|
<33. Isaias>Capitulum 38
Numérotation du verset
Is. 38,1
In diebus illis
interl.|
in diebus illis id est quibus mortuus est Sennacherib
{t. 3 : Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 59b}
[Rusch, f. 102rb ] egrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei : Hec dicit Dominus dispone domui tue
interl.|
quis in regno succedat etc.
quia morieris tu et non vives.
marg.|
EGROTAVIT. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit sed in superbia evanuit sicut Regum et Paralipomenon liber aperit.
marg.|
Que Deus diligit corripit ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos.
marg.|
MORIERIS
TU
ET
NON
VIVES. Cui simile Ninive subvertetur et multa sub comminatione predicta nec impleta non Deo mutante sententiam sed provocante nos ad sui noticiam. Dominus enim penitens est super malitia.
marg.|
Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In Psalmo quinquagintaa
: « Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi ». Sub hoc incerto Ninivite penituerunt. Dixerunt enim quis scit si convertatur et ignoscat Deus ? Stetit ergo Ninive. An eversa est aliter videtur hominibus aliter Deo. Ego autem impletum esse quod propheta predixit video. Respice que fuit Ninive et vide que versa est in malo edificata est in bono. Sic dictum est Ieremie : ecce dabo tibi eredicare subfodere et rursus edificare et plantare. Et inde est etiam illa vox ego percutiam et ego sanabo.
marg.|
Gregorius MagnusGREGORIUS. Cum prophetia rerum eventus immobili veritate pronuntiet falsum videtur quod Isaias ait1
ad regem egrotantem : Dispone domui tue quia morieris tu et non vives cum regi penitenti et oranti quindecim annos addiderit Dominus ad vitam. Similiter de Iona dicitur quod predicavit Ninivitis adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur et tamen postea ante quadraginta dies Ninivite misericordiam Dei consecuti sunt. Sed dicendum est quod prophete in libro ipso2
prescientie Dei ubi omnia scripta sunt legentes non omnia percipiebant sed quedam et eodem modo quo Deus permittebat. Legerat enim Isaias in illo libro quod3
Ezechias secundum opera que fecerat longiorem non merebatur vitam et secundum rei physicam habere non poterat. Sed non legerat quod per lacrimas et orationes esset impetraturus. Legerat4
similiter Ionas in eodem libro quod Ninivitarum nequitia secundum hoc5
quod agebant quadragesimo6
die complenda erat et ita civitas eorum destruenda. Sed illud non legerat quod per suam commonitionem7
essent acturi penitentiam et ita misericordiam consecuturi. {t. 3 : Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 59b}
[Rusch, f. 102rb ] Uterque igitur quod8
legerat predicavit et quantum ad eos pertinebat incommutabilis erat veritas quia neminem intendebant fallere9
. Dicit enim Augustinus : quicumque sic credit ut loquitur et si non vera loquitur tamen fideliter loquitur. Dominus enim secundum quod Gregorius10
dicit sententiam mutat sed non consilium. Sententiam11
debemus intelligere sensum verborum, consilium vero12
ab eterna dispositione est. Sententiam vero servis suis Deus13
revelaverat non tamen consilium sed ut eorum comminationibus penitentiam incuteret14
populis suis et sic eorum misereretur. Videtur tamen quod ea verba que dixerunt in libro vite non legissent15
. Cum enim Isaias simpliciter diceret ‘morieris et non vives et Ionas Ninive subvertetur’ et ista non essent futura non videntur illa esse in16
libro Dei que non erant futura. Sed sciendum est quod Deus duobus modis aliquas res considerat17
secundum merita et secundum rei naturam que dicuntur cause inferiores esse et secundum suum consilium. Unde Ezechiam moriturum Deus18
previderat secundum meritum vel secundum19
physicam licet non futurum et non moriturum secundum consilium suum20
. Utrumque igitur scriptum erat in libro vite sed alterum suo prophete permisit legendum alterum vero non21
permissum est. Verum22
dixit nec est deceptus quia sic legit nec est mentitus quia sic credidit et secundum illas inferiores causas locutus est quamvis simpliciter et sine additamento. Si quis videret cecum et diceret : iste amplius non videbit etiam si divino consilio lumen reciperet ille non mentiretur quia rei physicam esset secutus. Eodem modo et Ionas subversionem Ninivitarum vidit in mente divina que tamen futura non erat quia illud quod vidit secundum merita eorum vidit. Quod vero conversi23
sunt consilio Dei fuit quod ipse non vidit.24
a
Ps. 50, 8. 1
Isaias ait] dixit Isaias
Cas245
|
2
libro ipso] illo libro
Cas245
|
3
quod] + rex
Cas245
|
4
Legerat] Legant
Cas245
|
5
hoc]
om. Cas245
|
6
agebant XL
Rusch
] agebat quagragesimo
Cas245
|
7
commonitionem] commutationem
cacogr. Cas245
|
8
quod] ut
Cas245
|
9
int. fallere]
inv. Cas245
|
10
Dominus... Gregorius] Deus etiam Gregorius
Cs245
|
11
mutat... Sententiam] sed consilium non mutat. Sententiam autem
Cas245
|
12
vero] + eius
Cas245
|
13
servis... Deus] Deus prophetis suis
Cas345
|
14
pen. incuteret]
inv. Cas245
|
15
in libr. v. – non leg.]
