initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 37

Numérotation du verset Is. 37,1 
et factum est cum audisset rex Ezechias
interl.| interl.| blasphemiam Rapsacis||
scidit vestimenta sua
interl.| interl.| peccato suo irascens quo putabta affligi civitatem||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 57a} [Rusch, f. 101ra ] SCIDIT  VESTIMENTA. Scindunt vestes quia audierant Rapsacem blasphemantem. Scindit rex et peccatis suis etpopuli hoc provenisse credens.||
et obvolutus est sacco
interl.| interl.| posita regali purpura||
et intravit in domum Domini
interl.| interl.| ad auxilium orationis fugit||
Numérotation du verset Is. 37,2 
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
interl.| interl.| habitu miserabili||
interl.| interl.| non stolis||
ad Isaiam filium Amos prophetam
marg.| marg.| ISAIAM  FILIUM  AMOS. In libro Regum legitur quia misit ad Isaiam prophetam sed hic quia de se Isaias texit historiam non prophetam sed filium prophete se nominat.||
Numérotation du verset Is. 37,3 
et dixerunt ad eum hec dicit Ezechias
interl.| interl.| humilitatem nuntii servant non rex||
dies tribulationis et angustie
interl.| interl.| conquestio||
interl.| interl.| nostre||

et angustie] om. Weber
et correptionis
interl.| interl.| divine||
et blasphemie
interl.| interl.| hostium||
dies hec quia venerunt filii usque ad partum
interl.| interl.| consilia nostra||
interl.| interl.| per similitudinem parturientis dolores significant suos||
interl.| interl.| quasi non possumus dicere a timore tuo concepimus Domine et peperimus spiritum salutis||
et virtus non est parienti
interl.| interl.| explendi||
Numérotation du verset Is. 37,4 
si quo modo audiat
interl.| interl.| quasi fortassis audiet||
Dominus Deus tuus
interl.| interl.| non audemus dicere nostrum quem iratum sentimus||
verba Rapsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem
interl.| interl.| qui vindicare potest||
et
interl.| interl.| ad||
exprobrandum

exprobrandum] obprobrandum Weber
sermonibus quos audivit Dominus Deus {t. 3 : Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 57b} [Rusch, f. 101rb ] tuus leva ergo orationem
interl.| interl.| nostram latentem||
pro reliquiis que reperte sunt
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 57b} [Rusch, f. 101rb ] PRO  RELIQUIIS. Iam enim decem tribus adducte civitates Iude et Beniamin vastate pars etiam inferior civitatis in manus hostium tradita ab impio et superbo pontifice Sobna.||
Numérotation du verset Is. 37,5 
et venerunt servi regis Ezechie
interl.| interl.| omnes reges duces servi consiliarii amici unde dicitur Chusi quare non isti cum amico tuo ab Absalon||
ad Isaiam
interl.| interl.| nota humilitatem non se prophetam dicit||
Numérotation du verset Is. 37,6 
et dixit ad eos Isaias
marg.| marg.| ET DIXIT. Orationem eorum preveniens in spiritu cuncta presciens.||
hec dicetis domino vestro
interl.| interl.| non meo||
hec dicit Dominus
interl.| interl.| meus et eius||
ne timeas a facie
interl.| interl.| comminatione||
verborum que audisti quibus blasphemaverunt pueri
interl.| interl.| famuli||
regis Assyriorum me
interl.| interl.| non te||
Numérotation du verset Is. 37,7 
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
interl.| interl.| de Tharacha ut patet in sequenti||
marg.| marg.| ECCE  EGO. Quasi non dicam universa que Assyrio faciam ne meam videar iactare potentiam sed hoc unum ecce ego dabo.||
et revertetur ad terram suam
interl.| interl.| Chaldeorum||
et corruere eum faciam gladio in terra sua
interl.| interl.| duo dicit quod desiderabat audire ipsum scilicet a periculo liberandum et hostem in terra sua moriturum||
Numérotation du verset Is. 37,8 
reversus est autem Rapsaces
interl.| interl.| Domino permittente venit ipso precipiente recessit||
et invenit regem Assyriorum
interl.| interl.| preliantem ||

Assyriorum] proeliantem Weber
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
interl.| interl.| iam superata Lachis ubi eum dimiserat||
de Lachis
interl.| interl.| ubi putabat eum esse||
marg.| marg.| ET INVENIT etc. Pugnasse Sennacherib regem Assyriorum contra Egyptios et obsedisse Pelusium ianque extructis aggeribus urbe capienda venisse Theracham regem Ethiopum in auxilium et una nocte centum octaginta quinque millia de Assirio exercitu corruisse narrat Herodotus et Berosus chaldaice scriptor historie.||
