initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 55

Numérotation du verset Is. 55,1 
Omnes sitientes
interl.| interl.|tam Iudei quam gentiles||
marg.| marg.| OMNES  SITIENTES. Quod vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam provocat credentes ad fluvium Dei qui repletus est aquis.

1 Omnes] O praem. Weber
venite ad aquas
interl.| interl.|vivas||
interl.| interl.|potum doctrine et veteris et nove legis||
marg.| marg.| AD AQUAS. Spiritus Sancti baptismatis unde apud te est fons vite {t. 3 : Erfurt, f. 113rb ; facsim., p. 81b} [Rusch, f. 113rb ] et in lumine tuo videbimus lumen. Et alibi : si quis sitit veniat ad me et bibat. Has aquas spargunt nubes. Ad quas venit veritas Dei.
et qui non habetis argentum
interl.| interl.|divini eloquii||
marg.| marg.| ET QUI  NON  HABETIS. Gratia salvi facti estis et alibi. Gratis accepistis gratis date.
properate
interl.| interl.|fide||
Emite
interl.| interl.|nolite timere paupertatem divini eloquii||
interl.| interl.|bene vivendo credendo||
et comedite
interl.| interl.|mente||
marg.| marg.| COMEDITE. Audiendo loquendo legendo meditando operando corde retinendo. Divina siquidem scriptura et potus est aperta et cybus occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de celo descendit.
Venite
interl.| interl.|fide||
Emite
interl.| interl.|humana sapientia emitur auro et argento||
absque argento
interl.| interl.|argentum vestrum reprobum est||
et absque ulla commutatione
interl.| interl.|terrena||
vinum
interl.| interl.|in principio erat Verbum etc. huiusmodi||
et lac
interl.| interl.|simplicium doctrinam unde Verbum caro factum est||
Numérotation du verset Is. 55,2 
quare
interl.| interl.|o scribe et pharisei heretici et philosophi||
appenditis argentum
interl.| interl.|nitorem eloquentie||
non in panibus
interl.| interl.|spiritalibus qui sequimini litteram que occidit non spiritalem intellectum qui reficit hic est Christus qui dicit ego sum panis vivus||
et laborem vestrum
interl.| interl.|studium scilicet in foliis verborum que aurem pretervolant non animam satiant||
non in saturitate audite
interl.| interl.|auribus cordis||
interl.| interl.|actu||
audientes me
interl.| interl.|consuetudine||
et comedite bonum
interl.| interl.|Christum vel evangelii verbum||
et delectabitur in crassitudine
interl.| interl.|caritatis et aliarum virtutum||
interl.| interl.|etsi corpus maceretur||
marg.| marg.| QUARE  APPENDITIS etc. Pensatis sacra eloquia sed non refectionem qui solam speciem littere custoditis de spiritali intelligentia pinguedinem interne refectionis amittitis.||
Numérotation du verset Is. 55,3 
inclinate aurem vestram
interl.| interl.|quasi humiles||
interl.| interl.|audiendi||
et venite ad me
interl.| interl.|fide et opere||
Audite
interl.| interl.|obedite||
et vivet anima vestra
interl.| interl.|in Deo qui est vita anime||
et feriam vobis
interl.| interl.|sanguine Filii confirmando evangelium cui non succedet alia lex||
pactum sempiternum
interl.| interl.|non breve sicut populis Iudeorum||
marg.| marg.| ET FERIAM  VOBIS. Feriri pactum dicitur eo quod in pacto confirmando hostia feriatur.
