initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 46

Numérotation du verset Is. 46,1 
Confractus est Bel
interl.|  Saturnus primum idolum Babyloniorum inde ad aliis gentes translatum in tanta veneratione habitum est ut etiam filios suos ei immolarent
marg.|  CONFRACTUS  EST  BEL. Post vocationem gentium subiicitur destructio idolorum.

1 Confractus] conflatus Weber
contritus est Nabo
interl.|  prophetia vel divinatio
marg.|  NABO. Nabo est aurum Nabo est idolum. Sed hic magis interpretatio nominis operatur dicitur enim prophetia vel divinatio. Et nota cum dixerit confractus est Bel et adiecit contritus est Nabo de specie ad genus transivit significans quod post ascensionem Domini per predicationem apostolorum idola destructa sunt et prophetia demonum et divinatio magorum ad nihilum devenerunt.
facta sunt simulacra eorum
interl.|  deorum
bestiis et iumentis
interl.|  adoranda non hominibus homo enim cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis insipientibus etc. Et alibi similes illis fiant qui faciunt ea
marg.|  BESTIIS  ET  IUMENTIS. Bestias enim et iumenta adorabant et regio eorum plerisque opidis ex bestiis et iumentis que adorabant nomina imposuit ut scilicet leonta a leone et alia huiusmodi.
onera vestra
interl.|  vel opera alia littera
gravi pondere
interl.|  pondus metalli
interl.|  onerosa simulacra sunt scilicet tantum
usque ad lassitudinem
interl.|  portantium sacerdotum
Numérotation du verset Is. 46,2 
contabuerunt
interl.|  defecerunt scilicet in adventu Christi
contrita sunt
interl.|  omnino
simul non potuerunt salvare
interl.|  se
portantem et anima eorum
interl.|  colentium vel idolorum
in captivitatem ibit
interl.|  demonum
interl.|  pro pretio metalli primo captivantur
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 71a} [Rusch, f. 108ra ] ET  ANIMA  EORUM. Non quod simulacra habeant sed methaphorice et anima et membra earum rerum dicuntur que et sensu et membris carent unde mors et vita in manibus lingue vel est sensus quod error idolatrie gravissimum onus gentibus fuerit que cultores suos depressit ad terram et salvare animas non potuit quas diabolo et demonibus subiugavit.
Numérotation du verset Is. 46,3 
audite me domus Iacob
interl.|  Iuda et Beniamin
marg.|  DOMUS  IACOB. Non dicit Iacob servi mei cum adiectione honoris sed simpliciter et alloquitur tamquam carnales et recedentes a mandatis suis.
et omne residuum
interl.|  propinquitate carnis et sanguinis
interl.|  feces reliquiarum
domus Israel
interl.|  decem tribuum que iam abducte in Assyrios
qui portamini
interl.|  etiam peccantes
a meo utero
interl.|  misericordia
interl.|  egredientes de Egypto
qui gestamini a mea vulva
interl.|  clementia quasi a matrice
interl.|  non quod ineffabilis maiestas membra habeat sed per membra nostra affectus eius discimus
marg.|  QUI  PORTAMINI A etc. Qui gestamini tamquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis diu enim patienter eos expectavit et in deserto peccantes et in terra promissionis et post passionem per quadraginta duos annos.
Numérotation du verset Is. 46,4 
usque ad senectam
interl.|  vestram
ego ipse
interl.|  creator omnium sue parcit creature
interl.|  ego scilicet dixi Moysi ego sum qui sum
et usque ad canos
interl.|  vestros finem scilicet mundi
ego portabo
interl.|  vos
interl.|  protegam vos
interl.|  donec plenitudo gentium intraverit et tunc vos quoque intretis
ego feci
interl.|  vos
et ego feram
interl.|  expectabo
et ego portabo et salvabo
interl.|  si conversi fueritis
Numérotation du verset Is. 46,5 
cui assimilastis me
interl.|  quia hec omnia feci vobis
et adequastis et comparastis me et fecistis similem
marg.|  CUI  ASSIMULASTIS etc. In eos precipue invehitur qui tempore Achaz et Ezechie idola coluerunt in angulis platearum in ortis in lucis super domos.
Numérotation du verset Is. 46,6 
qui confertis
interl.|  ad idola facienda
aurum de sacculo
interl.| quamvis carum quamvis absconditum
et argentum statera ponderatis
interl.|  ut sciatis quantum quisque obtulerit
Conducentes
interl.|  pretio
aurificem ut faciat deum
interl.|  cuius est facere non fieri
et procidunt
interl.|  omnes
et
interl.|  facto deo
adorant
interl.|  deum talem
Numérotation du verset Is. 46,7 
