initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 50

Numérotation du verset Is. 50,1 
Hec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestre
interl.|  quasi dicitis o Iudei me abiecis se matrem vestram sed ipsa prior abiecit me
marg.|  HEC  DICIT  DOMINIUS etc. Post vocationem gentium post captivitatem fortis cuius preda divisa est apostolis loquitur ad populum Iudeorum super Sion que superius ait derelinquit me Dominus etc.
quo dimisi eam
interl.|  quasi nullus
aut
interl.|  acsi dicat libellum repudii ostendere non potestis sed dicetis forsitan quod creditori meo non aliud habens vos crediderim
quis est creditor meus cui vendidi vos
interl.|  tamquam non habes quid aliud reddam
ecce in iniquitatibus vestris
interl.|  quasi ego non vendidi vos sed vos ipsi
venditi estis
interl.|  pro libidine avaricia et huiusmodi
interl.|  diabolo qui animas acceptit propter peccata vestra
et in sceleribus vestris
interl.|  non culpa mea
dimisi matrem vestram
interl.|  fornicantem
marg.|  VENDITI  ESTIS. Ego autem carnalis venundatus sum sub peccato qui facit peccatum servus peccati est. Unde non regnet peccatum in corpore vestro.
Numérotation du verset Is. 50,2 
quia veni
interl.|  carne
marg.|  QUIA  VENI. Hoc est ut sciatis non me matrem vestram repudiasse sed eam voluntate propria recessisse post multa beneficia carnem assumpsi nec iam per prophetas sed presens ipse locutus sum.
et non erat vir
interl.|  homo cum in honore esset non intellexit
interl.|  quia omnes quasi bestie
marg.|  NON  ERAT  VIR. Herodi propter malitiam dictum est : dicite vulpi illi. Et phariseis genimina viperarum. Et de libidinosis equi insanientes in feminas. De voluptuosis nolite mittere margaritas ante porcos. De impudentibus nolite sanctum dare canibus. De omnibus in commune visio quadrupedum in deserto.
Vocavi
interl.|  ad penitentiam
marg.|  VOCAVI. Quasi rationales inclinate aurem vestram in verba oris mei. Qui sitit veniat et bibat et huiusmodi.
et non erat qui audiret
interl.|  vocantem
numquid adbreviata et parvula facta est manus {t. 3 : Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 76a} [Rusch, f. 110va ] mea
interl.|  potentia
et non possim redimere
interl.|  a diabolo sicut liberavi ab Egypto
interl.|  a Babyloniis

et] ut Weber
aut non est in me virtus ad liberandum
interl.|  populum meum sicut olim
ecce in increpatione mea
interl.|  iussione mea
desertum
interl.|  aquis
Faciam
interl.|  si voluero sicut feci mare rubrum
mare
interl.|  mundum ut eius amaritudo siccetur
interl.|  pravas doctrinas de quibus draco dicebat mea sunt flumina et ego feci ea
ponam flumina
interl.|  alia sicut Arnon et Iordanem
in siccum computrescent
interl.|  in stercore suo
Pisces
interl.|  curiosi
interl.|  sicut in flumine Egypti
sine aqua
interl.|  Spiritus Sancti gratia
et morientur
interl.|  separati a bonis pisciculis
in siti
interl.|  aque vive
interl.|  sicut in Egypto arescentibus fluviis
marg.|  NUMQUID etc. Invehitur contra eos qui putabant Dominum non potuisse liberare populum suum a captivitate ponens rationem et exempla planissima. Quasi qui olim hec feci etiam nunc {t. 3 : Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 76a} [Rusch, f. 110va ] populum meum liberare potui. Vel qui celum terras et maria facio servire mihi crucem etiam evadere non potui ? secundum illud. An putas quia non possum rogare Patrem meum ut exhibeat mihi plusquam duodecim legiones angelorum.
Numérotation du verset Is. 50,3 
induam celos
interl.|  aerios
tenebris et saccum ponam operimentum eorum
interl.|  tribus diebus in Egypto tenebras palpabiles fecit ut celum sacco opertum videretur
marg.|  INDUAM  CELOS. Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari et solis splendorem abscondi sic excluso celi lumine aer inferior obscuratur.
marg.|  INDUAM  CELOS  TENEBRIS. Sanctos scilicet ut se cognoscant peccatores. Unde iustus in principio accusator est sui et saccum ponam operimentum eorum ut agant penitentiam in cinere et cilicio.
Numérotation du verset Is. 50,4 
Dominus
interl.|  Pater
dedit mihi
interl.|  homini
linguam eruditam
interl.|  scientiam et sapientiam
marg.|  DOMINUS  DEDIT. quamvis possint hec referri ad Isaiam proprie tamen referuntur ad Christum.
marg.|  Quasi qui olim talia operatus sum et modo similia operari possum non est potentia imminuta.
ut sciam sustentare eum
interl.|  humanum genus
qui lassus est
interl.|  in peccatum in mortem
Verbo
interl.|  predicationis
erigit mane
interl.|  sicut magister
mane erigit mihi
interl.|  a nativitate
interl.|  vel ab initio predicationis
Aurem
interl.|  mentis
ut audiam quasi magistrum
interl.|  ego autem a me ipso non loquor
Numérotation du verset Is. 50,5 
Dominus Deus aperuit mihi aurem
interl.|  intelligendi
ego autem non contradico
interl.|  voluntati eius
retrorsum non abii
interl.|  recedens ab ipso
Numérotation du verset Is. 50,6 
corpus meum dedi
interl.|  ultro
Percutientibus
interl.|  Iudeis vel militibus Romanis
et genas meas vellentibus
interl.|  quia dabant ei alapas
faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
interl.|  hec omnia in passione impleta sunt
Numérotation du verset Is. 50,7 
interl.|  quia
Dominus Deus
interl.|  Pater
auxiliator meus
interl.|  in passione
ideo non sum confusus
interl.|  spe resurrectionis
ideo posui faciem meam
interl.|  irridentibus et percutientibus
ut petram durissimam et scio quoniam non confundar
Numérotation du verset Is. 50,8 
iuxta est
interl.|  paratus auxiliari
qui iustificat me
interl.|  dicens : hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui
quis contradicet mihi
interl.|  quasi non sim iustus
stemus simul
interl.|  in iudicio
quis est adversarius meus
interl.|  dicens me merito crucifixum
accedat ad me.
interl.|  ut iudicemur simul comparatione non autoritate secundum illud iustificata est Sodoma soror tua ex te
Numérotation du verset Is. 50,9 
ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me
interl.|  nullus quia
ecce omnes
interl.|  adversarii
interl.|  quia nullus potest iustificari presente Domino
quasi vestimentum conterentur
interl.|  a Romanis
interl.|  in inferno
tinea comedet eos
interl.|  conscientia peccatorum vel zelus gentium
marg.|  QUASI  VESTIMENTUM. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Iudei quoque quadraginta duo annis post passionem ad penitentiam vocati sunt tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis et male conscientie tinea devorati.
Numérotation du verset Is. 50,10 
interl.|  et enim
quis ex vobis
interl.|  Iudeis infidelibus
timens Dominum
interl.|  principium sapientie timor Domini sed perfecta caritas foras mittit timor
interl.|  ut Filius Patrem
audiens
interl.|  corde
vocem
interl.|  penitentiam agite etc.
servi sui
interl.|  Filii
interl.|  secundum carnem
{t. 3 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 76b} [Rusch, f. 110vb ] quis ambulavit in tenebris et non est lumen ei
interl.| # Christus abiectus unde reputavimus eum etc. et non est lumen eius gloria scilicet in populo suo sicut ait non est propheta sine honore nisi in patria sua

