gaudium onagrorum pascua
interl.| interl.| erunt||
gregum
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 98vb ; facsim., p. 52b} [Rusch, f. 98vb ] ONAGRORUM. Quorunlibet silvestrium animalium et avium que ibi longo tempore habitaverunt. Allegorice : pagani #bestialiter insanientes diversa portenta ibi coluerunt.||
Numérotation du verset Is. 32,15 
donec effundatur super nos spiritus de excelso
interl.| interl.| unde : mittam vobis Spiritum veritatis||
et erit
interl.| interl.| ut supra||
desertum in Chermel
interl.| interl.| repulsis apostolis a Iudeis et transeuntibus ad gentes||
et Chermel in saltum reputabitur
marg.| marg.| DONEC  EFFUNDATUR. Spiritus Sanctus predicante Helia et Enoch descendat super vos sicut in pentecoste super apostolos. Adiungit autem se propheta compatiendo illis.||
marg.| marg.| DESERTUM. Solitudo scilicet #gentium vertitur in divitias Israel et Israel reputabitur in gentes.||
Numérotation du verset Is. 32,16 
et habitabit
interl.| interl.| per fidem||
in solitudine
interl.| interl.| gentibus||
Iudicium
interl.| interl.| Filius cui datum est omne iudicium||
et iustitia in Chermel sedebit
Numérotation du verset Is. 32,17 
et erit opus iustitie
interl.| interl.| iustificantis||
Pax
interl.| interl.| que exuperat omnem sensum||
interl.| interl.| reconciliatione cum Deo Christus enim reconciliavit nos Deo||
et cultus iustitie silentium et
interl.| interl.| erit||
interl.| interl.| in spe||
interl.| interl.| securi eterna pace requiescant||
securitas usque in sempiternum
marg.| marg.| ET CULTUS  IUSTITIE. Ut in silentio oremus non in plateis non clamantes non in multiloquio. Unde : tu autem cum oraveris intra in cubiculum etc.||
Numérotation du verset Is. 32,18 
et sedebit
interl.| interl.| in plateis iudicando||
populus meus
interl.| interl.| gentes||
in pulchritudine pacis
interl.| interl.| est sanctis data pax mentis et requies etiam in hac vita||
interl.| interl.| honestate||
et in tabernaculis fiducie
interl.| interl.| torrente voluptatis tue potabis eos||
et in requie opulenta
interl.| interl.| misteriis veteris et novi testamenti||
marg.| marg.| IN TABERNACULIS. Iam in mansionibus celi confidenter habitat. Unde : in domo Patris mei mansiones multe sunt. Vel in Ecclesiis que in Domino fiducialiter sperant.||
Numérotation du verset Is. 32,19 
grando autem
interl.| interl.| miserie et nunc quotidie a Romanis et in die iudicii||
in descensione saltus
interl.| interl.| populo Iudeorum silvestri mente viventium||
et humilitate
interl.| interl.| omnino||
Humiliabitur
interl.| interl.| destruetur||
civitas
interl.| interl.| Hierusalem||
marg.| marg.| GRANDO. Quasi cum populus christianus in pulchritudine pacis sederit tunc ira Dei in saltum seviet.||
Numérotation du verset Is. 32,20 
beati
interl.| interl.| o apostoli||
qui seminatis
interl.| interl.| verbum Dei||
super omnes aquas
interl.| interl.| corda gentium emolita||
interl.| interl.| scripture||
marg.| marg.| BEATI  QUI  SEMINATIS. HIERONYMUS. IN EXPOSITIONE ECCLESIASTES. Ille magister dignus beatitudine habetur qui super irriguum pectus seminat audientium tam de Iudeis quam de gentibus populo congregato.||
Immittentes
interl.| interl.| vinculis preceptorum||
interl.| interl.| de utroque populo congregatur Ecclesia||
pedem bovis
interl.| interl.| Iudei qui iugum legis diu sustinuerunt||
et asini
interl.| interl.| gentilis qui sine lege et ratione||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_32)