Numérotation du verset Is. 37,9 
et audivit
interl.| interl.| Sennacherib||
de Tharaca
interl.| interl.| iam capta vel deserta||
rege Ethiopie dicentes
interl.| interl.| nuntios||
egressus est
interl.| interl.| hoc scilicet||
ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios
interl.| interl.| ut quos non ceperat viribus sermone terreret||
ad Ezechiam dicens
Numérotation du verset Is. 37,10 
hec dicetis Ezechie regi Iude loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 37,11 
ecce tu audisti omnia que fecerunt omnes reges
interl.| interl.| patres mei||

omnes reges] om. Weber
reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris
interl.| interl.| solus||
liberari
interl.| interl.| ab uno||
Numérotation du verset Is. 37,12 
numquid eruerunt eos dii gentium
interl.| interl.| multi cultores suos||
quos subverterunt patres
interl.| interl.| reges Assyriorum||
Mei
interl.| interl.| scilicet||
Gozan et Aran et Reseph et
interl.| interl.| subverterunt||

Aran Rusch Weber] Haram Clementina
filios Eden
interl.| interl.| orientalis regionis||
qui erant in Thalassar
Numérotation du verset Is. 37,13 
ubi est rex Emath et rex Arphat et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
interl.| interl.| gentes vel secundum alios civitates||
Numérotation du verset Is. 37,14 
et tulit Ezechias libros
interl.| interl.| epistolas||
de manu nuntiorum et legit eos et ascendit
interl.| interl.| contra Sennacherib blasphemias solita arma arripuit||
in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Numérotation du verset Is. 37,15 
et oravit Ezechias
interl.| interl.| confortatus Isaia dicente ne timeas||
ad Dominum dicens
marg.| marg.| ORAVIT. Iam securior deliberatione. Ante enim ascendit sed non legitur orasse quia pro peccatis suis metuebat hec fore.||
Numérotation du verset Is. 37,16 
Domine exercituum
interl.| interl.| hominum et angelorum||
Deus Israel qui sedes super {t. 3 : Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 58a} [Rusch, f. 101va ] cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terre tu fecisti celum et terram
Numérotation du verset Is. 37,17 
Inclina
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| exaudiendo||
Domine aurem tuam et audi aperi
interl.| interl.| miserando||
Domine oculos tuos et vide et audi
interl.| interl.| vindicando||
omnia verba Sennacherib que misit ad blasphemandum Deum viventem
interl.| interl.| non idola non imagines mortuorum||
Numérotation du verset Is. 37,18 
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
interl.| interl.| idem conticiunt de nobis||
et regiones earum
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 58a} [Rusch, f. 101va ] VERE  ENIM  DOMINE. #Multis probatur historiis venisse reges Persarum in Greciam et subvertisse et spoliasse templa.||
Numérotation du verset Is. 37,19 
et dederunt
interl.| interl.| idola||
deos earum igni
interl.| interl.| merito||
non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum
interl.| interl.| scilicet||
et lapis et
interl.| interl.| ideo||
comminuerunt eos
Numérotation du verset Is. 37,20 
et nunc
interl.| interl.| sic||
Domine Deus noster salva nos de manu eius
interl.| interl.| sic||
et cognoscant omnia regna terre
interl.| interl.| nomini tuo da gloriam||
quia tu es Dominus solus
Numérotation du verset Is. 37,21 
et misit Isaias filius Amos
interl.| interl.| non ivit quia tam audacter oraverat nec ad se ut prius miserat||
ad Ezechiam dicens
interl.| interl.| per nuntios||
hec dicit Dominus Deus Israel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
marg.| marg.| ET MISIT etc. Historia libri Regum et Paralipomenon admiscetur prophetie quia et prophetia de liberatione urbis de interitu Assyrii de reversione solis et de annis Ezechie additis.||
Numérotation du verset Is. 37,22 
hoc est verbum
interl.| interl.| sententia||
quod locutus est Dominus super eum despexit te
interl.| interl.| o Sennacherib||
interl.| interl.| quando nuntii Ezechie non responderunt nuntiis tuis||
subsannavit te virgo filia Sion
interl.| interl.| non corrupta cultu idolorum||
post te caput movit filia Hierusalem
interl.| interl.| fugientem centum octoginta quinque millia interfectis||
marg.| marg.| FILIA  HIERUSALEM. Que prius non responderat iam certa de ultione secura de pena.||
Numérotation du verset Is. 37,23 
