initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 40

Numérotation du verset Is. 40,1 
Consolamini consolamini popule
interl.| interl.| fidelis||

1 popule Rusch Clementina] populus Weber
meus dicit Deus vester
marg.| marg.| CONSOLAMINI. Quasi quia rex vester non compatitur vobis consolamini Christo. Potest et ad gentes referri de quibus Dominus per Zachariam : ego congregabo populum orientis et erunt mihi in populum et ego ero illis in Deum.||
Numérotation du verset Is. 40,2 
interl.| interl.| o Iudeorum fideles vel apostoli et Iudeorum doctores||
interl.| interl.| o Eliachim||
loquimini ad cor Hierusalem
interl.| interl.| blande consolando||
interl.| interl.| Iudeos et gentiles||
marg.| marg.| LOQUIMINI AD  COR. Ad cor loquitur qui mestum consolatur sicut de Sychen dicitur locutus est Sychen ad cor eius et consolatus est eam.||
marg.| marg.| HIERUSALEM etc. Hierusalem a Chaldeis et Romanis corpore et anima {t. 3 : Erfurt, f. 103rb ; facsim., p. 61b} [Rusch, f. 103rb ] Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata animo angustiata.||
et avocate eam
interl.| interl.| a tristitia et ab idolatria||
quoniam completa est malitia eius
interl.| interl.| afflictio et quies reddita||
marg.| marg.| MALITIA  EIUS. Malitia afflictio sicut illud. Si est malum in civitate quod non faciat Deus.||
interl.| interl.| a Domino in baptismo vel in martyrio||
marg.| marg.| DIMISSA  EST  INIQUITAS  ILLIUS etc. Causa consolationis remissio peccatorum causa remissionis quia suscepit duplicia. Notandum quod non solvuntur peccata nostra nisi de manu Domini susceperimus ea. Nec idem est solvi peccata et dimitti cui enim dimittuntur solutione non indiget unde dimittuntur tibi peccata tua. Cui autem solvunur propterea solvuntur quia purgata sunt et soluta per penas.||
interl.| interl.| quia||
suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
interl.| interl.| qui scit voluntatem Domini sui et non facit vapulabit multis||
Numérotation du verset Is. 40,3 
vox
interl.| interl.| apostoli||
interl.| interl.| Iohannes||
interl.| interl.| Christi||
clamantis in deserto
interl.| interl.| Iudee vel gentium||
parate viam Domini
interl.| interl.| bona opera quibus Dominus ad vos ingrediatur||
rectas facite in solitudine semitas
interl.| interl.| cogitationes||
Dei nostri
interl.| interl.| Christi||
marg.| marg.| VOX  CLAMANTIS. Huius vocis memores Iudei miserunt ad Iohannem ut interrogarent eum tu quis es ?||
Numérotation du verset Is. 40,4 
omnis vallis
interl.| interl.| Iudeus vel gentilis humilis simplex||
Exaltabitur
interl.| interl.| fide et opere||
marg.| marg.| OMNIS  VALLIS  EXALTABITUR. Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.||
et omnis mons
interl.| interl.| elatus||
et collis
interl.| interl.| superbus||
humiliabitur et erunt prava
interl.| interl.| corda tortuosa||
in directa
interl.| interl.| ad fidem et operationem||
et aspera
interl.| interl.| ferocia||
in vias planas
interl.| interl.| mollia et mansueta||
Numérotation du verset Is. 40,5 
et revelabitur
interl.| interl.| in predicatione in baptismo quando aperti sunt celi et Spiritus super eum mansit||
gloria Domini
interl.| interl.| Filius de quo Pater : exurge gloria mea||
et videbit omnis caro
interl.| interl.| in iudicio vel in primo adventu||
interl.| interl.| homo non spiritus prius quia spiritum non habebat||
pariter quod os Domini
interl.| interl.| prophete||
locutum est
marg.| marg.| ET VIDEBIT  OMNIS  CARO. De primo adventu subito ad secundum raptus dicit et videbit omnis caro.||
marg.| marg.| OS DOMINI. Prophete qui predicaverunt futurum Christum scilicet salutare Dei nostri.||
Numérotation du verset Is. 40,6 
Vox
interl.| interl.| Christi||
interl.| interl.| mihi||
dicentis clama
interl.| interl.| o Isaia||
et dixi
interl.| interl.| ad Iudeos vel ad omnes||
quid clamabo omnis caro
