initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 34

Numérotation du verset Is. 34,1 
Accedite
interl.|  de die iudicii generaliter
Gentes
interl.|  gentiles
et audite et populi
interl.|  Iudei
attendite
interl.|  retributionem iustam Iudeis redditam
audiat terra et plenitudo eius orbis
interl.|  habitantes in ea
et omne germen eius
interl.|  idem sed repeticio confirmatio est
Numérotation du verset Is. 34,2 
quia indignatio
interl.|  vindicta
Domini super omnes gentes
interl.|  generaliter in iudicio
et furor
interl.|  specialiter
super omnem militiam eorum
interl.|  demonum

omnem] universam Weber
interfecit eos
interl.|  dicens : ite maledicti in ignem eternum
et dedit eos in occisionem
interl.|  iusto iudicio
Numérotation du verset Is. 34,3 
interl.|  quos diabolus vel mali homines exemplo interfecerunt
Proicientur
interl.|  in infernum
et de cadaveribus
interl.|  peccatoribus
eorum ascendet fetor
interl.|  peccatorum
tabescent
interl.|  deficient
montes
interl.|  tiranni
interl.|  vel angeli qui singulis genitibus presidebant
sanguine eorum
interl.|  quos occiderunt
Numérotation du verset Is. 34,4 
et tabescet omnis militia celorum
interl.|  demonum aeriorum
et complicabuntur
interl.|  virtutes celorum movebuntur et cadent stelle de celo
sicut liber celi
interl.|  aerii
et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium
interl.|  sub autumno
de vinea et de ficu
marg.|  OMNIS  MILITIA. Sol et luna et stelle obscurari videbuntur clarescente vera luce que est Christus spiritus quoque mali amissa potestate in inferno recludentur.
marg.|  ET  COMPLICABUNTUR  SICUT  LIBER  CELI. Non scilicet interibunt sed postquam omnia peccata aperta fuerint et derelicta complicabuntur libri qui aperti fuerant ut ultra in eis non {t. 3 : Erfurt, f. 99vb ; facsim., p. 54b} [Rusch, f. 99vb ] scribantur delicta. Unde iudicium sedit et aperti sunt libri.
marg.|  Complicabuntur sicut liber celi. Aer iste igne involvetur et plicari videbitur sicut liber. Postquam enim omnia peccata aperta fuerint complicabuntur libri qui fuerant aperti nihil enim postea scribetur in eis. Hinc Daniel : iudicium sedit et libri aperti sunt.
Numérotation du verset Is. 34,5 
quoniam inebriatus est
interl.|  repletus malitia peccantium
interl.|  sanguine interfectorum
in celo
interl.|  aere in quo demones habitant
Gladius meus
interl.|  ultio
Ecce
interl.|  post penam demonum
super Idumeam
interl.|  Idumeus terrenus
interl.|  terrenam militiam
descendet et super populum
interl.|  interficiendum
interfectionis mee ad iudicium
Numérotation du verset Is. 34,6 
gladius Domini repletus est sanguine
interl.|  peccatis
incrassatus est adipe
interl.|  iniquitate superborum
de sanguine agnorum
interl.|  simplicium
interl.|  subiectorum
et hircorum
interl.|  principum libidinosorum
de sanguine medullatorum
interl.|  potentiorum ducum
arietum victima
interl.|  tormenta
enim Domini in Bosra
interl.|  quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra
marg.|  IN  BOSRA. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita vel ex Deo mundus enim voluntate Domini firmatur unde : Super maria fundavit eum et ego confirmavi columnas eius.
marg.|  Bosram et Edom hebreorum magistri romani volunt intelligi et omnia de ipsa dici que sequenti continentur capitulo.
et interfectio magna in terra Edom
interl.|  mundo sanguineo vel terreno Edom namque sanguineus vel terrenus
Numérotation du verset Is. 34,7 
et descendent
interl.|  in infernum
Unicornes cum eis
interl.|  monarchiam mundi obtinentes sicut Nero
et tauri
interl.|  principes alii
cum potentibus inebriabitur terra
interl.|  infernus
eorum sanguine
interl.|  malitia
et humus
interl.|  idem
eorum adipe pinguium
interl.|  superbia
Numérotation du verset Is. 34,8 
Quia
interl.|  veniet
dies ultionis Domini
interl.|  sanguinis Christi
annus retributionum
interl.|  tempus predicationis Christi contempti a Iudeis quod in iudicio retribuet eis et in tempore captivitatis
iudicii Sion
marg.|  QUIA  DIES  ULTIONIS  DOMINI. Post generalem mundi ultionem ad Hierusalem #revertitur cui primum loquebatur et destructionem eius pleno sermone describit que facta est a Romanis.
Numérotation du verset Is. 34,9 
et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem
marg.|  CONVERTENTUR  TORRENTES  EIUS  IN etc. Hiperbolice : seniciam romanorum et provincie et civitatis et templi significat incendium.
Numérotation du verset Is. 34,10 
nocte et die
interl.|  assidue
non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius
interl.|  signum et memoria illius incendii
a generatione in generationem desolabitur
interl.|  a Iudeis
in seculum seculorum non erit transiens per eam
interl.|  decreverunt Romani ut nemo Iudeorum reverteretur ad terram nativitatis sue
interl.|  Iudeus libere sicut ante
Numérotation du verset Is. 34,11 
et possidebunt illam
interl.|  Iudeam
onocrotalus
interl.|  solitarius
et hericius et ibis
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 100ra ; facsim., p. 55a} [Rusch, f. 100ra ] IBIX. Avis aquatica serpentibus inimica has aves dicit Iosephus a Moyse delatas in bellum contra Ethiopes quia serpentes abundant in terra illa per quam aditus erat.
et corvus habitabunt in ea
interl.|  ubi templum prius et sedes regia
interl.|  pene secundum mensuram culpe
ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem
