initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 4

Numérotation du verset Is. 4,1 
Et apprehendent septem mulieres virum unum
interl.|  Christum solum qui sine peccato
in die illa dicentes
interl.|  cum incurvabitur altitudo virorum
marg.|  ET  APPREHENDENT  SEPTEM. Cum Nabuchodonosor Sedechiam regem et principes Iudeorum et tribum Iude et Beniaminn captivavit (alie enim decem iam abducte erant ultra montes Medorum et Persarum nec postea reverse sunt) potuit fieri ut multo plures mulieres remanserint et septem virum unum apprehenderint dicentes : panem et vestimentum habemus ne sine semine moriamur et hoc maledictum legis incurramus scilicet maledicta sterilis que non dimiserit semen super terram aufer obprobrium sterilitatis a nobis. Invocetur nomen tuum super nos ut vir dicaris noster.
marg.|  Septenarius et denarius numerus propter sabbatum et decalogum Iudeis familiaris est. Cum iuxta ambiguitatem hebrei sermonis quo verbum saba nunc septem nunc plures nunc iuramentum interpretatur hoc loco plures possumus intelligere.
marg.|  Septem mulieres. Septem dona Spiritus Sancti. Spiritus sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientie et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini. Que mulieres dicuntur quia nemo generatur Deo nisi per Spiritum Et pluraliter quia plura sunt dona cum Spiritus unus.
marg.|  ALLEGORICE. Septem dona Spiritus Sancti septem mulieres sunt. Unde : requiescet super eum Spiritus Domini spiritus sapientie etc. Vir autem Christus dicitur unde Zacharias : {t. 3 : Erfurt, f. 77va ; facsim., p. 10a} [Rusch, f. 77va ] ecce vir oriens est nomen eius. In die illa id est dominice incarnationis apprehendent septem dona Spiritus Sancti virum unum scilicet Christum quia nullum alium invenerunt in quo requiescerent unde super quem videris Spiritum descendentem et manentem etc. Hi sunt septem oculi de quibus Zacharias : super lapidem unum sunt septem oculi et in uno aureo candelabro lucerne septem suffusoria septem. Nec tunc primum spiritus eum replevit quando super eum baptisatum in columba apparuit sed in tempore conceptionis.
marg.|  MORALITER. Apprehendent ut firmiter teneant et non dimittant omnes viros transeunt usque ad Christum nullum apprehendunt non est enim homo qui non peccet. In hominibus aliis hospitium habet Spiritus tribulationis non mansionem quietis. Fuit enim in prophetis et in aliis iustis sed quia homines et ideo peccatores in eis fuit sed non mansit unde de solo Christo. Super quem videris Spiritum descendentem et manentem hic est qui baptisat.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Septem mulieres septem Ecclesie sunt quibus scribit Iohannes in Apocalipsi per quas omnes disignantur. In septem enim universitas designatur. He apprehenderunt Christum per fidem post ascensionem per apostolorum predicationem.
interl.|  non indigemus pane tuo vel veste
interl.|  noster cibus est panis qui de celo descendit sermo de mulierum panis est Pater
marg.|  PANEM  NOSTRUM. Panis noster Christus est virga de radice Iesse et flos mulierum panis Pater est sicut et Christi qui ait : meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei.
marg.|  Panem nostrum comedemus. Corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur ornamentis virtutum Invocetur nomen tuum super nos a Christo dicamur christiani. Aufer obprobrium nostrum quod patimur a Iudeis tamquam sine Deo sine lege unde : iam non estis hospites et advene etc
marg.|  Panem nostrum comedemus etc. Quod est Spiritum Sanctum cum Patre et Filio equaliter possidere omnia et nihilo indigere. Invocetur nomen tuum super nos hoc est a te dicantur christiani qui nostra habitatione cupiunt perfrui. Aufer obprobrium nostrum ne amplius fetor vitiorum expulsi a cordibus hominum sepe cogamur mutare hospitium.
et vestimentis nostris operiemur
interl.|  sermone Dei : quo ornantur singule harum mulierum
tantummodo vocetur
interl.|  ut omnes dicamur nomine tuo id est omnes vocemur Hiesus ut omnia in omnibus nomen tuum fiat
nomen tuum
interl.|  Hiesus
interl.|  ut imperfectio legis in evangelio compleatur
super nos aufer opprobrium nostrum