interl.| interl.| homo||
Fenum
interl.| interl.| fragilis||
et omnis gloria
interl.| interl.| iuventus||
eius quasi flos agri
interl.| interl.| potentia et cetera omnia vanitas vanitatum et omnia vanitas||
marg.| marg.| QUID  CLAMABO. Non sine causa querit cum enim se sponte obtulit dicens : ecce ego mitte me populo suo dura nuntiavit et nunc idem metuit.||
marg.| marg.| OMNIS  CARO  FENUM. Qui portat imaginem terreni et vitiis servit fenum est et flos preteriens qui custodit imaginem celestis caro est sed que cernit salutare Dei que quotidie renovatur secundum imaginem creatoris et tandem incorruptibilis et immortalis gloriam mutat non naturam.||
marg.| marg.| Fenum nascendo habet virorem et crescendo decorem deinde florem tandem ardore solis siccatum redigitur in pulverem. Sic homo per etatum successiones amittit decorem et cadit in mortem.||
Numérotation du verset Is. 40,7 
exsiccatum est fenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit
interl.| interl.| sententia vitam presentem excussit||
in eo vere fenum est populus
Numérotation du verset Is. 40,8 
exsiccatum est fenum cecidit flos
interl.| interl.| iuventus que servit vitiis precipue libidini||
verbum autem Dei nostri stabit
interl.| interl.| regnabit||
interl.| interl.| alii verbum Dei manet in eternum||
in eternum
marg.| marg.| VERBUM  AUTEM  DOMINI. Verbum Christus cum corpore suo quod est Ecclesia.||
Numérotation du verset Is. 40,9 
super montem excelsum
interl.| interl.| Christum ut nihil annunties nisi quod ab ipso habes||
ascende tu que evangelizas
interl.| interl.| bona nuntias||
interl.| interl.| nota quod Sion que est mons iubetur montem ascendre id est Christum||
marg.| marg.| SUPER  MONTEM  EXCELSUM. Gregorius Magnus GREGORIUS. Qui celesti predicatione utitur ima iam terrenorum operum deserens in rerum culmine stare videtur tantoque facilius subditos ad meliora pertrahit quanto per vite meritum de supernis clamat. Illa namque vox auditorum cor libentius penetrat quam dicentis vita commendat quia quod loquendo imperat ostendendo adiuvat ut fiat unde in lege precipitur armum dextrum et separatum dari sacerdotibus.||
interl.| interl.| o||
Sion exalta in fortitudine
interl.| interl.| ut multi audiant||
vocem tuam
interl.| interl.| predicationem||
que evangelizas
marg.| marg.| SION. Per Sion et Hierusalem apostolos et alios doctores intelligit {t. 3 : Erfurt, f. 103va ; facsim., p. 62a} [Rusch, f. 103va ] quos admonet ut que a Domino acceperunt predicent et culmina virtutum ascendentes verbo et exemplo doceant.||
interl.| interl.| o||
Hierusalem exalta noli timere
interl.| interl.| persecutorum seviciam diaboli astutiam||
dic civitatibus
interl.| interl.| Ecclesiis vel synagogis||
interl.| interl.| unde non sum missus nisi ad oves que perierant domus Israel||
Iude ecce Deus
interl.| interl.| apostoli de secundo adventu||
vester
interl.| interl.| vobis promissus o Iudei vel gentes suscipite illum||
Numérotation du verset Is. 40,10 
ecce Dominus Deus
interl.| interl.| quem sprevistis quasi vilem et debilem||
in fortitudine veniet et brachium
interl.| interl.| fortitudo||
eius
interl.| interl.| qui formam servi accepit||
dominabitur ecce merces eius
interl.| interl.| retributio omnium||
interl.| interl.| potestas iudicii||
coram eo
Numérotation du verset Is. 40,11 
interl.| interl.| sed prius||
sicut pastor
interl.| interl.| qui venturus est in maiestate||
interl.| interl.| ego sum pastor bonus||
interl.| interl.| propheta de primo adventu||
gregem suum pascet in brachio suo
interl.| interl.| in fortitudine||
marg.| marg.| GREGEM  SUUM  PASCET. Nunc in contemplatione in futuro ipsa visione nunc docendo postea salvando vel satiando.||
Congregabit
interl.| interl.| ex omnibus gentibus||
agnos
interl.| interl.| pasce agnos meos mites non superbos||
et in sinu suo
interl.| interl.| protectione||
levabit