portant illud
interl.|  quia per se moveri non potest
in humeris gestantes
interl.|  sacerdotes
et ponentes in loco suo et stabit
interl.|  positus
ac de loco suo non movebitur
interl.|  per se
interl.|  pedes habent et non ambulabunt
sed et cum clamaverint
interl.|  cultores
ad eum non audiet
interl.|  aures habent et non audient
de tribulatione non salvabit eos
Numérotation du verset Is. 46,8 
Mementote
interl.|  o idolatre
Istud
interl.|  predictum
interl.|  in fide Christi penitentes
interl.|  ne subitus idolatrie vos turbo subvertat
et fundamini redite {t. 3 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f. 108rb ] prevaricatores ad cor
interl.|  naturalis legis et scripte
marg.|  MEMENTOTE. Quia vos genui et usque ad senectam portavi deserite idola que fecistis et ad unius Dei cultum revertimini.
marg.|  AD  COR. Intellectum qui quasi bestie vixistis simulacra venerantes ut furiosi in ligna et lapides impingentes.
Numérotation du verset Is. 46,9 
Recordamini
interl.|  que bona fecerim vobis ex quo eduxi vos de terra Egypti
prioris seculi
interl.|  ab initio mundi
quoniam ego
interl.|  non alius
sum Deus
interl.|  verus quia illa dedi
et non est ultra Deus
interl.|  et si dii manu facti
nec est similis mei
Numérotation du verset Is. 46,10 
interl.|  quia scilicet
annuntians ab exordio
interl.|  mundi vel Abraham cui dictum est in semine tua benedicti omnes gentes
novissimum et ab initio que necdum facta sunt dicens
interl.|  Filii adventum electionem apostolorum vocationem gentium
consilium meum
interl.|  impletum
stabit et
interl.|  id est
omnis voluntas mea
interl.|  hominis salvatio
fiet
interl.|  in Filio
marg.|  ANNUNTIANS etc. Per prophetas ut cum predicta implevero per divinationem id est prophetam predicentem futura futuram probem divinitatem meam.
marg.|  NOVISSIMUM. Nos sumus in quos fines seculorum devenerunt et alibi ut ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium.
marg.|  Et Iohannes : filioli inquit novissima hora est.
marg.|  CONSILIUM  MEUM. Redimendi mundum per Filium quasi consilium meum staturum nunc dico ut cum videritis effectum sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri precepit.
Numérotation du verset Is. 46,11 
vocans ab oriente
interl.|  Iudea enim in qua natus est ab oriente
Avem
interl.|  Christum
marg.|  VOCANS  AB  ORIENTE  AVEM. Avem secundum hebreos Cyrum regem Persarum vel Darium regem Medorum qui citissime ab oriente advolaverunt et contra Babylonios voluntatem Domini impleverunt. Nos verius referimus hec ad Christum qui quasi cito volatu sua fide per apostolos totum mundum implevit unde Balaam : orietur stella ex Iacob et alibi : oriens nomen eius et magi ab oriente venientes adoraverunt.
et de terra longinqua
interl.|  unde in Iob semitam ignoravit avis
interl.|  mundo qui longe a celo
virum voluntatis mee
interl.|  Filium in quo mihi complacui vocavi ad celum in ascensione
et locutus sum
interl.|  per prophetas de adventu Filii de redemptione mundi
et adducam
interl.|  in Filio
Illud
interl.|  concilium
creavi
interl.|  secundum humanitatem
et faciam illud
interl.|  voluntatem meam
Numérotation du verset Is. 46,12 
audite me duro corde
interl.|  domus Iacob et residuum domus Israel
qui longe estis a iustitia
interl.|  Christo qui omnes iustificat
marg.|  DURI  CORDE. Qui semper resistitis veritati primo prophetis tandem et Filio.
Numérotation du verset Is. 46,13 
prope feci iustitiam meam
interl.|  faciam
interl.|  mittam Filium scilicet in mundum
non elongabitur
interl.|  ad te
et salus mea
interl.|  Filius quia salvum faciet populum suum a peccatis eorum
non morabitur dabo in Sion
interl.|  in Iudea in qua natus est
salutem
interl.|  Filium unde viderunt oculi mei salutare tuum
Et
interl.|  idem
in Hierusalem
interl.|  alias : Israe l

Ierusalem] Israheli Weber
gloriam meam
marg.|  DABO  IN  SION  SALUTEM.  SEPTUAGINTA. Salutare et in Israel gloriam meam Filium scilicet qui dicit non quero gloriam meam et Pater in me manens ipse facit opera. In Sion quia in Iudea natus passus vel per Sion significat Ecclesiam in speculatione positam.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 46), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_46)