initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 35

Numérotation du verset Is. 35,1 
Letabitur
interl.|  gentilitas
interl.|  a Deo
deserta et invia
interl.|  sine Christo qui dicit ego sum via veritas et vita
interl.|  sine doctoribus veritatis
marg.|  LETABITUR  DESERTA. Exposita captivitate Iudeorum agit de conversione gentium.
et
interl.|  id est
exultabit solitudo et florebit
interl.|  cum odore opinionis bone Christi bonus odor sumus Deo
quasi lilium
interl.|  sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Numérotation du verset Is. 35,2 
Germinans
interl.|  fidem
interl.|  spe
germinabit
interl.|  operationem
et exultabit
interl.|  spe
Letabunda
interl.|  adepta salutem cognitione
et laudans
interl.|  Deum
gloria Libani
interl.|  templi legis
interl.|  fertilitas terre #pro
data est ei
interl.|  gratis
decor Carmeli et Saron
interl.|  erit desertum in carmel
interl.|  vere circuncisionis
marg.|  SARON. Popoli Iudeorum. Unde erit Saron sicut desertum.
ipsi
interl.|  apostoli et alii spiritales
videbunt gloriam Domini
interl.|  unam substantiam Patris et Filii et Spiritus Sancti
interl.|  quomodo Pater in Filio et Filius in Patre Spiritus in utroque
Numérotation du verset Is. 35,3 
interl.|  o apostoli et alii sancti
confortate manus
interl.|  gentilium
Dissolutas
interl.|  a bono opere
interl.|  unde : extende manum tuam
et genua debilia
interl.|  gressus claudicantes inter idola diversis erroribus
roborate
interl.|  in fide et veritate
Numérotation du verset Is. 35,4 
interl.|  o doctores
dicite pusillanimis
interl.|  in fide
interl.|  hoc scilicet
Confortamini
interl.|  spe
nolite timere
interl.|  insidias diaboli adversa mundi timor unius Dei alios expellit
ecce
interl.|  causa securitatis
interl.|  quia
Deus vester
interl.|  Christus cui Pater dedit iudicium
Ultionem
interl.|  in iudicis
adducet retributionis
interl.|  malorum
Deus ipse veniet
interl.|  causa securitatis
et salvabit vos
interl.|  bonos
Numérotation du verset Is. 35,5 
tunc aperientur
interl.|  ad litteram
interl.|  in primo adventu tu lumen veritatis aspiciant
oculi
interl.|  exteriores et interiores
Cecorum
interl.|  sine lumine veritatis
et aures
interl.|  utreque
surdorum patebunt
interl.|  ad verba Dei
Numérotation du verset Is. 35,6 
tunc saliet sicut cervus
interl.|  de vitiis ad virtutes de mundo ad celum
Claudus
interl.|  sine gressu fidei et operis
et aperta erit
interl.|  in laude Dei
lingua mutorum
interl.|  quorum Satanas ora concluserat
quia scisse sunt
interl.|  emanentes
in deserto
interl.|  gentium
Aque
interl.|  baptismi
et torrentes
interl.|  abundantes doctrine veteris et novi testamenti
interl.|  gratie spiritalis
in solitudine
Numérotation du verset Is. 35,7 
et que erat arida
interl.|  sine rore gratie
in stagnum
interl.|  in plenitudinem scientie
Et
interl.|  idem
sitiens in fontes aquarum in cubilibus
interl.|  in cordibus
in quibus prius dracones
interl.|  demones
habitabant orietur viror calami et iunci
interl.|  quibus scribatur fides Domini et fessa prius membra quiescant
marg.|  VIROR  CALAMI. Impletio scripture que per calamum et intentionis auditorum que per iuncum. Calamus enim et iuncus iuxta aquas oriuntur et virent.
Numérotation du verset Is. 35,8 
et erit ibi semita
interl.|  in solitudine gentium
et via
interl.|  Christus
interl.|  ego sum via veritas et vita
et via sanctorum
interl.|   sancta

sanctorum] sancta Weber
Vocabitur
interl.|  a gentibus
non transibit per eam
interl.|  Ecclesiam
Pollutus
interl.|  beati immaculati in via
interl.|  diabolus homicida ab initio
et hec
interl.|  fides Christi
erit nobis directa via
interl.|  ad Deum
ita ut stulti
interl.|  gentes ante idola pro creatore colentes stulta mundi eligit Deus ut confundat
non errent per eam
Numérotation du verset Is. 35,9 
non erit ibi leo
interl.|  princeps demonum qui « circuit querens quem devoret »

1Pt. 5, 8
et mala bestia
interl.|  satellites diaboli
non ascendet per eam nec invenietur ibi
interl.|  vestigium colubri non invenietur in petra
interl.|  per fidem expulsus
et ambulabunt
interl.|  de virtute in virtutem
qui liberati fuerint
interl.|  a vinculis peccati et erroris
Numérotation du verset Is. 35,10 
et redempti
interl.|  sanguine agni
a Domino convertentur
interl.|  per penitentiam
et venient
interl.|  sic
in Sion
interl.|  in Ecclesiam
cum laude
interl.|  Dei
et letitia sempiterna
interl.|  spe eterni boni
super caput
interl.|  mentem
eorum gaudium et letitiam
interl.|  cursum consummavi fidem servavi reposita est mihi corona iustitie
Obtinebunt
interl.|  cum venerit in celestem Hierusalem
et fugiet
interl.|  ab eis
dolor et gemitus
interl.|  succedente gaudio nunc in spe in futuro in re




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 35), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_35)