interl.| interl.| ad celum||
fetas ipse portabit
marg.| marg.| FETAS. Doctores filios quotidie Deo parturientes unde apostolus. Filioli mei quos iterum parturio.||
Numérotation du verset Is. 40,12 
quis mensus est pugillo
interl.| interl.| facile||
aquas et celos palmo ponderavit
interl.| interl.| mensuras enim et pondera omnium novit||
marg.| marg.| QUIS  MENSUS. Ne de vocatione gentium dubitetur magnitudo vocantis describitur.||
marg.| marg.| PUGILLO. Pugillus contractis digitis pugnus palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus ut per palmum et pugillum celos extentos et globum terre noverimus.||
quis appendit
interl.| interl.| super nihilum||
tribus digitis
interl.| interl.| methaphorice||
interl.| interl.| potestatem Trinitatis||
molem terre et libravit in pondere montes
interl.| interl.| libratos suo pondere fecit||
et colles in statera
Numérotation du verset Is. 40,13 
quis
interl.| interl.| nullus||
adiuvit spiritum Domini
interl.| interl.| in creando||
interl.| interl.| Verbo Domini celi firmati sunt et Spiritu oris eius||
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
interl.| interl.| quid ageret||
marg.| marg.| SPIRITUM  DOMINI. Spiritus Domini super me eo quod unxerit me ad anuntiandum mansuetis misit me et : requiescet super eum Spiritus Domini.||
Numérotation du verset Is. 40,14 
cum quo
interl.| interl.| qualiter operari debuisset||
iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitie
interl.| interl.| regulam operandi||
et erudivit eum scientiam et viam prudentie ostendit illi
interl.| interl.| nullus||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Is. 40,15 
ecce gentes
interl.| interl.| idola colentes vel omnes gentes||
quasi stilla situle
interl.| interl.| que cadens pro nihilo dicitur||
interl.| interl.| in comparatione eius||
et quasi momentum
interl.| interl.| quod velut ex nihilo in utranque partem declinatur||
statere reputate sunt ecce insule quasi pulvis exiguus
interl.| interl.| in comparatione eius||
marg.| marg.| QUASI  PULVIS  EXIGUUS. Hebrei hoc verbo tenuissimum pulverem significaris putant qui magis sentitur qua videtur. Hunc ergo forsitan cum Epicuro suo Democritus athomos vocat. Multa autem sunt nomina que ita leguntur in greco et in hebreo propter interpretandi difficultatem et tam grece quam latine lingue paupertatem.||
Numérotation du verset Is. 40,16 
et Libanus
interl.| interl.| hoc addit ut gentes ab idolatria provocet auferendo victimas quia nec ligna nec animalia sufficiunt||
non sufficiet ad succendendum
interl.| interl.| hostiarum ignem||
et animalia eius non sufficient ad holocaustum
marg.| marg.| LIBANUS  NON. Libanus pascuis uberrimus et arboribus sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum et omnia animalia immolentur ad holocaustum ad implendam vel placandam maiestatis potentiam non sufficiunt.||
Numérotation du verset Is. 40,17 
omnes gentes
interl.| interl.| que sub celo sunt||
quasi non sint sic sunt coram eo
interl.| interl.| in comparatione eius||
et quasi nihilum et inane reputate sunt ei
Numérotation du verset Is. 40,18 
Cui
interl.| interl.| simulacro||
ergo similem fecistis Deum
interl.| interl.| unum qui omnia fecit||
aut quam imaginem ponetis ei
interl.| interl.| qui Spiritus est in omnibus est et ubique||
marg.| marg.| CUI  ERGO  SIMILEM  FECISTIS  DEUM.  TROPOLOGICE. Increpantur principes hereticorum qui diversa idola de corde suo fingunt vel eloquii venustate id est argento vel sensus splendore qui significatur in auro vel ligno imputribili que viliora sunt dogmata que dialetica firmantur arte ne corruant.||
Numérotation du verset Is. 40,19 
numquid sculptile
interl.| interl.| Dominus ad omnes gentes||
conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud
interl.| interl.| simile Deo qui ubique||
et lamminis argenteis argentarius
interl.| interl.| non||
