initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 53

Numérotation du verset Is. 53,1 
Quis credidit
interl.| interl.| quasi quam pauci ex Iudeis||
marg.| marg.| QUIS  CREDIDIT. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Iudeis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt.||
auditui nostro
interl.| interl.| his que audivit a nobis||
et brachium Domini
interl.| interl.| Filius per quem Pater omnia fecit||
cui revelatum est
interl.| interl.| ut crederet quamvis a nobis audiret||
interl.| interl.| resurgendo ascendendo et mundum fide complendo||
marg.| marg.| ET BRACHIUM  DOMINI. Pater Filium suum modo nuntiavit venturum et ante scandalum crucis premisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exaltatibur etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.||
Numérotation du verset Is. 53,2 
et ascendet
interl.| interl.| egredietur virga de radice Iesse||
sicut virgultum coram eo
interl.| interl.| per omnia placens||
et sicut radix de terra sitienti
interl.| interl.| sicca||
interl.| interl.| de utero virginis mundo a virili concubitu||
non est species ei neque decor
interl.| interl.| opinione malorum||
et vidimus eum
interl.| interl.| nos prophete oculis cordis||
et non erat aspectus
interl.| interl.| ei in passione||
et desideravimus eum
interl.| interl.| multo ante videre||
marg.| marg.| VIRGULTUM. Symachus : ramus hominem significans qui processit de utero virginis.||
marg.| marg.| SITIENTI. Aquila : invia ubi virginialis {t. 3   : Erfurt, f. 112rb   ; facsim., p. 79b} [Rusch, f. 112rb   ] privilegium demonstratur quia sine semine de terra prius invia creatus est.||
Numérotation du verset Is. 53,3 
Despectum
interl.| interl.| a Iudeis pendentem in cruce et pro nobis maledictum||
et novissimum
interl.| interl.| vilissimum opinione||
virorum
interl.| interl.| omnium||
virum dolorum
interl.| interl.| verus homo vere doluit||
et scientem
interl.| interl.| pati||
Infirmitatem
interl.| interl.| pro nobis assumptam quam divinitate superavit||
interl.| interl.| divinitas abscondita in corpore||
interl.| interl.| unde supra tu es Deus abconditus et neciebamus||
et despectus
interl.| interl.| Iudeis||
unde nec reputavimus eum
interl.| interl.| Dei Filium||
interl.| interl.| multi ex nobis post tamen credituri||
Numérotation du verset Is. 53,4 
interl.| interl.| sed||
vere
interl.| interl.| non putative sed vere crucifixus vere doluit unde tristi est anima mea uque ad mortem||
languores
interl.| interl.| peccata||
nostros
interl.| interl.| non suos||
ipse
interl.| interl.| non alius||
tulit
interl.| interl.| a nobis||
et dolores nostros
interl.| interl.| non suos||
ipse portavit
interl.| interl.| in corpore suo super lignum||
et nos
interl.| interl.| qui ignorantes peccavimus sed penitentes credimus in illorum enim persona Isaias loquitur||
putavimus eum quasi leprosum
interl.| interl.| peccatorem||
et percussum a Deo
interl.| interl.| pro peccatis suis||
et humiliatum
interl.| interl.| abiectum propter nos quia cum latronibus crucifixus||
Numérotation du verset Is. 53,5 
ipse
interl.| interl.| nos putavimus leprosum sed ipse||
autem vulneratus est
interl.| interl.| foderunt manus meas et pedes meos||
propter iniquitates nostras
interl.| interl.| non suas||
interl.| interl.| ut suo vulnere nostra vulnera curarentur||
attritus est
interl.| interl.| flagellis alapis factus pro nobis maledictum||
propter scelera nostra disciplina pacis nostre super eum
interl.| interl.| ipse est pax nostra qui fecit utraque unum||
et livore
interl.| interl.| virgarum||
eius sanati sumus
interl.| interl.| a peccato||
marg.| marg.| LIVORE. Perspicuum est quia sicut corpus laceratum et flagellatum ita anima vere doluit pro nobis ne ex parte veritas ex parte mendacium in Christo credatur.||
Numérotation du verset Is. 53,6 
omnes nos
interl.| interl.| misericordia egenus||
interl.| interl.| non est distinctio Iudei et Greci||
quasi oves erravimus
interl.| interl.| tradentes eum morti||
interl.| interl.| erravi quasi ovis que pe que videlicet humeris pii pastoris est reportata||
unusquisque in viam suam
interl.| interl.| pravam||
interl.| interl.| proprium errorem de crucifixo sentientes diversa||
Declinavit
interl.| interl.| a Christo qui est vera via clamantes crucifige etc.||
et Dominus posuit in eo iniquitatem
interl.| interl.| penam omnium iniquitatum vel peccatorum nostrorum quam sustinere nequivimus sustinuit homo Deus||
omnium nostrum.
Numérotation du verset Is. 53,7 
Oblatus est
interl.| interl.| hostia pro nobis in ara crucis||
quia ipse voluit
interl.| interl.| nemo coegit unde : potestatem habeo ponendi animam meam et iter sumendi eam||
et non aperuit os suum sicut ovis
interl.| interl.| innocens mansuetus||
ad occisionem
interl.| interl.| pascha nostrum immolatus est Christus||
ducetur et quasi agnus
interl.| interl.| « qui tollit peccata mundi »| ||