interl.|  divine iustitie que non potest immutari
interl.|  cementarii regulam
marg.|  HERICIUS. Per hericium impure mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur. Hericius cum apprehenditur caput et pedes conspiciuntur sed apprehensus in speram colligitur. Caput cernitur et pedes cum quo initio peccatur ad culpam venerit vel quibus vestigiis culpa perpetrata sit cognoscitur. Sed adductis excusationibus et initia iniquitatis et vestigia absconduntur cum is qui corrigit cuncta que prius noverat amittens tergiversatione prave defensionis involutum intra conscientiam comperit. Malitiose enim mentis duplicitas sese intra se coligens abscondit in tenebris defensionis.
Numérotation du verset Is. 34,12 
nobiles eius
marg.|  NOBILES  EIUS. Apostoli enim iam transierant ad gentes. Alii fideles admonitione Spiritus Sancti imminente captivitate transierunt Iordanem in regnum Aggrippe qui pacem habebat cum Romanis.
non erunt ibi regem
interl.|  Christum
interl.|  celi
potius invocabunt et omnes principes eius
interl.|  scribe pharisei et sacerdotes
erunt in nihilum
Numérotation du verset Is. 34,13 
et orientur in domibus eius
interl.|  quondam ornatissimis
spine et urtice
interl.|  pro divitiis
et paliurus in munitionibus eius
interl.|  in templo in domo regia
marg.|  SPINE.  MORALITER. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quid per spinas nisi punctiones vitiorum ? Quid per urticas nisi peccatorum prurigines. In domibus Babylonis spine et urtice pullulant quia in confusione mentis reprobe et desideria cogitationum surgunt que exasperant et peccata operum que pungunt. Paliurus tanta spinarum circundatione densescit ut pro asperitate vix tangi possit. Intus urtica et spina nascitur sed utrumque exterius per paliurum munitur quia minores iniqui mala quelibet faciunt si ea nequissimi maiores tuentur.
et erit
interl.|  ibi
cubile draconum et pascua strutionum
interl.|  signa extreme solitudinis
marg.|  ET  ERIT  CUBILE.  GREGORIUS in Moralia. Contra perversam mentem sub Iudee specie dicitur. Erit cubile drachonum. Quid per drachones nisi malitia ? Quid vero strutionis nomine nisi hypocrisis designatur. Strucio namque speciem volandi habet quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat sed tamen vitam sanctitatis ignorat. In perversa ergo mente dracho cubat et strucio pascitur quia et latens malitia callide tegitur et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentauri nomine nisi lubrica vita signatur et elati greco quippe eloquio onos dicitur asinus et appellatione asini luxuria designatur. Onocentauri ergo subiecti sunt luxurie et vitiis. Inde cervicem erigunt. Unde : bene {t. 3 : Erfurt, f. 100rb ; facsim., p. 55b} [Rusch, f. 100rb ] subiungitur et pilosus clamabit alter ad alterum. Qui alii pilosi nomine figurantur nisi hi quos greci planas latini vero incubos vocant. Quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur sed bestiali extremitate terminatur pilosi ergo nomine cuiuslibet asperitas designatur que et si quando obtentu rationis incipitur semper ad irrationabiles motus tendit. Quasi homo in bestiam desinit cum culpam per imaginem rationis inchoans usque ad irrationabilem effectum trahit. Pilosus alter ad alterum clamat cum perpetrata malitia ad perpetrandam malitiam provocat.
Numérotation du verset Is. 34,14 
et occurrent
interl.|  invicem
demonia onocentauris
interl.|  monstra demonum
interl.|  ex asino per quem stulti et libidinosi et thauro per quem notantur superbi his demones occurrunt suggerendo iuvando
et pilosus clamabit alter ad alterum
interl.|  secundum alios silvestres homines vel incubones et simia
ibi cubavit lamia
interl.|  cetera habet femines pedes equinos
et invenit sibi requiem
Numérotation du verset Is. 34,15 
ibi habuit foveam hericius
interl.|  spinosus
et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi
interl.|  avis rapax
alter ad alterum
interl.|  clamavit
marg.|  ILLUC  CONGREGATI  SUNT etc.  TROPOLOGICE. Expulso populo Iudeorum sub bestiarum et portentorum nominibus idolatras et supersticiosos in Hierusalem habitaturos significat et hos onocrotalis hericios ibicem corvum drachones et strutiones onocentauros et demonia lamiam appellat quam quidam hebreorum furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis gentibus adductas Hierusalem colonias et secundum ritum provinciarum suarum singulas provincias familiasque propriorum demonum coluisse portenta hec omnia habitasse firmabimus in Hierusalem.
Numérotation du verset Is. 34,16 
requirite diligenter
interl.|  o venturi
in libro Domini et legite
interl.|  hoc scilicet quem a Domino didici
unum ex eis
interl.|  monstris
non defuit alter ad alterum non quesivit
interl.|  par parem quia Dominus adduxit utrumque
quia quod ex ore meo procedit ille mandavit
interl.|  » Audiam quid loquatur Dominus Deus »
interl.|  Christus

Ps. 84, 9.
et spiritus eius ipse congregavit ea
interl.|  monstra
Numérotation du verset Is. 34,17 
et ipse misit eis
interl.|  quis ibi maneret
sortem
interl.|  quasi eius decreto omnia complebuntur et ordinem suum non relinquent
et manus eius
interl.|  potentia
divisit eam illis
interl.|  possessionis
in mensuram usque in eternum possidebunt eam
interl.|  non monstra sed eorum significata
in generatione et generatione habitabunt in ea
interl.|  homines bestiales monstruosi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_34)