marg.| marg.| NUMQUID. Stulticiam gentium redarguit ut ab idolatria recedant.||
Numérotation du verset Is. 40,20 
forte lignum et imputribile
interl.| interl.| durabile unde factum simulacrum duret in longum||
elegit artifex sapiens
interl.| interl.| sapiens in hac arte||
querit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
marg.| marg.| FORTE  LIGNUM. Hebraice succam quod genus ligni est imputribile de quo maxime idola fiunt hoc ante dicit ut idolis reprobatis suscipiatur doctrina {t. 3 : Erfurt, f. 103vb ; facsim., p. 62b} [Rusch, f. 103vb ] evangelii et reveletur gloria Domini et videat omnis caro salutare Dei.||
Numérotation du verset Is. 40,21 
interl.| interl.| o gentes||
interl.| interl.| naturali ratione idola nihil esse et ne Deum eternum esse||
marg.| marg.| NON  SCIETIS. Ab initio legis Moysi vel a principio mundi in ipsis creaturis que omnes suum suo modo predicant artificem.||
numquid non audietis numquid non annuntiatum est ab initio vobis
interl.| interl.| saltem secundum legem scriptam que hoc prohibet||
numquid non intellexistis fundamenta terre
interl.| interl.| a Domino fundata||
Numérotation du verset Is. 40,22 
qui sedet super gyrum terre
interl.| interl.| omnia regit et ambit||
marg.| marg.| SUPER  GYRUM. Hinc non nulli terram quasi punctum et globum esse contendunt.||
et habitatores eius
interl.| interl.| terre||
sunt quasi locuste
interl.| interl.| quid ergo superbiunt||
marg.| marg.| QUASI  LOCUSTE. In eius comparatione vel considerata terre magnitudine.||
Qui
interl.| interl.| etiam||
extendit velut nihilum celos
interl.| interl.| tenues subtiles||
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
interl.| interl.| sub eis quasi sub tabernaculo habitant homines supra angeli et sancti||
marg.| marg.| TABERNACULUM. Hinc quoque in similitudinem #sphere celum esse contendunt et eius #emispherium terris imminere.||
Numérotation du verset Is. 40,23 
qui
interl.| interl.| etiam||
dat secretorum scrutatores
interl.| interl.| philosophos||
marg.| marg.| QUI  DAT  SECRETORUM. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi et hoc est qui dat secretorum scrutatores quasi non sint.||
quasi non sint iudices terre
interl.| interl.| principes||
interl.| interl.| omnes mortui oblivioni dati||
velut inane fecit
interl.| interl.| quia transeunt cito||
Numérotation du verset Is. 40,24 
et quidem neque plantatos
interl.| interl.| firmato scilicet||
neque satos neque radicato in terra
interl.| interl.| in presenti vita||
Trunco
interl.| interl.| statu||
eorum repente flavit
interl.| interl.| Spiritus Dei||
in eos et aruerunt
interl.| interl.| mortui||
interl.| interl.| transivi et ecce non erat||
et turbo
interl.| interl.| repentina sententia Dei||
quasi stipulam auferet eos
interl.| interl.| ab hac vita||
Numérotation du verset Is. 40,25 
et cui
interl.| interl.| deorum vestrorum||
interl.| interl.| cum tanta sit potentia||
assimilastis me
interl.| interl.| o Iudei vel gentiles idola colentes||
et adequastis dicit
interl.| interl.| singulariter||
Sanctus
marg.| marg.| CUI  ASSIMILASTIS. Quasi quare similitudini Dei comparatis nec ex creaturarum magnitudine Deum creatorem intelligitis si non creditis verbis credite oculis vestris et elementorum omnium servitute potentiam Domini cogitate.||
Numérotation du verset Is. 40,26 
levate in excelsum
interl.| interl.| celum||
oculos vestros
interl.| interl.| intelligite saltem per creaturas||
et videte quis creavit hec
interl.| interl.| que in celo||
qui educit
interl.| interl.| ille scilicet qui educit||
in numero militiam eorum
interl.| interl.| celorum||
interl.| interl.| angelos et stellas||
interl.| interl.| qui numerat multitudinem stellarum||
marg.| marg.| IN NUMERO. Illi numerata sunt que Abraham numerare non potuit et serviunt delegato officio ut sol cursum celi uno expleat anno et cetera suo modo.||