inv. Cas245
|
16
esse in] fuisse de
Cas245
|
17
considerat] + scilicet
Cas245
|
18
Ezechiam... Deus] Ezechia moriturum namque Deus eum
Cas245
|
19
secundum]
om. Cas245
|
20
c. s. ]
inv. Cas245
|
21
vero non] nunquam
Cas245
|
22
Verum] inde
Cas245
|
23
conversi] subversi non
Cas245
|
Numérotation du verset
Is. 38,2
et convertit Ezechias faciem suam ad parietem
interl.|
quia ad templum ire non poterat
interl.|
domus vel templi ne gemitus audiatur vel lacrime videantur
marg.|
AD
PARIETEM. Templi scilicet. Iuxta quod Salomon extruxit palacium. Obsecro Domine. Iturus ad Dominum narrat opera sua. Felix conscientia que in tempore malorum potest recordari bonorum.
et oravit ad Dominum
Numérotation du verset
Is. 38,3
et dixit : Obsecro Domine memento queso quomodo ambulaverim coram te in veritate
interl.|
religionis
et in corde perfecto
interl.|
non claudicans post idola quis enim gloriatur mundum se habere cor
marg.|
OBSECRO
DOMINE. Audiens se moriturum non annos plurimos petit sed Dei iudicio dimittit quid prestare velit. Noverat Salomonem Deo placuisse quia non petierit ampliores annos vite.
et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno.
marg.|
ET
QUOD
BONUM. Idola patris sui destruxit hostia domus Domini que ille clauserat aperuit serpentem eneum quem in Gabaon Iudei adorabant comminuit et in ventum supersit.
marg.|
ET
FLEVIT. Flevit quia moriebatur sine filiis et promissionem patribus suis factam timebat perituram pro peccatis suis de qua ad David cum dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum quod egredietur de lumbis tuis et ponam illud super tronum Israel in sempiternum et erit mihi in filium et ego ero illi in patrem. Alii asserunt etiam sanctos morte terreri pro incertitudine iudicii. Notandum autem quod dies moris non necessitate singulis prestita sit sed voluntate Dei et ignotis mortalibus causis vel vivat aliquis vel moriatur presertim cum nunc statuta mortis necessitas differatur et post mortem plurimos resuscitatos legamus.
Numérotation du verset
Is. 38,4
Et factum est verbum Domini ad Isaiam
interl.|
priusquam exiret mediam partem atrii
dicens :
marg.|
ET
FACTUM
EST etc. Prepostero ordine hic refertur historia que in Regum volumine consequentius legitur.
Numérotation du verset
Is. 38,5
Vade et dic Ezechie :Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
interl.|
cuius promissionem desideras opera sectaris fecit enim rectum sicut David pater eius quia ambulasti in veritate et in corde perfecto
Audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam25
interl.|
quia flevisti fletu magno26
25
lacrimas tuas
Rusch
] lacrimam tuam
Weber
ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos
interl.|
quos non postulasti
marg.|
ECCE
EGO
ADIICIAM
SUPER
DIES. Secundum quod visum est. In prescientia enim in {t. 3 : Erfurt, f. 102va ; facsim., p. 60a}
[Rusch, f. 102va ] qua et hi anni erant nihil additum est presciebat enim Deus eum quidem usque ad mortem infirmitate affligendum sed oratione et penitentia convaliturum.
marg.|
Dicunt quidam quod27
male vivendo non mereatur quis ad vite sue terminum pervenire vel bene agendo ante tempus mereatur rapi ad premia vite. Unde : « viri sanguinum non dimidiabunt dies suos ». Et illud : « Raptus est ne malitia mutaret cor illius28
.29
marg.|
Historia libri Regum et Paralipomenon prophetie mixta est quia et prophetia historie copulata de liberatione urbis de interitu Assyrii de reversione solis et de annis Ezechie additis.