cui exprobrasti
interl.| interl.| non mihi sed Deo||
interl.| interl.| Ezechias ad Sennacherib||
et quem blasphemasti
interl.| interl.| per servos tuos||
et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum
interl.| interl.| proprium est superbie supercilia erigere||
ad Sanctum Israel
interl.| interl.| non ad me||
Numérotation du verset Is. 37,24 
in manu servorum tuorum
interl.| interl.| non tua propria ut maior esset arrogantia||
exprobrasti Domino
interl.| interl.| non mihi||
et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
interl.| interl.| Hierusalem||
montium iuga Libani
interl.| interl.| templum||
et succidam excelsa
interl.| interl.| regna||
cedrorum eius electas abietes illius
interl.| interl.| potentes reges Iudeis parentes||
et introibo altitudinem summitatis eius
interl.| interl.| domum Domini||
Saltum
interl.| interl.| populum||
Carmeli eius
Numérotation du verset Is. 37,25 
ego fodi et bibi aquam
interl.| interl.| metaphorice quasi in transitu reges et regiones subegi cum habitatoribus suis||
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
interl.| interl.| populos||
aggerum
marg.| marg.| ET EXSICCAVI. Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent et ideo puteos aque inopia facerent.||
Numérotation du verset Is. 37,26 
interl.| interl.| Dominus ad Isaiam||
interl.| interl.| in spiritu||
que olim fecerim ei
interl.| interl.| ab eterno||
interl.| interl.| predestinaverim||
ex diebus antiquis
interl.| interl.| ab initio||
ego plasmavi illud
interl.| interl.| malum quod per Sennacherib infertur non in hoc quod malum sed quod iustum et omne iustum bonum||
et nunc adduxi
interl.| interl.| idem super eum||
et factum est
interl.| interl.| hoc malum||
in eradicationem
interl.| interl.| meritis exigentibus||
Collium
interl.| interl.| principum||
Compugnantium
interl.| interl.| intra se||
et civitatum munitarum
Numérotation du verset Is. 37,27 
habitatores earum breviata manu
interl.| interl.| mea||
interl.| interl.| retracta ab auxilio earum||
Contremuerunt
interl.| interl.| sub adventu eius||
et confusi sunt
interl.| interl.| tremore||
facti sunt
interl.| interl.| cito consumpti sunt peccatis impedientibus||
sicut fenum agri
interl.| interl.| non olive non vinee nec fructuosis arboribus comparantur||
et gramen pascue
interl.| interl.| termia que messem impedit||
et herba tectorum que exaruit
interl.| interl.| in manu Sennacherib||
antequam maturesceret
interl.| interl.| ante mortis tempus||
Numérotation du verset Is. 37,28 
Habitationem
interl.| interl.| Babylonem||
tuam
interl.| interl.| o Sennacherib||
et egressum tuum
interl.| interl.| inde||
et introitum tuum
interl.| interl.| in terram Iudeorum||
cognovi
interl.| interl.| prophetas cognoscere feci et annuntiare||
et insaniam tuam
interl.| interl.| qua dixisti quis Deus poterit liberare vos de manu mea||
contra me
interl.| interl.| in celum ascendam supra sidera celi ponam sedem meam||
Numérotation du verset Is. 37,29 
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis
interl.| interl.| potentia divinitatis te refrenando||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 101vb ; facsim., p. 58b} [Rusch, f. 101vb ] SUPERBIA. Non ultra sustinebo ut scias te non viribus tuis hec potuisse sed arbitrio meo merebantur enim impie gentes et infructuose arbores ut per te quasi securi succiderentur.||
marg.| marg.| PONAM  ERGO. Quasi diceret cogitando insidias suspiras sed explere que appetis non valendo omnipotentie mee circulum in naribus portas ut cum bonorum mortem ardentius anhelas ab eorum vita vacuus redeas.||
et frenum in labiis tuis
interl.| interl.| quibus blasphemasti me||
et reducam te
interl.| interl.| a Hierusalem in terram tuam||
in viam per quam venisti
Numérotation du verset Is. 37,30 
tibi autem
interl.| interl.| propheta ad Ezechiam per nuntios||
hoc erit signum
interl.| interl.| salutis et eorum que futura prenuntio||
marg.| marg.| TIBI  AUTEM. Omnia hec per nuntios propheta ad Ezechiam loquitur quid ad Sennacherib dixerit quid ei Dominus responderit. Nunc ad ipsum verba convertit ne dubitet ventura que predixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur quia non solum longe post futura sed in proximo complenda testabantur.||
comede hoc anno que sponte nascuntur
interl.| interl.| que severant scilicet antequam veniret Assyrius||