marg.| marg.| MILITIAM  EORUM. Angelos scilicet unde : millia milium ministrabant ei. Inde et Dominus Sabaoth dicitur id est militie vel exercituum vel virtutum.||
et omnes
interl.| interl.| stellas||
ex nomine vocat
interl.| interl.| quasi quia omnipotens||
pre multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum
interl.| interl.| ex omnibus his||
reliquum fuit
interl.| interl.| alienum a numero et a cognitione eius||
Numérotation du verset Is. 40,27 
Quare
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| cum tanta sit Dei magnitudo cum eius nutu regantur omnia||
Dicis
interl.| interl.| vel [dic]es||
Iacob
interl.| interl.| due tribus||
et loqueris Israel
interl.| interl.| decem tribus iam in captivitatem ducte||
marg.| marg.| QUARE  DICIS  IACOB. Cum hec propheta diceret decem tribus iam captivate erant due restabant captivande. In captivitate autem omnes desperantes dicebant terrena Deus non considerat nec curat quid quisque faciat. Ideo sine rege sine iudice sumus et immerito affligimur.||
abscondita est
interl.| interl.| non videt eam||
via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum
interl.| interl.| quia preiudicavit me||
transivit
interl.| interl.| vel : transibit ||
marg.| marg.| VIA  MEA. Bona opera non pertinent ad eum terrena non considerat quid quisque agat. Inde iniuste opprimimur quasi iumenta et pisces sine rectore.||

transivit] transibit Weber
Numérotation du verset Is. 40,28 
numquid nescis
interl.| interl.| per te||
aut non audisti
interl.| interl.| in Scripturis||
interl.| interl.| hoc scilicet||
Deus sempiternus Dominus
interl.| interl.| unus est||
qui creavit
interl.| interl.| de nihilo||
marg.| marg.| CREAVIT. Omnia novit omnia continet omnia maiestate sua dispensat.||
terminos terre non deficiet
interl.| interl.| quia caro non est||
neque laborabit
interl.| interl.| quia Spiritus omnipotens est||
nec est investigatio sapientie eius
interl.| interl.| quia omnia novit||
marg.| marg.| SAPIENTIE  EIUS. Ex hoc loco illud apostoli sumptum videtur. Incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius quasi solus Deus eternus impassilibis immutabilis cetera omnia deficient.||
Numérotation du verset Is. 40,29 
qui dat lasso
interl.| interl.| in fide hesitanti||
interl.| interl.| fidei et operis||
et his qui non sunt fortitudinem
interl.| interl.| in mundo fortes||
et robur multiplicat
Numérotation du verset Is. 40,30 
interl.| interl.| sed||
deficient pueri
interl.| interl.| ex toto damnati||
interl.| interl.| a pueritia||
interl.| interl.| qui pueriliter vivunt||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 104ra ; facsim., p. 63a} [Rusch, f. 104ra ] DEFICIENT  PUERI. Qui scilicet gaudent corporis savitate et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.||
et laborabunt
interl.| interl.| in infirmitate||
et iuvenes
interl.| interl.| qui fortes et sani||
in
interl.| interl.| in hac vita||
infirmitate cadent
interl.| interl.| vitiis ferventes||
interl.| interl.| anime et corporis||
Numérotation du verset Is. 40,31 
qui autem sperant in Domino
interl.| interl.| non in se||
mutabunt fortitudinem
marg.| marg.| MUTABUNT. Ut sicut fortes in Deo fient debiles mundo et post mortem carnis fient immortales.||
assument pinnas
interl.| interl.| quibus volent ad Deum||
sicut aquile
interl.| interl.| innovati||
marg.| marg.| SICUT  AQUILE. Sicut aquila secundum physicos alliso ad silicem rostro vetustate nimia aduncato innovatur sic qui vetustatem peccati per petram que est Christus mortificant mortui mundo innovantur Deo unde renovabitur ut aquile iuventus tua.||
current
interl.| interl.| ad Deum||
et non laborabunt
interl.| interl.| omnia facilia amanti||
Ambulabunt
interl.| interl.| proficient||
et non deficient
interl.| interl.| quia in eternum vivent||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_40)