initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 43

Numérotation du verset Is. 43,1 
et nunc hec dicit Dominus
marg.| marg.| ET NUNC  HEC. Superius locutus est de captivitate Iudeorum et malitia eorum qui credere noluerunt nunc primitivam alloquitur Ecclesiam que est de Iudeis ut creatorem anime sue et corporis intelligant.||
creans te Iacob
interl.| interl.| prius luctatorem||
et formans te Israel
interl.| interl.| post contemplatorem||
noli timere quia redemi te
interl.| interl.| sanguine Filii||
et vocavi nomine tuo
interl.| interl.| o Israel||
interl.| interl.| quasi familiarem ut inevitanter predices nihil formides||
interl.| interl.| servus||
meus es tu
marg.| marg.| CREANS TE  IACOB etc. Iacob supplantator Israel vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri qui et vitia supplantaverunt et Deum viderr meruerunt.||
Numérotation du verset Is. 43,2 
cum transieris per aquas
interl.| interl.| per hoc innumera apostolorum et aliorum predicatorum tormenta significat||
tecum ero
interl.| interl.| tutor||
et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non combureris
interl.| interl.| anima quamvis corpore||
et flamma non ardebit in te
marg.| marg.| PER  AQUAS. Secundum hebreos per aquas Egyptum pro magnitudine Nili per flumina Chaldei quia apud eos sunt flumina multa per ignem (quia crudeles et igniti) Macedones designantur. Per flammam (omnia que consumit) Romani. Hec quoque regna predicando transierunt apostoli et Dominus ubique cum eis.||
Numérotation du verset Is. 43,3 
quia ego
interl.| interl.| noli timere||
Dominus Deus tuus Sanctus Israel
interl.| interl.| quia tecum sum usque ad consummationem seculi||
salvator tuus
interl.| interl.| qui predicatorem te facio||
dedi propitiationem tuam
interl.| interl.| o Israel||
Egyptum Ethiopiam et Saba
interl.| interl.| convertendo||
pro te
interl.| interl.| pro tua utilitate||
marg.| marg.| DEDI  PROPICIATIONEM etc. Ut inde asquiras tibi misericordiam et coronam predicando scilicet Egipiis et Ethyopibus qui pene ultimi et Sabeis est autem Saba civitas in finibus Ethiopie sita. In omnem terram exivit sonus eorum.||
marg.| marg.| Ex quo audierunt a Domino. Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Illi autem profecti predicaverunt.||
Numérotation du verset Is. 43,4 
ex quo honorabilis factus es
interl.| interl.| pro illis conversis||
in oculis meis
interl.| interl.| non hominum||
et gloriosus ego
interl.| interl.| ideo||
dilexi te
interl.| interl.| prior unde ipse prior dilexit nos||
et dabo homines pro te
interl.| interl.| unde habes mercedem||
et populos
interl.| interl.| conversos in predicatione tua||
pro anima tua
interl.| interl.| salute||
Numérotation du verset Is. 43,5 
noli
interl.| interl.| ergo||
timere
interl.| interl.| adversa mundi||
quoniam tecum ego sum ab oriente
interl.| interl.| ad Ecclesiam||
adducam semen tuum
interl.| interl.| filios tuos in fide||
et ab occidente congregabo te
interl.| interl.| similes tibi||
marg.| marg.| AB ORIENTE. Multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham Isaac et Iacob ab omnibus scilicet mundi partibus.||
Numérotation du verset Is. 43,6 
dicam aquiloni da
interl.| interl.| diabolo redde quos captivasti||
et austro noli prohibere affer
interl.| interl.| o Israel||
filios meos
interl.| interl.| predestinatos||
de longinquo
interl.| interl.| ab extremis terre||
interl.| interl.| qui eratis de longe prope facti estis sanguine Christi||
et filias meas
interl.| interl.| animas vel mulieres sanctas||
ab extremis terre
marg.| marg.| DICAM  AQUILONI. Gregorius Magnus GREGORIUS. Aquiloni dicitur da cum offerre Deo sue fidei munera gentilitas imperatur austro autem iubetur ne prohibeat quia hebreis in fide confidentibus precipitur ne vitam gentium contemnendo repellant etc.||
Numérotation du verset Is. 43,7 
et omnem
interl.| interl.| adducam||
qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi
interl.| interl.| corpore||
eum et formavi
interl.| interl.| anima||
Eum et feci eum
interl.| interl.| fidelem||
