initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 42

Numérotation du verset Is. 42,1 
ecce servus meus
interl.| interl.| Filium secundum humanitatem||
suscipiam eum
interl.| interl.| in die ascensionis||
electus meus
interl.| interl.| ex milibus ad redemptionem mundi||
interl.| interl.| hic est Filius meus||
complacuit sibi in illo anima mea
marg.| marg.| ECCE  SERVUS  MEUS. Notandum quia apostoli Iacob Israel et semen Abrahe appellantur quibus postea quasi servis et hominibus dicitur. Noli timere vermis Iacob etc. Christus autem non Iacob vel Israel sed servus dicitur. Unde servus meus etc. humiliabit enim se formam servi accipiens.||
interl.| interl.| in quo omnes virtutes qui Dei virtus et sapientia||
dedi spiritum meum super eum iudicium
interl.| interl.| quod ante nesciebant||
gentibus
interl.| interl.| qui crediderunt Iudeis excecatis||
proferet
interl.| interl.| per apostolos||
interl.| interl.| per singulos||
marg.| marg.| DEDI  SPIRITUM. In conceptione unde Spiritus Sanctus veniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi. Quod in baptismo claruit cum Spiritus in specie columbe super ipsum requievit.||
Numérotation du verset Is. 42,2 
non clamabit
interl.| interl.| sicut ovis ad occisionem ductus est||
interl.| interl.| mitis et mansuetus||
neque accipiet personam
interl.| interl.| in iudicio||
nec audietur foris
interl.| interl.| a Iudea||
vox eius
interl.| interl.| non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel fuit tamen in confinio Tyri et Sydonis et Cesaree Philippi sed eas non intravit||
Numérotation du verset Is. 42,3 
calamum quassatum non conteret
interl.| interl.| quia misericors peccatoribus||
et linum
interl.| interl.| propinquos extinctioni||
fumigans non extinguet in veritate
interl.| interl.| secundum opera cuiusque||
Educet
interl.| interl.| Filius||
Iudicium
marg.| interl.| ultimum|| marg.|||
marg.| marg.| CALAMUM etc. Scribas et phariseos extra nitidos intus vacuos qui idola non colebant unde nitebant sed fidem non habebant intus unde vacui. Hos non contrivit sed ad penitentiam vocavit. Calamum ergo secundum istos dicit et regnum Iudeorum quassatum quia iam alienigena regnabat.||
marg.| marg.| LINUM  FUMIGANS. Sacerdotium iam pene extinctum de lino autem fit sacerdotale vestimentum.||
marg.| marg.| EDUCET. Iudicium iudicabit scilicet non metuens scribas et phariseos.||
Numérotation du verset Is. 42,4 
non erit tristis
interl.| interl.| semper enim hilaris semperque iocundus fuit||
marg.| marg.| NON  ERIT. Hoc Mattheus non posuit sive inter iudicium et iudicium media scriptoris errore sublata sun. Est autem sensus equalitatem vultus {t. 3 : Erfurt, f. 105ra ; facsim., p. 65a} [Rusch, f. 105ra ] omni tempore conservabit quod de Socrate falso gloriantur philosophi quod scilicet plus solito nec tristis fuerit nec letus.||
interl.| interl.| terrenis||
iudicium
interl.| interl.| novissimum||
marg.| marg.| IUDICIUM. Unde in iudicium ego veni in mundum istum ut qui non vident videant etc.||
et legem eius
interl.| interl.| evangelium||
insule expectabunt
interl.| interl.| gentes undique tribulationibus percusse||
Numérotation du verset Is. 42,5 
hec
interl.| interl.| superiora||
interl.| interl.| ne dubites de autore||
dicit Dominus Deus creans
interl.| interl.| creator scilicet omnium||
celos
interl.| interl.| materiales||
interl.| interl.| inhabitaculum angelorum||
et extendens eos firmans
interl.| interl.| super inane||
terram
interl.| interl.| ut ex creaturis creator intelligatur||
et que germinant ex ea dans
interl.| interl.| quotidie||
Flatum
interl.| interl.| animam secundum illud et inspiravit in faciem spiraculum vite||
populo qui est super eam et spiritum
interl.| interl.| Sanctum||
calcantibus
