initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 47

Numérotation du verset Is. 47,1 
Ascende
interl.|  invehitur in Babylonem et Chaldeos

1 Ascende] Descende Weber
sede
interl.|  o Babylon de solio regni
in pulvere
interl.|  ut captiva

pulvere] pulverem Weber
virgo filia Babylon,
interl.|  sterilis a bono opere
interl.|  plebs Babylonis
sede in terra
interl.|  ut ancilla quia non est solium
non est solium
interl.|  dignitas regni
interl.|  quia a Chaldeis condita
quia ultra non vocaberis mollis et tenera
interl.|  delicata deliciis affluens
marg.|  DESCENDE  SEDE  IN  PULVERE. Quia omnis creatura Dei sumus. Nec iuxta hereticos {t. 3 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 71b} [Rusch, f. 108rb ] natura Babylonis dampnabilis vel ob luxuriam et ornatum potentissime urbis que iam senex et vicina occasui virgunculam se at puellam iactar.
marg.|  MORALITER. Gregorius MagnusGREGORIUS. Descende sede in pulvere filia Babylon. Hoc loco humana mens virgo non incorrupta (ut arbitror) dicitur sed infecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur recte infecunda mens filia Babylonis vocatur que in eo quod nequaquam bona opera germinat (dum nullo ordine recte vite componitur) quasi matre confusione generatur. Sin autem virgo non infecunda dicitur sed corrupta postquam statum salutis perdidit ad confusionis sue cumulum appellatur quod fuit descende. In alto quippe humanus animus stat quando supernis retributionibus inhiat. Sed ab hoc statu descendit cum turpiter vinctus sese defluentibus mundi desideriis subiicit cui mox bene additur. Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet quia celestia deserens terrenis cogitionibus aspersus in infimis vilescit. Sede in terra quia de celesti conversatione noluisti te erigere sub temetipso in terrenis prostratus humiliare. Unde necessario subditur non est solium filie Chaldeorum. Chaldei feroces interpretantur valde autem feroces sunt qui voluptates proprias sequentes nec suis motibus parcere sciunt. Sed filia ferocium solium non habet quia mens que ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur atque in eisdem obscuratur in eo quod se terrenis desideriis subiicit sedem amittit et quasi a iudicis sui sessione repellitur qui per exteriores concupiscentias vagatur et sepe iusto iudicio in sua ispe voluntate relinquitur et sub ea que anxie appetit laboriosa mundi ministeria relaxantur. Quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Constat nimirum quia tenere filie sue parentes parcunt nec duris atque servilibus operibus hanc affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat quando dilectam cuiusque animam a laboriosis huius mundi servitiis revocat ne dum ab exterioribus afficitur ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldeorum filia mollis et tenera non vocatur quia mens pravis desideriis dedita huius seculi labori relinquitur ut foris mundo velut ancilla serviat quia intus Deum nequaquam ut filia amat. Unde et molam tollere et farinam molere perhibetur. Mola in gyro ducitur et farina profertur. Unaqueque autem huius mundi actio mala est que dum multas curas congerit humanas mentes quasi in gyrum vertit atque ex se quasi farinas proiicit quia seducto corde semper minutissimas cogitationes gignit. Nonnumquam vero qui quietus alicuius momenti creditur positus in qualibet actione denudatur. Denudatur etc. Inani quippe ministratione operis turpitudo denudatur dum vilis abiectaque mens in actionis ostentatione cognoscitur que quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit {t. 3 : Erfurt, f. 108va ; facsim., p. 72a} [Rusch, f. 108va ] quando opus suum qud ignorabatur ostendit crus revelat quando quibusdam desideriorum passibus lucris mundi inhiat manifestat. Flumina etiam transit quando actiones huius seculi que quotidie ad terminum defluunt indesinenter appetit. Dumque alias relinquit alias sequitur quasi de flumine ad flumen transit.
marg.|  NON  VOCABERIS  MOLLIS. Methaphora. Solent regine molles esse et delicate nec seipsas ferentes pre teneritudine sub hac specie alloquitur Babylon.