Numérotation du verset Is. 43,8 
educ
interl.| interl.| o fili||
foras populum cecum
interl.| interl.| sub infidelitate mentis||
et oculos
interl.| interl.| corporis||
habentem surdum
interl.| interl.| mente||
et aures ei sunt
interl.| interl.| in corpore||
marg.| marg.| EDUC  FORAS. {t. 3 : Erfurt, f. 105vb ; facsim., p. 66b} [Rusch, f. 105vb ] Vox Patris ad Filium de Iudeis mente cecis. Et nota prius esse factam vocationem Iudeorum deinde gentium. Unde et Paulus : vobis oportebat primum loqui verbum Dei.||
Numérotation du verset Is. 43,9 
interl.| interl.| post vocationem Iudeorum||
simul
interl.| interl.| in ovile ovium cuius et unus pastor||
et
interl.| interl.| prius||
collecte sunt tribus
interl.| interl.| Iudei predestinati||
marg.| marg.| OMNES  GENTES. Propheta ad gentes increpans de idolatria et admirans quid nullus in gentibus hoc prescire potuit sed tantum populu Dei qui legem Dei accepit prophetas habuit. Unde notus in Iudea Deus.||
Quis
interl.| interl.| deorum vestrorum||
in vobis
interl.| interl.| o gentes||
annuntiet istud
interl.| interl.| quod dico||
et que prima sunt
interl.| interl.| preterita||
audire nos faciat
interl.| interl.| sicut Deus noster||
dent testes eorum
interl.| interl.| ipsi dii testimoniis se probent||
et
interl.| interl.| ira||
iustificentur
interl.| interl.| veri dii probentur||
et audiant
interl.| interl.| quod dubitent||
et dicant
interl.| interl.| veros deos esse||
vere
interl.| interl.| o prophete o apostoli||
interl.| interl.| quasi ipsi non habent sed vere vos testes||
Numérotation du verset Is. 43,10 
vos testes mei
dicit Dominus
interl.| interl.| Pater||
et servus meus
interl.| interl.| Christus||
quem elegi
interl.| interl.| ex omnibus in salutem omnium||
interl.| interl.| in quo complacui||
ut sciatis
interl.| interl.| hec omnia scilicet fient||
et credatis mihi et intelligatis
interl.| interl.| qui prius bruti et insensibiles||
quia ego
interl.| interl.| solus||
ipse sum
interl.| interl.| Deus||
interl.| interl.| ego omnia creavi quia ante etc.||
ante me
interl.| interl.| qui sum principium etc.||
non est formator deus
interl.| interl.| formatus : alia littera||
interl.| interl.| alicuius rei||

formator] formatus Weber
et post me non erit
interl.| interl.| quia finis sum||
marg.| marg.| NON  EST  FORMATUS. Quidam codices habent plasmatus sed non convenit bene sic tamen potest exponi. Ante me non est formatum idolum quia feci hominem iustum a quo iniuste formatum est idolum.||
Numérotation du verset Is. 43,11 
interl.| interl.| quia||
ego
interl.| interl.| non alius||
sum ego sum Dominus
interl.| interl.| repetitio confirmatio||
et non est absque me salvator
interl.| interl.| quia unum in substantia Pater et Filius et Spiritus Sanctus vel sine me non est Filius qui est mundi salus||
Numérotation du verset Is. 43,12 
ego annuntiavi et salvavi
interl.| interl.| in Filio genus humanum||
interl.| interl.| preteritum vel futurum annuntiavi||
marg.| marg.| EGO  ANNUNTIAVI. Per prophetas nativitatem Filii vocationem gentium expulsionem demonum.||
auditum feci et non fuit in vobis alienus
interl.| interl.| prophetis et apostolis predicantibus||
interl.| interl.| scilicet Deus sed ego tantum||
vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
interl.| interl.| prophete et apostoli quia ego predixi non alius||
Numérotation du verset Is. 43,13 
et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea
interl.| interl.| potestate||
eruat
interl.| interl.| qui ab initio predico futura||
Operabor
interl.| interl.| salutem gentium||
et quis avertet illud
interl.| interl.| opus||
Numérotation du verset Is. 43,14 
hec dicit Dominus salvator vester
interl.| interl.| vel : redemptor ||
interl.| interl.| per Filium||
interl.| interl.| o apostoli||

salvator] redemptor Weber
Sanctus Israel propter vos emisi
interl.| interl.| Filium||
Babylonem
interl.| interl.| mundum confusum peccato||
et detraxi
interl.| interl.| a cordibus hominum||
vectes universos
interl.| interl.| impedimenta principum demonum||