Numérotation du verset
Is. 38,6
et de manu regis Assyriorum eruam te
interl.|
insuper regni securitas promittitur
{t. 3 : Erfurt, f. 102va ; facsim., p. 60a}
[Rusch, f. 102va ] et civitatem istam et protegam eam
Numérotation du verset
Is. 38,7
hoc autem tibi erit signum
interl.|
Iudei semper querunt signum
a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
marg.|
HOC
AUTEM
TIBI
ERIT
SIGNUM. Presentis scilicet temporis et futuri ut quando sol revertitur ad exordium suum. Ita Ezechie vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vite spacia protelentur.
Numérotation du verset
Is. 38,8
ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem lineis
interl.|
a decima enim hora in primam et pene duplicatus est dies
et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
Numérotation du verset
Is. 38,9
scriptura Ezechie regis Iuda
interl.|
Septuaginta : oratio sed hoc melius quia preterita narrat de beneficio agens gratias
cum egrotasset et convaluisset de infirmitate sua
Numérotation du verset
Is. 38,10
ego dixi in dimidio dierum meorum
interl.|
quia non complebo numerum annorum meorum sicut patres mei
interl.|
desperando
interl.|
in angustia
vadam ad portas inferi
interl.|
ad portas id est vitia que porte inferi
quesivi residuum annorum meorum
interl.|
ob superbiam mihi ablatum
marg.|
EGO
DIXI. Cum Deus Ezechie sine labore victoriam dedisset nec ille ei condignas gratias reddidisset infirmitate coactus laudes persolvit quas in prosperitate neglexit et postquam convaluit quod in angustia congitaverat edicit. Ego dixi in dimidio etc. Sancti implent dies suos sanctos Abraham mortuus est plenus dierum in senectute bona peccatores in dimidio dierum moriuntur.
marg.|
IN
DIMIDIO. Viri impii non dimidi abunt dies suos quia non implent opera virtutum nec penitendo emendant delicta.
marg.|
AD
PORTAS
INFERI. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi
Numérotation du verset
Is. 38,11
dixi
interl.|
apud me
non videbo Deum30
interl.|
damnatus apud inferos
interl.|
Dominus secundum Hieronymum
30
Deum] Dominum
Weber
Dominum in terra
interl.|
beatitudine
Viventium
interl.|
sanctorum
non aspiciam hominem ultra
interl.|
timet ne aspiciat cum sanctis Dei et habitet in requie et Deum videat
interl.|
Christum nobis promissum verum hominem et verum Deum
et habitatorem
interl.|
ipsum Christum vel quemlibet iustum
quievit
interl.|
eterne
marg.|
QUIETIS. Quidam codices habent quievit generatio mea quod et Hieronymus aliquando transtulit deceptus ambiguitate verbi et postea correxit.
Numérotation du verset
Is. 38,12
Generatio
interl.|
filiorum
mea ablata est
interl.|
mihi
interl.|
vel quietis generatio ablata est ut sic incipiat versus
et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum
interl.|
plicatu sic generatio mea ne extendatur in posteros
precisa est
interl.|
ante tempus
velut a texente
interl.|
tela imperfecta
vita mea dum adhuc ordirer succidit me
interl.|
in iuventute
interl.|
dicebam
de mane usque ad vesperam finies me
interl.|
o Domine
interl.|
more infirmi qui finiri vel mutari sperat infirmitatem suam mutatione temporis
Numérotation du verset
Is. 38,13
sperabam usque ad mane
interl.|
et de nocte sperabam usque ad mane
interl.|
sicut Iob qui in die expectabat noctem et econverso
Quasi
interl.|
scilicet
Leo
interl.|
omnipotens
sic contrivit
interl.|
omnia comminuens
omnia ossa mea
interl.|
non solum carnes
de mane usque ad vesperam finies me
interl.|
suspensive dicit quasi aut mane aut vespere dabis mihi finem
interl.|
et hoc dicebat
Numérotation du verset
Is. 38,14
sicut pullus hirundinis
interl.|
ad matrem clamat ut escam percipiat
sic clamabo,
interl.|
ad Deum
meditabor
interl.|
in Domino
ut columba
interl.|
gemitu compunctus
attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
interl.|
ad Dominum unde auxilium
Domine vim
interl.|
violentiam infirmitatis ultra vires corporis
patior
interl.|
plusquam poscunt merita
responde31
pro me.
interl.|
vel :
sponde
idem est
marg.|
RESPONDE. Quod erravi emmendabo tu esto fideiussor et protector. {t. 3 : Erfurt, f. 102vb ; facsim., p. 60b}
[Rusch, f. 102vb ] Non est enim volentis neque currentis sed Dei miserentis.