interl.| interl.| virtute rationis||
eam
interl.| interl.| terrenitatem||
Numérotation du verset Is. 42,6 
ego Dominus
interl.| interl.| omnium||
vocavi te
interl.| interl.| o Fili||
interl.| interl.| a Iudea in gentes||
in iustitia
interl.| interl.| unde : Pater iuste mundus te non cognovit||
marg.| marg.| IN IUSTITIA. Iustum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Iudeis.||
et apprehendi manum tuam
interl.| interl.| Pater in me manens ipse facti opera||
et servavi te
interl.| interl.| a morte||
interl.| interl.| qui omnia conservas||

te] om. Weber
et dedi te in fedus populi
interl.| interl.| implendum sicut pepigeram populo meo Israel||
in lucem gentium
interl.| interl.| que erant in tenebris||
Numérotation du verset Is. 42,7 
ut aperires oculos
interl.| interl.| cordis||
Cecorum
interl.| interl.| infidelium||
et educeres de conclusione
interl.| interl.| demonum||
Vinctum
interl.| interl.| funibus peccatorum||
de domo carceris
interl.| interl.| peccati||
sedentes in tenebris
interl.| interl.| ignorantie||
marg.| marg.| VINCTUM. Funibus peccatorum in evangelio quem Satanas vinxerat Dominus solvit.||
Numérotation du verset Is. 42,8 
ego Dominus
interl.| interl.| non alius||
hoc est nomen meum
interl.| interl.| Dominus||
gloriam meam
interl.| interl.| glorificavi et iterum glorificabo||
Alteri
interl.| interl.| idolis||
marg.| marg.| ALTERI. Filius et Spiritus Sanctus in deitate a Patre alter non est et ideo eandem gloriam et laudem habet.||
non dabo
interl.| interl.| preter te cui dedi cui daturus sum||
et laudem meam sculptilibus
Numérotation du verset Is. 42,9 
que prima fuerant
interl.| interl.| a prophetis predicta||
ecce venerunt
interl.| interl.| in Filio impleta||
nova quoque
interl.| interl.| evangelium repulsionem Iudeorum subversionem Hierusalem conversionem gentium||
ego annuntio antequam oriantur
interl.| interl.| fiant actu||
audita vobis faciam
marg.| marg.| VOBIS  FACIAM. Ut sciatis quia ego Dominus et non est alius et qui priora cernitis impleta credatis que polliceor futura.||
Numérotation du verset Is. 42,10 
cantate Domino
interl.| interl.| o apostoli evangelium predicate||
canticum novum
interl.| interl.| nova hec||
marg.| marg.| NOVUM. In novitate Spiritus non in vetustate littere nec solum in veteri testamenti sed etiam in novo.||
laus eius
interl.| interl.| in omnem terram exivit sonus eorum etc. a summo celo egressio eius||
ab extremis terre
interl.| interl.| miraculis a solis ortu et ab occasu laudabile nomen Domini||
qui descenditis in mare
interl.| interl.| seculi tempestates||
marg.| marg.| QUI  DESCENDITIS IN  MARE. Prius piscatores piscium post hominum unde ad litteram multa maria transierunt unde euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature.||
et plenitudo eius
interl.| interl.| laudet||
insule
interl.| interl.| diverse Ecclesie vel gentes||
et habitatores earum
interl.| interl.| gentes||
interl.| interl.| vocem in laudem quia liberavit et letetur de salute sua||
Numérotation du verset Is. 42,11 
sublevetur desertum
interl.| interl.| laudet et letetur||
et civitates eius in domibus
interl.| interl.| Ecclesiis||
habitabit Cedar
interl.| interl.| qui non solebat||
interl.| interl.| tenebre id est gentes Deum ignorantes||
marg.| marg.| CEDAR. Filius Ismaelis Saraceni ab eo qui melius Agareni sed nomine libere velaverunt ignominiam ancille. Ismael enim filius ancille Agar fuit ab hac Sarraceni duodecim enim duces genuit. Nomine quoque eius ipsa dicitur provincia.||
Laudate
interl.| interl.| Dominum||
habitatores
interl.| interl.| gentes||
Petre
interl.| interl.| civitas in Palestina sed hic duritiam gentium significat||
interl.| interl.| Christi||
de vertice montium clamabunt
interl.| interl.| apostoli et alii||