marg.| marg.| HEC  DICIT  DOMINUS etc. Hec scilicet que sequuntur. Pater ad apostolos. Propter vos qui scilicet testes mei estis qui scilicet evangelium predicatis quibus dixit nolite timere.||
et Chaldeos
interl.| interl.| demones per fluctus huius seculi miseras animas circunducentes et inde gloriantes||
in navibus suis gloriantes
marg.| marg.| CHALDEOS IN  NAVIBUS. Secundum historiam Chaldei abundant fluminibus et strenui sunt navibus et inde gloriantur.||
Numérotation du verset Is. 43,15 
ego Dominus
interl.| interl.| non alius||
Sanctus vester
interl.| interl.| hoc decrevi||
interl.| interl.| sanctificans vos||
marg.| marg.| EGO  DOMINUS  SANCTUS  VESTER. Olim filiis Israel modo vobis. O apostoli in mundo expulsis demonibus et omnibus victis principibus.||
creans Israel
interl.| interl.| contemplativos||
Rex vester
interl.| interl.| regens vos||
Numérotation du verset Is. 43,16 
hec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis
interl.| interl.| Iordanis vel Arnon ut exitus de Egipo introitus in terram promisssionis haberetur ex miraculo||
torrentibus semitam
Numérotation du verset Is. 43,17 
qui eduxit
interl.| interl.| de Egypto||
Quadrigam
interl.| interl.| currus||
et equum
interl.| interl.| equites||
agmen
interl.| interl.| scilicet magnum||
interl.| interl.| id est||
et robustum simul
interl.| interl.| omnes||
obdormierunt
interl.| interl.| somno mortis||
nec resurgent
interl.| interl.| ad bonum suum||
contriti sunt
interl.| interl.| impetu aquarum||
quasi linum et extincti sunt
interl.| interl.| in momento succisum vel igne correptum||
Numérotation du verset Is. 43,18 
ne memineritis
interl.| interl.| o apostoli||
Priorum
interl.| interl.| supradictorum quia maiora faciam et vos ipsi||
et antiqua
interl.| interl.| parva maiorum comparatione||
ne intueamini
interl.| interl.| miremini||
Numérotation du verset Is. 43,19 
ecce
interl.| interl.| quia||
ego facio nova
interl.| interl.| nova magis miranda||
{t. 3 : Erfurt, f. 106ra ; facsim., p. 67a} [Rusch, f. 106ra ] et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto
interl.| interl.| gentium||
interl.| interl.| totius mundi non tantum in mari rubro||
viam
interl.| interl.| Christum||
et in invio
interl.| interl.| doctrine||
flumina
marg.| marg.| FACIO  NOVA. Multa que reficiunt animas non corpora olim de petra unum tantum produxi fontem ad corpora reficienda.||
Numérotation du verset Is. 43,20 
interl.| interl.| tunc||
glorificabit me
interl.| interl.| quod non ante||
Bestia
interl.| interl.| bestialis||
agri dracones et strutiones
interl.| interl.| hypocrite||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 106ra ; facsim., p. 67a} [Rusch, f. 106ra ] DRACHONES. Maligni venenosi qui in solitudine gentium morabantur idolatrie sanguine morumque feritate bestiales.||
marg.| marg.| Strutio speciem alarum habet volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet rem autem non habet.||
quia dedi in deserto
interl.| interl.| eorum||
aquas
interl.| interl.| veteris et novi testamenti||
Flumina
interl.| interl.| idem||
in invio
interl.| interl.| ariditate rationis||
ut darem potum
interl.| interl.| aque vive||
populo meo
interl.| interl.| fideli scilicet||
electo meo
interl.| interl.| scilicet||
Numérotation du verset Is. 43,21 
populum istum
interl.| interl.| gentilem||
Formavi
interl.| interl.| in fide||
mihi laudem meam narrabit
interl.| interl.| aliis||
interl.| interl.| nativitatis passionis resurrectionis ascensionis||
Numérotation du verset Is. 43,22 
non me
interl.| interl.| sed idola||
invocasti
interl.| interl.| corde||
Iacob
interl.| interl.| laudantibus bestiis||
marg.| marg.| NON ME  INVOCASTI. Ad Iudeos loquitur qui ante adventum Domini idola coluerunt. Vel ad eos qui post adventum credere noluerunt.||
nec laborasti
interl.| interl.| penitendo||
in me Israel
marg.| marg.| NEC  LABORASTI. Non feci te laborare post adventum Filii ut pretiosa queque offerres quia sacrificium Deo spiritus contribulatus. Vel non laborasti in me tantum quia idolis offerebas.||
