initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 54

Numérotation du verset Is. 54,1 
Lauda
interl.| interl.|creatorem tuum||
Sterilis
interl.| interl.|Ecclesia||
que non paris
interl.| interl.|quia non paries||
decanta laudem et hinni
interl.| interl.|nimio gaudio sicut equus ad vitoriam||
que non pariebas quoniam multi filii deserte
interl.| interl.|opinione||
interl.| interl.|Ecclesie vel gentilitatis||
magis quam
interl.| interl.|quia et ipsa apostolos et per eos genuit multos||
eius
interl.| interl.|sinagoge de qua vacua facta est que pariebat septies propter misterium scilicet sabbati cui prior populus alligatus erat||
que habebat
interl.| interl.|videbatur habere||
virum
interl.| interl.|Deum||
dicit Dominus
interl.| interl.|cuius dicere facere est||
marg.| marg.| LAUDA  STERILIS etc. Hactenus de nativitate passione resurrectione nunc de genitum et Iudeorum vocatione. Sterilis gentilitas que tunc filios non pariebat Deo quia nec legem nec prophetas habebat nunc autem plures generat quam synagoga que se Deum virum habere putat. Vel Ecclesia que in Iudeis deserta erat que adveniente Domino filios ei non pariebat ut hoc referamus ad Ecclesiam tam de Iudeis quam de gentibus congregatam.
marg.| marg.| Lauda sterilis etc. Apostolos iuxta Septuaginta letare sterilis que non paris erumpe et clama que non parturis etc.||
Numérotation du verset Is. 54,2 
Dilata
interl.| interl.|o sterilis||
Locum
interl.| interl.|per totum mundum non in Iudea tantum||
tentorii tui
interl.| interl.|id est Ecclesie per tabernaculum Moysi figurate||
et pelles
interl.| interl.|rubricatas scilicet martyres et iacintinas contemplativos||
interl.| interl.|predicatores scilicet Ecclesiam protegentes||
tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos
interl.| interl.|precepta divina||
et clavos tuos consolida
interl.| interl.|rationem et intellectum quibus precepta consistunt||
Numérotation du verset Is. 54,3 
ad dexteram enim et ad levam
interl.| interl.|ad omnia loca mundi||
penetrabis et semen tuum
interl.| interl.|verbum evangelii||
interl.| interl.|apostoli de quibus nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen||
gentes hereditabit et civitates
interl.| interl.|Ecclesias vel gentes vel animas||
Desertas
interl.| interl.|a Deo prius||
inhabitabit
marg.| marg.| AD DEXTERAM  ENIM. Ad omnia loca mundi. Vel nec elata prosperis nec fracta adversis. Vel ad bona future vite et presentis. Unde longitudo dierum in dextera {t. 3 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 80b} [Rusch, f. 112vb ] eius et in sinistra eius divitie et gloria.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Intrante multitudine gentium Ecclesia ad dexteram extenditur dum quosdam iustificandos suscipit. Ad levam vero dilatatur dum ad se quosdam etiam in iniquitatibus permansuros admittit unde multi vocati pauci vero electi.||
Numérotation du verset Is. 54,4 
noli timere
interl.| interl.|Ecclesia de gentibus||
quia non confunderis
interl.| interl.|erubescentiam||
interl.| interl.|sicut ante||
neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adolescentie {t. 3 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 80b} [Rusch, f. 112vb ] tue
interl.| interl.|in edificatione turris||
oblivisceris et opprobrii viduitatis tue non recordaberis amplius
interl.| interl.|viro tuo sociata per fidem||
marg.| marg.| NOLI  TIMERE etc. Cum turris Babel edificaretur gentilitas quarum Deus sibi desponsaverat in Noe et filiis eius quasi in adolescentia sua fornicans a Domino derelicta est usque ad tempus incarnationis. Iudaica plebs electa et ideo illa vidua ista meritata.unde pars autem Domini populus eius. Iacob funiculus hereditatis eius. Unde per Zachariam : assumpsi duas virgas unam vocavi decorem gentes scilicet in Noe et in filiis eius alteram funiculum scilicet Iudeos quos elegit Dominus sibi in confusione linguarum in familia Heber. Unde ibi habetur et succidi a cultu meo scilicet virgam que decus dicitur et adhibui illam mihi que funiculus. ||
Numérotation du verset Is. 54,5 
quia dominabitur tui qui fecit te
interl.| interl.|non idola||
Dominus exercituum nomen eius et redemptor
interl.| interl.|sanguine||
tuus Sanctus
interl.| interl.|sanctificans||
Israel Deus omnis terre
interl.| interl.|non Iudee tantum||
vocabitur
Numérotation du verset Is. 54,6 
quia ut mulierem derelictam
interl.| interl.|a Deo||