interl.| interl.| in auditoribus||
marg.| marg.| DE VERTICE  MONTIUM. Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. De vertice montis de altitudine virtutis et contemplationis ut etiam exemplo doceant que predicant.||
Numérotation du verset Is. 42,12 
ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis
interl.| interl.| gentibus||
nuntiabunt
Numérotation du verset Is. 42,13 
Dominus sicut fortis
interl.| interl.| qui videbatur debilis||
interl.| interl.| describit salvatoris adventum et comparat eum viro fortissimo contra adversarios pugnaturo||
Egredietur
interl.| interl.| de captivitate Iudeorum||
interl.| interl.| a misericordia opinione non re||
sicut vir proeliator
interl.| interl.| contra inimicos suos||
suscitabit zelum
interl.| interl.| ultionis||
vociferabitur et clamabit
interl.| interl.| dicens vos ex patre diabolo estis||
marg.| marg.| VOCIFERABITUR. Unde ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et ego in gente {t. 3 : Erfurt, f. 105rb ; facsim., p. 65b} [Rusch, f. 105rb ] stulta irritabo eos.||
interl.| interl.| Iudeos||
confortabitur
interl.| interl.| per Romanos||
Numérotation du verset Is. 42,14 
Tacui
interl.| interl.| o Iudei||
semper silui patiens fui
interl.| interl.| expectans penitentiam vestram||
sicut pariens loquar dissipabo
interl.| interl.| consilia vestra||
interl.| interl.| aperiam que cogitaverim||
et absorbebo simul
interl.| interl.| vos omnino delebo||
marg.| marg.| SICUT  PARIENS. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem sic proferam dissimulatum dolorem.||
Numérotation du verset Is. 42,15 
desertos faciam montes
interl.| interl.| maiores||
interl.| interl.| superborum varietates||
et colles
interl.| interl.| mediocres||
et omne gramen
interl.| interl.| populum||
eorum exsiccabo
interl.| interl.| per Romanos||
Et
interl.| interl.| tunc||
ponam flumina
interl.| interl.| flumen sapientie||
in insulas
interl.| interl.| gentium||
et stagna arefaciam
interl.| interl.| doctrine Iudeorum ut prophetas legentes non intelligant||
Numérotation du verset Is. 42,16 
et ducam cecos
interl.| interl.| gentes||
in via
interl.| interl.| Christum qui est via veritas et vita||
quam nesciunt
interl.| interl.| modo||
in semitis quas ignoraverunt ambulare
interl.| interl.| proficere||
eos faciam
interl.| interl.| non est volentis neque currentis sed Dei miserentis||
marg.| marg.| IN SEMITIS. In cognitione prophetarum qui sunt semite ad Christum dum eius nativitatem resurrectionem et ascensionem predicunt.||
ponam tenebras
interl.| interl.| ignorantiam||
coram eis
interl.| interl.| gentibus||
in lucem et prava in recta
interl.| interl.| ut in veteri testamenti lumen Christi accipiant||
interl.| interl.| corda eorum||
hec verba
interl.| interl.| predicta||
feci eis
interl.| interl.| ut territi peniteant||
et non dereliqui
interl.| interl.| non futura promitto sed promissa iam reddo||
eos
interl.| interl.| incorrectos||
Numérotation du verset Is. 42,17 
interl.| interl.| sed ipsi||
conversi sunt
interl.| interl.| his auditis||
retrorsum
interl.| interl.| etiam apostolos expellendo||
confundantur
interl.| interl.| de gentibus que predicantibus apostolis credere noluerunt||
confusione qui confidunt
interl.| interl.| gentes||
in sculptili
interl.| interl.| confundantur omnes qui adorant sculptilia||
qui dicunt conflatili vos dii nostri
marg.| marg.| CONFUNDANTUR etc. Cum plenitudo gentium intraverit tunc etiam Israel conversus erroris sui penitebit qui idolis ante servivit.||
Numérotation du verset Is. 42,18 
interl.| interl.| sed||
surdi audite
interl.| interl.| auribus cordis||
et ceci
interl.| interl.| mente||
marg.| marg.| ET CECI. Ille precipue cecus dicitur qui ante vidit ille improprie qui numquam. Ita Iudeus proprie gentilis improprie.||