Numérotation du verset Is. 47,2 
tolle molam
interl.|  que paulo ante regina
et mole farinam
interl.|  o captiva hoc est enim opus captivorum
marg.|  FARINAM. Vel coitum prebe Medis et Persis qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt hebrei quod Philistei Sansonem erutis oculis molere coegerunt id est cum mulieribus suis coire ut ex eo susciperent homines magne et invincibilis stature.
denuda turpitudinem tuam
interl.|  dominis tuis Medis et Persis victoribus
discoperi humerum
interl.|  ut mulier videaris
revela crus
interl.|  libidini victorum
transi flumina
interl.|  vel ut transeas flumina eundo in captivitatem
interl.|  Tygrin Eufratem Chobar
Numérotation du verset Is. 47,3 
Revelabitur
interl.|  hostibus
ignominia tua et videbitur opprobrium tuum
interl.|  miseria captivitatis
ultionem capiam
interl.|  ex te
interl.|  vindicabo enim populum meum quem oppressisti si enim precepi ut affligeres non tamen ut opprimeres omnino
et non resistet mihi homo
marg.|  ET  NON  RESISTET. Sicut Moyses Deo volenti delere filios Israel. Significat autem angelum Babyloni prepositum qui cum aliis ait curavimus Babylonem et non est sanata.
Numérotation du verset Is. 47,4 
redemptor noster
interl.|  a servitute captivitatis
interl.|  vox populi post septuaginta annos de captivitate redeuntis
Dominus exercituum
interl.|  hominum et angelorum
nomen illius
interl.|  est
Sanctus Israel
interl.|  qui dicit sancti estote quoniam ego sanctus sum
Numérotation du verset Is. 47,5 
sede tace
interl.|  pre confusione ne videaris
et intra in tenebras
interl.|  pre confusione lucem fere non sustinens
filia Chaldeorum
interl.|  quia constructa a Chaldeis
quia non vocaberis
interl.|  sicut ante
ultra domina regnorum
interl.|  Egyptiorum Assyriorum et aliorum
marg.|  SEDE. Sermo ad Babylonem refertur et quasi quondam reginam modo ancillam alloquitur. Sede humilis et vilis tace ut tristis considerans miseriam tuam.
Numérotation du verset Is. 47,6 
interl.|  quia
iratus sum super populum meum
interl.|  Iudeos
Contaminavi
interl.|  a te contaminari permisi
hereditatem meam
interl.|  sed
et dedi eos in manu tua
interl.|  scilicet ut flagellares non ut occideres
non posuisti eis
interl.|  nullius miserta es
misericordias super senem
interl.|  etiam qui miserandus et #hosti
Aggravasti
interl.|  crudelitas
iugum tuum
interl.|  vel meum
valde
marg.|  IRATUS  SUM etc. Causam reddit quare Chaldeos ita afflixit ne sine causa fecisse videretur qui nihil sine causa operatur et ut cognoscant Chaldei quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.
Numérotation du verset Is. 47,7 
et dixisti in sempiternum
interl.|  superbia
ero domina
interl.|  semper regnabo
non posuisti hec
interl.|  que modo pateris
super cor tuum
interl.|  in prosperis evitamus adversa
neque recordata es novissimi tui
interl.|  recogitans futura
interl.|  venturi mali
Numérotation du verset Is. 47,8 
et
interl.|  ideo
nunc audi hec
interl.|  predicenda
delicata
interl.|  deliciis affluens
et habitans confidenter
interl.|  nihil metuens
que dicis in corde tuo ego sum
interl.|  domina mundi
et non est
interl.|  qui regnet
preter me amplius non sedebo vidua
interl.|  sine rege
et ignorabo sterilitatem
interl.|  quia semper erit qui regnet ex me
Numérotation du verset Is. 47,9 
interl.|  ergo
venient tibi duo hec subito in die una sterilitas
interl.|  populorum quasi filiorum
et viduitas
interl.|  regis
universa venerunt super te
interl.|  a me et prophetis predicta
propter multitudinem
interl.|  non solum propter crudelitatem et superbiam tuam
maleficiorum tuorum
interl.|  quia scilicet in magis et in maleficis tuis et eorum consiliis confidis
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem
interl.|  quia mentientes te semper regnaturam duram et superbam faciebant
marg.|  SUBITO. De improviso irruente Cyro et Dario non enim metuebat ut a Medis et Persis (qui illius comparatione nullius erant fortitudinis et ipsi subiecti) possent superari.