interl.| interl.|mulier derelicta gentilitas quia cum idolis fornicata||
et merentem
interl.| interl.|per penitentiam||
Spiritu
interl.| interl.|corde vero||
Vocavit
interl.| interl.|ad se||
te Dominus
interl.| interl.|aversam||
et uxorem ab adolescentia abiectam
interl.| interl.|ab edificatione turris quando adhuc novella et iuvencula||
interl.| interl.|quia||
dixit Deus tuus
marg.| marg.| QUIA UT  MULIEREM. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficilimis ex cursu libere diputationis nascentes fugiunt questiones hec ad animam peccatricem referunt que abiecta a Deo sit non ex odio sed ex dispensatione ut pressa pondere malorum ad virum revertatur pristinum et perdita substantia non desperet de Patris clementia qui filio revertenti annulum stolam osculumque porrigit.||
Numérotation du verset Is. 54,7 
ad punctum
interl.| interl.|omnia tempora eternitati comparata quasi punctum sunt||
in modico
interl.| interl.|usque ad incarnationem||
dereliqui te et in miserationibus magnis
interl.| interl.|sine ullis meritis||
interl.| interl.|misericordia Domini plena est terra||
congregabo te
interl.| interl.|de cunctis terris||
Numérotation du verset Is. 54,8 
in momento
interl.| interl.|parvo tempore||
indignationis abscondi
interl.| interl.|propter idolatriam||
faciem meam
interl.| interl.|cognitionem||
parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui
interl.| interl.|redimendo||
Dicit
interl.| interl.|alias [di]xit||

Dicit] dixit Weber
redemptor tuus Dominus
Numérotation du verset Is. 54,9 
sicut in diebus Noe
interl.| interl.|quando venit diluvium||
Istud
interl.| interl.|iuramentum||
mihi est cui iuravi
interl.| #interl.|et non sum tran[s]gressus||
ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi
interl.| interl.|immobiliter||
ut non irascar tibi
interl.| interl.|o Ecclesia cui misertus sum||
et non increpem te
interl.| interl.|sicut olim||
marg.| marg.| SICUT IN  DIEBUS  NOE etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam et ad punctum esse desertos ut amici Dei federe eterno fiant maiorum ponit exempla.||
Numérotation du verset Is. 54,10 
montes enim commovebuntur et colles contremescent
interl.| interl.|celum et terra transibunt verba autem mea non transient||
misericordia autem mea non recedet et fedus pacis mee
interl.| interl.|quod pepigi tecum sicut cum Noe||
non movebitur dixit miserator tuus Dominus
interl.| interl.|quod non merito tuo sed mea clementia||
Numérotation du verset Is. 54,11 
paupercula
interl.| interl.|o Ecclesia||
interl.| interl.|prius||
interl.| interl.|sine divitiis legis et doctrine||
Tempestate
interl.| interl.|demonum variorum errorum||
convulsa absque ulla consolatione
interl.| interl.|sine patriarchis prophetis apostolis||
interl.| interl.|que substantiam in medicis perdiderat||
interl.| interl.|Spiritus Sancti||
ecce ego sternam
interl.| interl.|in terris celestem Hierusalem edificans que sponsa et uxor agni||
per ordinem
interl.| interl.|predicatorum||
lapides tuos
interl.| interl.|predicatores||
et fundabo te in saphiris
interl.| interl.|saphirus aerii coloris significat illos qui celestem vitam ducunt in terris||
marg.| marg.| FUNDABO TE IN  SAPHIRIS. Hieronymus HIERONYMUS. Septuaginta :  Prebebo tibi carbunculum etc. Carbunculus sermo ignitus qui, fugatis tenebris errorum, illuminat corda credentium. Hic est de quo Isaie labia purgantur {t. 3 : Erfurt, f. 113ra ; facsim., p. 81a} [Rusch, f. 113ra ] et iuxta Genesem in terra Evilath nascitur. Saphirus celi habet similitudinem illos significans qui cum Socrate dicunt : scando aerem solemque despicio et cum Paulo : nostra conversatio in celis est. Iaspis autem munit propugnacula qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere et mendacium veritati subiicere. Iaspidum multa genera sunt alius est smaragdo similis qui reperitur in fontibus termodoontis et vocatur amastisios quo omnia fantasmata fugari putant. Alius viridior mari et tinctus quasi floribus qui in frigia reperitur in Ida in profundissimis speculum. Alius iuxta Hiberos Hyrcanosque et mare Caspium et precipue lacum Neusim. Alius nivi et spume similis est marine clementer mixto colore subrutilans. Hec diximus ut omnes spiritales gratias in Ecclesie propugnaculis cognoscamus quibus vani timores fugantur quas qui habet dicit fratruelis meus dilectus candidus et rubicundus.||

Is. 6, 6.