Numérotation du verset Is. 43,23 
non obtulisti mihi arietem
interl.| interl.| tantum sed idolis ego non quero partem sed totum||
interl.| interl.| impleto significato unde : sacrificium et oblationem noluisti #aulocaustum etc.||
holocausti tui et victimis tuis
interl.| interl.| unde supra : ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus||
non glorificasti me non te servire feci
interl.| interl.| nec requisivi a te pretiosum aliquid in quo parando laborares||
in
interl.| interl.| tali||
oblatione
interl.| interl.| spiritus contribulatus etc.||
nec laborem tibi prebui
interl.| interl.| tibi||
in thure
interl.| interl.| sic oblato||
marg.| marg.| IN THURE. Per thus et calamum qui est surculus arboris aromatice omnia aromata accipe.||
Numérotation du verset Is. 43,24 
non emisti mihi argento calamum
interl.| interl.| post adventum Christi vel non mihi tantum sed idolis||
interl.| interl.| incensum abominatio est mihi||
et adipe victimarum tuarum
interl.| interl.| non mearum||
non inebriasti me
interl.| interl.| non placuerunt mihi||
interl.| interl.| sed idola||
Verumtamen
interl.| interl.| diu expectavi te ad penitentiam ut coactus diceret laboravi sustinens||
servire me fecisti in peccatis tuis prebuisti mihi
interl.| interl.| idem||
Laborem
interl.| interl.| sustinendi||
in iniquitatibus tuis
interl.| interl.| quia induratus es in nequitia tua||
Numérotation du verset Is. 43,25 
ego sum
interl.| interl.| pius sum||
ego sum
interl.| interl.| misericors||
interl.| interl.| Iudeos hortatur ad penitentiam et promittit veniam||
marg.| marg.| EGO  SUM. Quasi fecisti me laborare sub onere peccati tui. Ideo iam non servum non puerum voco sed simpliciter appello Iacob et Israel ut ostendam et arguam peccatores.||
ipse qui deleo iniquitates tuas
interl.| interl.| in aspersione sanguinis novi testamenti delens antiquum cyrographum||
interl.| interl.| si conversus fueris||
propter me
interl.| interl.| non propter te quia misericors sum||
et peccatorum tuorum non recordabor
interl.| interl.| in baptismo dimissorum||
interl.| interl.| post dignos fructus penitentie||
Numérotation du verset Is. 43,26 
reduc me in memoriam et iudicemur simul
interl.| interl.| ego et tu quis recte egerit videamus||
narra
interl.| interl.| quasi quia nil habes quod dicas contra me||
interl.| interl.| quid poteris scilicet||
si quid habes ut iustificeris
interl.| interl.| in iudicio||
interl.| interl.| ego loquor ut te scias que pateris sustinere iuste et me sola clementia misereri||
marg.| marg.| REDUC ME. Bona que feci tibi. Quid ultra debui facere tibi et non feci ? Vel si quid iusti habes ego libenter recipiam.||
marg.| marg.| NARRA SI etc.  SEPTUAGINTA de suo addiderunt dictu prior iniquitates tuas ut iustificeris.||
marg.| marg.| Narra tu prior. Si prior dixero oppones forsitan te vel sapientia mea vel fortitudine gravatum vel multiplicatione verborum.||
Numérotation du verset Is. 43,27 
pater tuus
interl.| interl.| Adam vel Abraham||
primus peccavit et interpretes tui
interl.| interl.| Moyses et Aaron ad aquas contradictionis qui medii sunt inter me et te||
prevaricati sunt in me||
marg.| marg.| PATER  TUUS etc. Abraham scilicet qui Domino terram promissionis pollicente respondit. In quo sciam quia possidebo eam ?||
marg.| marg.| Pater. Vel ipse Abraham qui peccasse dicitur in promissione flii dubitando. Vel populus in deserto contra Deum murmurando quasi cognosce te de peccatoribus generatum.||
marg.| marg.| INTERPRETES. Quasi inter partes scilicet pacem ferentes.||
Numérotation du verset Is. 43,28 
et contaminavi
interl.| interl.| contaminari permisi ne intrarent terram promissionis||
principes sanctos
interl.| interl.| Moysen et Aaron||
dedi ad internicionem
interl.| interl.| ne quis intraret in terram promissionis preter Iosue et Caleph||
Iacob et Israel in blasphemiam
interl.| interl.| quorum corpora prostrata sunt in deserto||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 43), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_43)