Numérotation du verset Is. 47,10 
et fiduciam
interl.|  regnandi
habuisti in malitia tua
interl.|  in consilio maleficorum tuorum
et dixisti non est qui videat me
interl.|  qui corrigit ea que facio
interl.|  arioli magi aruspices
et scientia tua
interl.|  divinatio astrorum aspectio
hec decepit te et dixisti
interl.|  quod peius
in corde tuo ego sum
interl.|  domina mundi
et preter me non est altera
interl.|  regnatura
Numérotation du verset Is. 47,11 
veniet super te malum
interl.|  retributio mali quod fecisti
et nescies ortum
interl.|  initium
Eius
interl.|  mali
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 108vb ; facsim., p. 72b} [Rusch, f. 108vb ] NESCIES  ORTUM  EIUS. Ex insperato veniet calamitas nec a magis nec divinis predicta despectum enim et subiectum populum non timebant.
et irruet
interl.|  irruent mali
super te calamitas quam non poteris expiare
interl.|  a te expellere
veniet super te repente miseria quam nescies
interl.|  modo
Numérotation du verset Is. 47,12 
sta
interl.|  contra Cyrum et Darium
cum incantatoribus tuis
interl.|  yronia
interl.|  in quibus confidis
et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti
interl.|  multo studio
ab adolescentia tua
interl.|  a principio regni eorum consilio cuncta disponis
si forte quid prosit tibi aut si possis fieri
interl.|  per eos
fortior
interl.|  sed
Numérotation du verset Is. 47,13 
defecisti in multitudine consiliorum tuorum
interl.|  quibus prius multas gentes superasti
stent
interl.|  yronice
et salvent te augures celi
interl.|  astrologi
qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis annuntiarent ventura tibi
interl.|  que Dominus cogitavit super te
marg.|  AUGURES  CELI. Astrologi qui stellis arbitrantur omnia regi. Quasi quare non providerunt omnia tibi ? Hi vulgo appellantur mathematici qui cursu astrorum res mundanas putant regi unde : ab oriente venerunt magi dicentes. Vidimus stellam eius in oriente. Vel vaticinio Balaam provocati qui ait : orietur stella ex Iacob.
Numérotation du verset Is. 47,14 
ecce
interl.|  illis tacentibus propheta ventura annuntiat
facti sunt quasi stipula
interl.|  impotentes resistere
Ignis
interl.|  civitatis vel tribulationis
combussit eos
interl.|  vobiscum
Non
interl.|  etiam
liberabunt animam suam
interl.|  vitam
de manu flamme non sunt prune
interl.|  divina sapientia qua possint previdere et evadere et frigus erroris expellere
quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum
interl.|  ut possint excutere tenebras sed unde consumantur
marg.|  FACTI  SUNT  QUASI etc.  SEPTUAGINTA. Habes carbones ignis sedebis super eos hi erunt tibi in adiutorium. Quasi gazareni et magi per errorem ducunt te ad superbiam. Incendium autem Babylonis per supplicia vocat ad penitentiam.
Numérotation du verset Is. 47,15 
sic facta sunt
interl.|  humilia
tibi in quibuscumque laboraveras
interl.|  sicut deest lumen vere sapientie tibi
Negotiatores
interl.|  magi
interl.|  incantatores tui mendacia tibi vendentes
tui ab adolescentia tua
interl.|  a principio regni te seducentes
unusquisque in via sua
interl.|  diversa secta
erraverunt non est
interl.|  ex eis
qui salvet te
interl.|  a miseria




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 47), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_47)