Gn. 2, 11.
Numérotation du verset Is. 54,12 
et ponam iaspidem
interl.| interl.|iaspis colore viridis prefert nitorem fidei||
propugnacula tua
interl.| interl.|defensionem||
et portas tuas
interl.| interl.|predicatores qui alios introducunt||
in lapides sculptos
interl.| interl.|vita et doctrina patrum||
interl.| interl.|predicatores qui vita et doctrina subiectis et terminum et modum vivendi prescribunt||
et omnes terminos tuos
interl.| interl.|in omnem terram exsivit sonus eorum||
in lapides desiderabiles
interl.| interl.|bonis||
interl.| interl.|vivos scilicet qui volvuntur super terram|| ||
Numérotation du verset Is. 54,13 
interl.| interl.|reliquos||
interl.| interl.|discipulos||
doctos
interl.| interl.|spiritales||
interl.| interl.|faciam||
interl.| interl.|erunt omnes docibiles Dei||
a Domino et
interl.| interl.|dabo||
multitudinem pacis filiis tuis
interl.| interl.|reconciliando Deo et angelis et hominibus||
Numérotation du verset Is. 54,14 
et in iustitia
interl.| interl.|omni virtute||
fundaberis recede procul a calumnia
interl.| interl.|ne calumnieris||
quia non timebis
interl.| interl.|si hoc faceris||
interl.| interl.|diabolum vel membra eius sed Deum||
et a pavore quia non appropinquabit
interl.| interl.|pavor||
Tibi
interl.| interl.|rationi tue||
marg.| marg.| RECEDE. Consolatus est Ecclesiam de gentibus promittens eis spiritales gratias nunc docet quid agat ne adversarios timeat.||
Numérotation du verset Is. 54,15 
Ecce
interl.| interl.|o primitiva Ecclesia||
accola
interl.| interl.|gentilis ante serviens idolis||
marg.| marg.| ECCE  ACCOLA. Hoc ad se invertunt Iudei tamquam sint futuri proseliti ex gentibus tempore Christi sui.
Veniet
interl.| interl.|ad me||
qui non erat mecum advena
interl.| interl.|proselitus||
interl.| interl.|quia alienus a fide tua||
quondam tuus adiungetur tibi
interl.| interl.|unitate fidei|| ||
Numérotation du verset Is. 54,16 
Ecce
interl.| interl.|quia||
ego creavi
interl.| interl.|secundum substantiam||
fabrum
interl.| interl.|diabolum||
sufflantem
interl.| interl.|iniquitatis et omnium malorum||
interl.| interl.|suggestione||
in igne prunas
interl.| interl.|igneas prunas id est incentiva vitiorum||
et
interl.| interl.|inde||
proferentem vas
interl.| interl.|quodlibet malum||
in opus suum
interl.| interl.|ut faciat voluntatem suam||
et ego creavi
interl.| interl.|bonum in se malum||
Interfectorem
interl.| interl.|eorum qui increduli sunt futuri||
ad disperdendum
interl.| interl.|malos||
marg.| marg.| ECCE  EGO etc. Non quod sim causa perditionis eorum. Sed adversarius impugnans victis perditionis victoribus causa est premii.||
Numérotation du verset Is. 54,17 
omne vas
interl.| interl.|diabolus vel heretici persecutores omnes mali||
quod fictum est
interl.| interl.|a diabolo||
contra te non dirigetur
interl.| interl.|prevalebit||
et omnem linguam
interl.| interl.|hereticorum||
interl.| interl.|philosophorum||
resistentem tibi in iudicio iudicabis
interl.| interl.|nunc vel in futuro||
interl.| interl.|damnabis vel separabis disputatione convictos||
hec hereditas
interl.| interl.|vita eterna||
Servorum
interl.| interl.|sanctorum||
Domini
interl.| interl.|Hiesu||
et iustitia eorum apud me dicit Dominus
interl.| interl.|ut pro labore eternaliter quiescant||
marg.| marg.| HEC  EST  HERDITAS. Ne iustus tribulatus deficiat addit premia.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 54), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_54)