intuemini ad videndum
interl.| interl.| lumen verum||
interl.| interl.| exposito||
Numérotation du verset Is. 42,19 
quis cecus nisi servus meus
interl.| interl.| non gentes ut mentiuntur Iudei||
interl.| interl.| Israel qui Domino prius servivit||
et surdus nisi ad quem nuntios meos
interl.| interl.| prophetas||
misi quis
interl.| interl.| modo||
cecus nisi qui venundatus est
interl.| interl.| sub peccato||
quis cecus nisi servus
interl.| interl.| prius||
Domini
Numérotation du verset Is. 42,20 
qui vides
interl.| interl.| o Israel||
multa
interl.| interl.| intelligit legem et prophetas||
nonne custodies
interl.| interl.| que ibi precipiuntur||
qui apertas habes aures
interl.| interl.| corporis||
interl.| interl.| de quo supra audietis auditu et non intelligetis||
nonne audies
interl.| interl.| obedies||
Numérotation du verset Is. 42,21 
et
interl.| interl.| tamen||
Dominus voluit
interl.| interl.| gratis||
ut sanctificaret
interl.| interl.| observando||
eum
interl.| interl.| populum||
et magnificaret legem et extolleret
interl.| interl.| de vitiis ad virtutes||
Numérotation du verset Is. 42,22 
Ipse
interl.| interl.| iacentem||
autem populus
interl.| interl.| inobediens||
interl.| interl.| spiritibus immundis||
direptus et vastatus
interl.| interl.| ab hostibus Chaldeis Romanis||
Laqueus
interl.| interl.| impedimentum ne credant in Christum||
iuvenum omnes
interl.| interl.| insipientium||
marg.| marg.| LAQUEUS  IUVENUM etc. Revertitur ad predicationem Domini increpans scribas et phariseos hi enim laqueus simplicibus ne ad Dominum converterentur.||
et in domibus carcerum absconditi sunt
interl.| interl.| in corde et corde locuti sunt||
interl.| interl.| in abscondito cordis #magister scimus quia verax es||
facti sunt in rapinam
interl.| interl.| hostium||
nec est qui eruat
interl.| interl.| nec propheta nec dux qui intercedat ad Dominum pro eis sicut Moyses et alii||
in direptionem
interl.| interl.| predam inimicorum||
et non est qui dicat
interl.| interl.| Domino||
Redde
interl.| interl.| eis libertatem||
Numérotation du verset Is. 42,23 
quis est in vobis qui audiat
interl.| interl.| saltem pauci audiant||
hoc attendat
interl.| interl.| quod prenuntio||
et auscultet futura
marg.| marg.| QUIS  EST etc. Hortatur eos propheta ut saltem aliqui audiant et causas sue captivitatis intelligant et caveant.||
Numérotation du verset Is. 42,24 
interl.| interl.| Romanorum||
Iacob et Israel vastantibus nonne Dominus
interl.| interl.| Pater||
ipse
interl.| interl.| non alius||
cui peccavimus
interl.| interl.| occidendo Filium||
interl.| interl.| quia||
et noluerunt in viis eius
interl.| interl.| mandatis||
ambulare
interl.| interl.| et ||

ambulare] + et Weber
non audierunt
interl.| interl.| a Filio||
legem eius.
interl.| interl.| evangelium||
Numérotation du verset Is. 42,25 
Et
interl.| interl.| ideo||
effudit
interl.| interl.| per Romanos||
super eum
interl.| interl.| populum||
indignationem furoris sui et forte bellum
interl.| interl.| famem gladium captivitatem||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 105va ; facsim., p. 66a} [Rusch, f. 105va ] SUPER  EUM. Ut qui prius tacuerat iam non taceret nec verbis sed tormentis eum corriperet.||
et
interl.| interl.| hoc esse in ultionem mortis Christi||
combussit eum
interl.| interl.| igne materiali et tribulationis||
in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit
interl.| interl.| se punitum quia non recepit Dei Filium||
marg.| marg.| ET NON  COGNOVIT. Sicut historie tradunt nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt nec Iudei malitia sua excecati.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 42), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_42)