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate
interl.| interl.| fugato Assyrio||
et metite et plantate vineas
interl.| interl.| que vastate sunt||
et comedite fructum earum
marg.| marg.| ET IN ANNO  SECUNDO. Imminente messione irruerunt Assyrii et vastaverunt messes et vineta et oliveta et ob nimiam obsidionem quod ex granis repertum est habuerunt in victum primo anno et secundo quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt que repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.||
Numérotation du verset Is. 37,31 
et mittet id quod salvatum fuerit
interl.| interl.| reliquie Iudeorum que se evasuras non credunt sed tantam recipient abundantiam ut quasi arbor fertilissima pomis repleantur||
de domo Iuda et
interl.| interl.| id est||
quod reliquum est radicem deorsum
interl.| interl.| a simili arboris fructuose||
et faciet fructum sursum
Numérotation du verset Is. 37,32 
Quia
interl.| interl.| quia et decem tribus et civitates Iude vastate||
de Hierusalem exibunt reliquie et salvatio
interl.| interl.| salvati||
de monte Sion zelus
interl.| interl.| dilectio et misericordia non eorum merita||
Domini exercituum
interl.| interl.| qui contra adversarios zelatus est populum suum||
faciet istud
Numérotation du verset Is. 37,33 
propterea hec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc
interl.| interl.| quamvis obsideat||
et non iaciet ibi sagittam
interl.| interl.| unde quemquam occidat||
et non occupabit eam clipeus et non mittet in circuitu eius {t. 3 : Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 59a} [Rusch, f. 102ra ] aggerem
marg.| marg.| PROPTEREA. Revertitur ad propositum et post futurorum spem metum excutit presentem. Non enim tanta erit letitia super his que promittebat futura quanta de imminentibus cura.||
Numérotation du verset Is. 37,34 
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 37,35 
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me
interl.| interl.| non merito vestro||
et propter David
interl.| interl.| nota ibi aliquos esse et fide et opere heredes David esse||
servum meum
interl.| interl.| pro bonis patribus etiam malis filiis miseretur Deus||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 59a} [Rusch, f. 102ra ] PROPTER ME etc. Significat quia non ex merito suo sed Dei conserventur clementia immo patris eorum David memoria in quo David admonentur sue negligentie et fidei illius atque iustitie quam tantum diligit Deus ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.||
Numérotation du verset Is. 37,36 
egressus est autem angelus Domini
interl.| interl.| Dei potentia sine vulnere occidit et in cinerem redegit||
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia et surrexerunt mane
interl.| interl.| Sennacherib et pauci cum eo decem tantum ut tradunt hebrei et Israelite||
et ecce omnes cadavera mortuorum
interl.| interl.| mortui erant cadavera mortuorum||
Numérotation du verset Is. 37,37 
et egressus est
interl.| interl.| a Iudea||
et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive
marg.| marg.| ET REVERSUS. Ideo servatus ut sciat potentiam Dei et blasphemantia comprimat ora et predicit maiestatem illius quam ante despexerat.||
Numérotation du verset Is. 37,38 
et factum est cum adoraret
interl.| interl.| contemptor veri Dei quasi victor||
in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
interl.| interl.| non angelus a quo percussis aliis parritidio filiorum reservatus est||
marg.| marg.| FILII  EIUS. Invidentes secundum traditionem Iudeorum Assaradon fratri suo ex altera matre quem ob amorem matris sibi decreverat in regno succedere et quia ille iam ceperat regnare fugerunt occiso patre.||
marg.| marg.| In hoc nequior populo suo ostensus quia non in terra Dei ab ipso percussus sed ad gloriam Dei sicut pharao inter multas plagas reservatus a filiis in templo dei sui occidendus.||
gladio fugeruntque in terram Ararath et regnavit Asoraddon
interl.| interl.| qui misit Samarie cultores ne inculta remaneret||
filius eius pro eo
marg.| marg.| ARARATH. Regio est Armanie campestris per quam fluit Araxes incredibilis ubertatis ad radicem Thauri montis qui illuc usque tenditur. Arca vero Noe non ad montes generalis Armenie delata est que appellata est Ararath sed ad montes Thauri altissimos qui imminent campis Ararath.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_37)