Io. 1, 29.
peccata] sic Rusch
coram tondente obmutescet
interl.| interl.| non repugnans et cum cederetur a militibus obmutuit||
et non aperiet os suum
marg.| marg.| NON  APERUIT OS  SUUM. Pilato vel Herodi. Pauca enim respondit ne differretur salus humani generis.||
marg.| marg.| ET QUASI  AGNUS. In cuius figura populus Israel agnum in Egitpo comedit. Hic est agnus « qui tollit peccata mundi » qui occisus est ab origine mundi qui carne et sanguine suo nos pascit et vellere protectionis nos vestit.||

Io. 1, 29.
peccata] scrips., p. Rusch
Numérotation du verset Is. 53,8 
interl.| interl.| ideo||
de angustia
interl.| interl.| passionis||
et de iudicio
interl.| interl.| iniusto||
sublatus est
interl.| interl.| in resurrectione quando data est illi omnis potestas in celo et in terra||
marg.| marg.| DE IUDICIO. Iudex omnium iudicii non repperit veritatem. Sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.||
generationem eius
interl.| interl.| divinam vel humanam quam nemo ratione humana comprehendit vel disserit||
quis enarrabit
interl.| interl.| rarus aut nullus||
Qui
interl.| interl.| vel : quia ||
interl.| interl.| a Iudeis||

Qui] quia Weber
abscisus est
interl.| interl.| etsi Deo inspirante sciverit||
de terra viventium
interl.| interl.| conversatione hominum unde eradamus eum de terra viventium||
interl.| interl.| ut viveret in celo||
propter scelus
interl.| interl.| delendum||
populi mei
interl.| interl.| peculiaris||
percussit eum
interl.| interl.| permissione unde percutiam pastorem et dispergentur oves gregis||
Numérotation du verset Is. 53,9 
et dabit
interl.| interl.| Romanis||
impios
interl.| interl.| Iudeos||
pro sepultura
interl.| interl.| quia usque ad mortem persecuti sunt eum et munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus||
et divitem pro morte sua
interl.| interl.| quia morti tradiderunt eum||
eo quod iniquitatem
interl.| interl.| facto iustus fuit||
non fecerit
interl.| interl.| quod de nullo alio potest dici nemo enim mundus a sordibus||
neque dolus fuerit in ore eius
interl.| interl.| verbo verus fuit||
marg.| marg.| DABIT  IMPIOS. Id est gentes que sine pietate Deo Patri quia mortuus est sepultus eos acquisivit et divites Iudeos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes.||
marg.| marg.| DIVITES. Scribas et phariseos doctrine legis divitiis gloriantes.||
Numérotation du verset Is. 53,10 
Et
interl.| interl.| et ideo quia||
Dominus
interl.| interl.| Pater||
voluit conterere
interl.| interl.| conteri||
interl.| interl.| sic||
eum
interl.| interl.| sola gratia||
interl.| interl.| percutiam pastorem etc.||
in infirmitate.
interl.| interl.| carnis||
Si posuerit
interl.| interl.| Filius||
pro peccato
interl.| interl.|nostro||