31
responde] sponde
Weber
Numérotation du verset
Is. 38,15
Quid dicam
interl.|
factori meo
interl.|
in se revertitur
aut quid respondebit mihi
interl.|
fugulus luto
cum ipse fecerim32
interl.|
vel :
fecerit
32
fecerim] fecerit
Weber
Recogitabo
interl.|
alii reputabo
omnes annos meos
interl.|
etiam infelices
in amaritudine anime mee
marg.|
CUM
IPSE
FECERIM. Hoc mihi iuste quasi non restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit.
marg.|
RECOGITABO. Quod preteritum est non adiuvat sustinentem. Unde stulta est Epicuri sententia qui asserit recordatione preteritorum bonorum mala presentia mitigari.
marg.|
IN
AMARITUDINE. Quasi et hi etiam in amaritudine quia presens tribulatio nihil boni preteriti sentit et semper humana felicitas aliquibus aspergitur adversis.
Numérotation du verset
Is. 38,16
Domine {t. 3 : Erfurt, f. 102vb ; facsim., p. 60b}
[Rusch, f. 102vb ] si33
sic
interl.|
vel sic vel sic
33
si]
om. Weber
Vivitur
interl.|
de statu humane vite philosophatur iam securus
et in talibus vita
interl.|
fragilis et caduca vita et miseriis plena ut scilicet facile cadat
spiritus mei corripies me
interl.|
severitate tua et culpa mea
Et
interl.|
sic
vivificabis me
interl.|
misericordia
interl.|
salutem et vitam dando
Numérotation du verset
Is. 38,17
ecce in pace amaritudo mea amarissima
interl.|
percusso enim Assyrio pax erat in populo
tu autem eruisti
interl.|
corrigendo
interl.|
per flagella
animam meam ut non periret
interl.|
modo in inferno presentis vite vel future
proiecisti
interl.|
ne memineris
post tergum tuum
interl.|
vel sensum tuum vel meum
omnia peccata mea
interl.|
ne ego aspicerem ea sed tuam misericordiam
Numérotation du verset
Is. 38,18
quia non infernus
interl.|
reprobi semel damnati
interl.|
in infreno autem quis confitebitur tibi
confitebitur tibi
interl.|
laudando
neque mors
interl.|
diabolus
laudabit te non expectabunt qui descendunt
interl.|
qui omnino damnati
in lacum
interl.|
inferni
veritatem tuam
interl.|
Filii liberationem qui dicit : ego sum via veritas et vita
marg.|
QUIA
NON. Sine fine dampnati neque in inferno penitentiam agunt neque laudes Deo referunt.
Numérotation du verset
Is. 38,19
vivens vivens ipse
interl.|
nunc protectione tua
confitebitur tibi
interl.|
in futura requie
interl.|
laudando
sicut et ego hodie
interl.|
liberatus ab hostibus gratias ago
pater
interl.|
bonus ut David
filiis
interl.|
illis quos post genuit quia tunc non habebat filios
notam faciet veritatem tuam
interl.|
cultum vere religionis
marg.|
VIVENS
VIVENS
CONFITEBITUR. Non infernus vel mors pater filiis. Interroga patrem tuum et dicent tibi.
Numérotation du verset
Is. 38,20
interl.|
ergo
Domine salvum me fac
interl.|
ab Assyrio a morte anime
et psalmos nostros cantabimus
interl.|
ego et populus meus laudant usque hodie Iudei et si non prosit illis
cunctis diebus vite nostre in domo Domini
interl.|
templo
interl.|
corde
Numérotation du verset
Is. 38,21
et iussit
interl.|
famulis regis
Isaias ut tollerent massam de ficis
interl.|
ut Dei miraculo mirabilior esset potentia morbo enim regio secundum Symachum laborabat cui nocent omnia dulcia vel tacta ut aiunt vel gustata
et cataplasmarent super vulnus
interl.|
a Domino inflictum non corpus totum
et sanaretur
marg.|
SUPER
VULNUS aiunt hebrei sin ulcus sonare non vulnus quod Aquila et Symachus morbum regium interpretati sunt. Alii non ulcus sed apostema suscpicati sunt cui iuxta artem medicorum siccioribus ficis et contusis subveniatur quibus sanies in superficiem cutis provocatur nec spernendam esse medicinam cum Deus fecerit eam.
Numérotation du verset
Is. 38,22
et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
interl.|
histeron proteron ante enim hec dicta sunt quam que de sanitate et oratione precesserunt
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 27/02/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_38) |