misericordias
interl.| interl.|confirmando||
interl.| interl.|promissiones sola misericordia factas||
interl.| interl.|misericordias Domini in eternum cantabo||
David
interl.| interl.|Christi||
fideles
interl.| interl.|veracis||
Numérotation du verset Is. 55,4 
ecce testem
interl.| interl.|ego in hoc natus sum ut testimonium perhibeam veritati||
interl.| interl.|omnium que promisi||
Populis
interl.| interl.|fidelium||
dedi
interl.| interl.|ego Pater||
eum ducem
interl.| interl.|nemo venit ad Patrem nisi per me||
ac preceptorem
interl.| interl.|legis latorem||
gentibus
interl.| interl.|non solum Iudeis||
interl.| interl.|Pater ad Filium||
marg.| marg.| ECCE  TESTEM. Provocavit Iudeos ad credendum sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros dicit se Filium misisse qui precepta impius populis nuntiaret.||
Numérotation du verset Is. 55,5 
ecce gentem
interl.| interl.|o filii||
quam nesciebas
interl.| interl.|propter idolatriam||
Vocabis
interl.| interl.|ad fidem per apostolorum predicationem||
et gentes que non cognoverunt te ad te
interl.| interl.|Domine refugium factus es nobis||
Current
interl.| interl.|fide||
propter Dominum
interl.| interl.|Patrem||
Deum tuum
interl.| interl.|secundum humanitatem||
et Sanctum Israel quia glorificavit
interl.| interl.|in morte||
interl.| interl.|hic est Filius meus dilectus||
interl.| interl.|in resurrectione et ascensione||
interl.| interl.|gloria quam habes antequam mundus fieret vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre etc.||
te
interl.| interl.|secundum humanitatem||
marg.| marg.| DOMINUM  DEUM  TUUM. Quando Pater dicitur Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater glorie secundum humanitatem #Pater Domini nostri id est Christi.||
Numérotation du verset Is. 55,6 
querite Dominum
interl.| interl.|fide opere simplicitate||
Dum
interl.| interl.|dum vivitis||
interl.| interl.|dum penitentie locus est||
inveniri potest
interl.| interl.|modo potest inveniri merito fidei in futuro videbitur non invenietur||
invocate eum
interl.| interl.|in veritate||
dum prope est
interl.| interl.|dum tempus habetis||
marg.| marg.| QUERITE  DOMINUM etc. Hec pertinent ad Iudeos vel ad gentes specialiter et ad unum quemque generaliter.
marg.| marg.| Propheta ad Iudeos. Querite Dominum etc. Quasi gentes suscipiunt misericordias David et vos dedignamini sed agite penitentiam et convertimini dum tempus habetis unde : ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis.
marg.| marg.| DUM  PROPE  EST. Ne vestris vitiis recedat qui appropinquat appropinquantibus sibi et filio revertenti letus occurrit.||
Numérotation du verset Is. 55,7 
derelinquat
interl.| interl.|declina a malo||
impius
interl.| interl.|gentilis
viam suam
interl.| interl.|pravam||
interl.| interl.|non est satis querere Dominum nisi derelinquat impius viam suam||
et vir iniquus
interl.| interl.|Iudeus||
cogitationes suas
interl.| interl.|antiquas pessimas de quibus ut quid cogitatis mala in cordibus vestris||
et revertatur
interl.| interl.|fac bonum||
ad Dominum
interl.| interl.|qui"non vult mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat".||

Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ». Cf. Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua et vivat ».
et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est
interl.| interl.|multum misericors||
ad ignoscendum
interl.| interl.|clementissimus Pater||
Numérotation du verset Is. 55,8 
non enim
interl.| interl.|quasi et misereri volo et possum non enim cogitationes mee||
interl.| interl.|consilium Domini manet in eternum cogitationes eius in generatione et generationem||
cogitationes mee
interl.| interl.|immutabiles||
interl.| interl.|Dominus reprobat cogitationes populorum||
interl.| interl.|sicut||
cogitationes vestre
interl.| interl.|vane||
neque vie vestre
interl.| interl.|prave||
interl.| interl.|sicut||
vie mee
interl.| interl.|recte||
dicit Dominus
marg.| marg.| NON  ENIM  COGITATIONES. Ne putetis difficile esse quod spondeo considerate quod inter mea et vestra consilia multa sit differentia et quanta nature tanta voluntatis diversitas.||
Numérotation du verset Is. 55,9 
quia sicut exaltantur celi
interl.| interl.|angelorum||
a terra
interl.| interl.|humanum||
sic exaltate sunt vie mee
interl.| interl.|recte||
a viis vestris
interl.| interl.|pravis||
et cogitationes mee
interl.| interl.|immobiles et investigabiles||
interl.| interl.|inscrutabilia eius iudicia||
a cogitationibus vestris
interl.| interl.|quoniam vane sunt||
interl.| interl.|cogitaverunt consilia que non potuerunt stabilire||
Numérotation du verset Is. 55,10 
et quomodo descendit imber et nix
interl.| interl.|de nubibus||
interl.| interl.|evangelica doctrina||
de celo
interl.| interl.|apostolis||
et illuc ultra non revertitur sed inebriat
interl.| interl.|humore||
terram
interl.| interl.|terrenorum corda||
et infundit eam
interl.| interl.|aqua viva||
interl.| interl.|sic||
et germinare eam facit
interl.| interl.|fructus iustitie||
et dat
interl.| interl.|qui seminat in lacrimis in exultatione mettet||
semen
interl.| interl.|filios spiritales||
et panem comedenti
interl.| interl.|verbi||
interl.| interl.|doctrine||
interl.| interl.|exercenti||
marg.| marg.| ET QUOMODO. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 113va ; facsim., p. 82a} [Rusch, f. 113va ] PANEM  COMEDENTI etc. Unde Salomon :"Mitte panem tuum super aquas quia multitudine dierum invenies eum". Hoc est panem doctrine tue et gratiam spiritalem cunctis infunde quia in novissimo premia recipies.||

Cf. Qo. 11, 1  : « Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum ».