quis] qui Weber
Speret
interl.|  ammodo
in nomine Domini
interl.|  non in idolis
interl.|  ita veniet ei lumen gaudii et letitie
interl.|  Christus vel gentilis populus
et innitatur super Deum suum
interl.|  ut humana fragilitas diu iam maiestate sustentetur
marg.|  QUIS  EX  VOBIS etc. Non perfectus in caritate qui timet sed hic timor pro bonitate ponitur. Unde : beatus qui omnia metuit id est qui timoratus est in religione Dei. De hoc timore scriptum est : timor Domini superat omnia et initium sapientie timor Domini et alibi. Non est inopia timentibus eum et timor Domini sanctus permanet in seculum seculi. Hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Unde : timete Dominum et date gloriam ei.
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 76b} [Rusch, f. 110vb ] QUIS  AMBULAVIT  IN  TENEBRIS. Gentilis populus in tenebris infidelitatis et non est lumen ei Christus qui dicit ego sum lux mundi.
marg.|  Quasi vos me flagellastis et conspuistis ego tamen ad penitentiam voco. Nolo enim mortem peccatoris.
Numérotation du verset Is. 50,11 
ecce omnes vos
interl.|  o Iudei
Accendentes
interl.|  contra vos
ignem
interl.|  invidie vel tribulatione
interl.|  feno lignis stipula spinis
accincti flammis
interl.|  peccatis
interl.|  tribulis unde in Proverbiis : in multis lignis viget ignis
Ambulate
interl.|  ironice
in lumine ignis vestri
interl.|  infernalis
et in flammis
interl.|  in tribulatione captivitatis quam meruistis
interl.|  vastationis et miserie
quas succendistis
interl.|  peccando
de manu mea
interl.|  potentia Christi
factum est hoc vobis
interl.|  malum afflictio
in doloribus dormietis.
interl.|  vastationis vel captivitatis vel inferni
marg.|  ECCE  OMNES etc. Quasi nihil prodest exhortatio nec est spes salutis post scelera unde omnes declinaverunt inutiles facti etc.
marg.|  ACCENDENTES  IGNEM. Civitatis ignem que a Romanis succensa est. Accenderunt quando contra Christum zeli et invidie igni exarserunt.
marg.|  Hinc discimus pro qualitate peccati unum quemque sibi ignem succendere. Et quomodo in eodem loco vel lectuto alii sani sunt alii febriunt ex diversitate humanorum diversa supplicia sentientes. Sic in peccatoribus diversi peccati materia plus vel minus succenditur.
marg.|  IN  DOLORIBUS. Quia nec beneficiis nec tormentis Dei Filium suscipere voluerunt unde : ite maledicti in ignem eternum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 50), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_50)