marg.|  AUFER. Quia consurgent contra sapientiam false doctrine et contra ceteras mulieres id est virtutes. Unicuique suum insurgit contrarium cum nomen {t. 3 : Erfurt, f. 77vb ; facsim., p. 10b} [Rusch, f. 77vb ] earum false virtutes surripiunt.
Numérotation du verset Is. 4,2 
in die illa
interl.|  captivitatis
erit germen Domini
interl.|  aperitur terra et germinet salvatorem
interl.|  Filius
interl.|  reliquie Israel salve fient
in magnificentia
interl.|  in hoc quod Deus
interl.|  Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
et in gloria et fructus terre
interl.|  Filius Marie
interl.|  de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
sublimis
interl.|  super omnes angelos et homines
interl.|  in eo quod homo
et exultatio
interl.|  ab eo
his qui
interl.|  qui crediderunt in eum aliis tristitia ut scribis et phariseis
salvati
interl.|  ab eo
fuerint de Israel
Numérotation du verset Is. 4,3 
et erit
interl.|  hos scilicet
Omnis
interl.|  non omnes sed reliquie
qui relictus fuerit
interl.|  a non credentibus abiectus
in Sion
interl.|  Ecclesia que Deum contemplatur et pacis visone perfruitur
et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur
interl.|  a Christo christianus
omnis qui scriptus est
interl.|  predestinatus
interl.|  scilicet licet apostoli et alii fideles de quibus nisi Dominus exercituum reliquisset nobis sperme quasi Sodoma fuissemus
in vita
interl.|  in libro vite
interl.|  gaudete quia nomina vestra scripta sunt in celis
interl.|  quod erit
in Hierusalem
interl.|  celesti
Numérotation du verset Is. 4,4 
si abluerit Dominus
interl.|  quia affirmativum quasi vere abluet in baptismo
Sordem
interl.|  vitiorum
Filiarum
interl.|  animarum
Sion
interl.|  Ecclesie
et sanguinem
interl.|  prophetarum quem fuderunt ipsi et patres eorum et illum de quo dixerunt sanguis eius super nos et super filios nostros
Hierusalem laverit
interl.|  per penitentiam unde lavamini mundi estote
de medio eius spiritu iudicii
interl.|  leviora
et spiritu
interl.|  graviora
ardoris
interl.|  ferventis caritatis qua sanguinem fudit
marg.|  IN  SPIRITU  IUDICII  ET  SPRITITU  ARDORIS. Scilicet tribulationis et passionis quibus purgantur electi. Unde : vasa figuli probat fornax unde Iohannes : ego baptiso vos in aqua ipse in Spiritu Sancto et igne. Homo enim aquam tantum tribuit Deus Spiritum Sanctum qui sordes #abbluit et peccata sanguinis.
marg.|  Spiritu ardoris qui datur in baptismo ubi discretio. Extunc enim apparet quibus pena sit predestinata quibus corona.
Numérotation du verset Is. 4,5 
et creabit Dominus
interl.|  vetera transierunt in Christo est nova creatura
super omnem locum montis Sion
interl.|  Ecclesie que mons in contemplatione
et ubi invocatus est
interl.|  a fidelibus filius Israel
Nubem
interl.|  nubes aderat in die ignis in nocte
per diem
interl.|  per diem sol non uret te neque luna per noctem
marg.|  NUBEM  PER  DIEM. Id est obumbrationem Spiritus in prosperis ne eleventur sicut filiis Israel nubes in die erat ignis in nocte.
et fumum
interl.|  compunctonis unde lacrime
marg.|  ET  FUMUM et cetera. Unde : domus impleta est fumo et alibi : Qui tangit montes et fumigant.
et splendorem
interl.|  ad illuminationem ne viam perdant
interl.|  Deus noster ignis consumens est
in nocte.
interl.|  adversitate ne frangantur
Super omnem enim gloriam
interl.|  Ecclesie
protectio
interl.|  Christi
marg.|  SUPER  OMNEM  GLORIAM etc. Plurimi Iudeorum et hec et quibus sunt sociata de Babylonia captivitate et de reditu in Hierusalem sub Sorobabel et Esdra et Neemia intelligunt.
marg.|  SUPER  OMNEM  ENIM etc. Hunc locum Iudei. Ad Antichristum referunt quem per turbinem et tempestatem significari coniiciunt seque virtute divina ab eo defendi confidunt. Nos autem ad primum Christi adventum.
Numérotation du verset Is. 4,6 
et tabernaculum
interl.|  Ecclesia
et
interl.|   erit

et] Erit Weber
in umbraculum
interl.|  sub protectione Dei
diei ab estu
interl.|  persecutionis
interl.|  Deus meus adiutor etc.
et in securitatem et absconsionem
interl.|  protegar in velamento alarum tuarum
a turbine
interl.|  impetu persecutorum
et a pluvia.
interl.|  minori persecutione




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_4)