Numérotation du verset Is. 55,11 
sic erit verbum meum
interl.| interl.|promissio de salute Iudeorum||
interl.| #interl.|Filius in Patre est Verbum||
quod egredietur
interl.| interl.|humana similitudine||
de ore meo
interl.| interl.|prophetarum apostolorum||
non revertetur ad me vacuum sed faciet
interl.| interl.|unde que placita sunt ei facio semper||
quecumque volui
interl.| interl.|de redemptione humani generis||
et prosperabitur in his ad que misi illud
interl.| interl.|etiam secundum hominem predicando ad fidem convertendo||
marg.| marg.| NON  REVERTETUR etc. Sed postquam meam impleverit voluntatem in terris redibit et sedebit a dextris meis secundum illud : Sede a dextris meis etc.||
Numérotation du verset Is. 55,12 
quia in letitia egrediemini
interl.| interl.|gentes ab idolatria Iudei a legis umbra||
et in pace
interl.| interl.|Christo qui est pax nostra||
interl.| interl.|gratia vobis et pax etc.||
deducemini
interl.| interl.|ad patriam celestem||
montes
interl.| interl.|angeli||
et colles
interl.| interl.|patriarche prophete apostoli||
marg.| marg.| MONTES. Scilicet anime sanctorum que pro varietate virtutum montes appellantur et colles.||
cantabunt
interl.| interl.|leti de salute vestra||
coram vobis laudem
interl.| interl.|Deo||
et omnia ligna regionis
interl.| interl.|vel silvarum||
interl.| interl.|primitive Ecclesie id est fideles qui erunt tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum||
plaudent manu
interl.| interl.|opere||
Numérotation du verset Is. 55,13 
pro saliunca
interl.| interl.|pro vitiis virtutes||
interl.| interl.|spinosis et vitiosis||
ascendet abies
interl.| interl.|virtutes||
marg.| marg.| PRO  SALIUNCA. Saliunca aculeis et punctionibus plena. Abies alta procera fabricandis domibus apta pice fecunda.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. In Moralibus : Pro saliunca ascendet abies dum in sanctorum corde pro abiectione terrene cogitationis altitudo superne contemplationis exoritur. Urtica vero omnino ignee nature dicitur. Myrtus vero temperative fertur esse virtutis. Pro urtica ergo crescet myrtus cum iustorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cognitionis temperiem tranquillitatemque perveniunt dum iam terrena non appetunt dum flammas carnis desideriis celestibus extinguunt.||
et
interl.| interl.|virtutibus exaltati||
pro urtica
interl.| interl.|igneis aculeis plenis||
interl.| interl.|libidinosis cupidis||
crescet myrtus
interl.| interl.|odore virtutum pleni animarum medici myrtus enim est odora aromatica urtica ignea aculeis plena||
et
interl.| interl.|tunc||
interl.| interl.|commutans de malo in bonum||
erit Dominus nominatus
interl.| interl.|quia a Christo nominabuntur christiani hoc signo insigniti||
in signum eternum quod
interl.| interl.|nomen Christi||
non auferetur
interl.| interl.|ut crucis eius caractere omnes muniantur vel inurantur||
interl.| interl.|fidelibus||
marg.| marg.| ET ERIT  DOMINUS. Alii : et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 55), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_55)