animam s. – pro p.] inv. Weber
videbit semen
interl.| interl.|fideles imperpetuum regnantes||
longevum et voluntas Domini
interl.| interl.|Patris||
interl.| interl.|redemptio humani generis||
in manu
interl.| interl.|opere||
eius dirigetur.
interl.| interl.|implebitur||
marg.| marg.| {t. 3   : Erfurt, f. 112va   ; facsim., p. 80a} [Rusch, f. 112va   ] SEMEN  LONGEVUM. Evangelii scilicet verbum quod non veterascet sicut Vetus Testamentum unde exiit qui seminat seminare semen.
marg.| marg.| ET VOLUNTAS. Ut quicquid Pater voluit illius virtutibus impleatur unde servavi eos in nomine tuo et quos dedisti mihi custodivi.||
Numérotation du verset Is. 53,11 
pro eo
interl.| interl.|in Iudeis predicando miracula faciendo patiendo requiem in eis non invenit unde vulpes foveas habent etc. et alibi laboravi sustinens||
quod laboravit anima eius
interl.| interl.|frustra quia noluerunt converti||
videbit
interl.| interl.|videbit Ecclesias in toto orbe de gentibus||
et saturabitur in scientia sua
interl.| interl.|doctrina||
iustificabit ipse
interl.| interl.|non iusticatus sed iustificans||
iustus servus meus
interl.| interl.|qui peccatum non fecit||
interl.| interl.|Filius formam servi accipiens||
Multos
interl.| interl.|non omnes quia multi vocati pauci electi||
et iniquitates eorum
interl.| interl.|penam iniquitatum||
ipse
interl.| interl.|quia illi non poterant||
portabit
interl.| interl.|in corpore suo super lignum||
marg.| marg.| SATURABITUR. Fide gentium unde esuriens et sitiens supra puteum Iacob emptis cibis uti voluit qui iam Samaritane et eorum qui de civitate ad eum exibant fide satiatus erat.||
Numérotation du verset Is. 53,12 
Ideo
interl.| interl.|quia factus obediens #Patri usque ad mortem||
dispertiam ei plurimos
interl.| interl.|pro Iudeis negligentibus gentes fideles postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam||
et fortium
interl.| interl.|demonum||
interl.| interl.|apostolis ut alius Iudeis alius gentibus presit||
dividet spolia
interl.| interl.|genus humanum a diabolo ereptum||
pro eo
interl.| interl.|fiet hoc||
quod tradidit
interl.| interl.|Filius||
interl.| interl.|sponte||
in morte animam suam
interl.| interl.|vitam||
marg.| marg.| FORTIUM  DIVIDET  SPOLIA. Unde cum divideret celestis vel altissimus gentes et alibi. Rex virtutum dilecti et de paulo Mane comedet predam et vespere dividet spolia
et cum sceleratis
interl.| interl.|latronibus||
reputatus est
interl.| interl.|a Iudeis||
interl.| interl.|unde reputatus sum cum descendentibus in lacum etc.||
marg.| marg.| CUM  SCELERATIS. Ut sceleratos a peccato redimeret omnia omnibus factus. Peccata enim nostra portavit in corpore suo. Cuius imitator Paulus ait : omnibus omnia factus sum ut omnes lucrifacerem.
et ipse peccatum multorum
interl.| interl.|predestinatorum||
Tulit
interl.| interl.|sanguine lavit||
et pro transgressoribus
interl.| interl.|Iudeis persecutoribus||
rogavit
interl.| interl.|vel oravit||
marg.| marg.| ROGAVIT. Pater ignosse illis. Ad hanc vocem secundum evangelium Nazareorum multa millia Iudeorum astantium circa crucem crediderunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 53), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_53)