initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 60

Numérotation du verset Is. 60,1 
interl.| interl.|sic||
surge illuminare
interl.| interl.|que cecidisti infidelitate||
interl.| interl.|que iaces in vitiis||
interl.| interl.|fide||
interl.| interl.|o||
Ierusalem
marg.| marg.| SURGE  ILLUMINARE. Hec referunt Iudei ad tempus Christi sui quem nos Antichristum dicimus et intelligunt Hierusalem illam quam auream et ornatam de celo autumant descensuram. Cuius Iohannes in Apocalypsi facit mentionem per quam nos sanctam Ecclesiam accipimus. Dicunt enim quod tunc omnes gentes servient eis cameli dromedarii Madian et Effa omnes de Saba venientes aurum deferant et thus. Et oves Cedar et arietes Nabaioth congregentur ad offerendum Domino super altare templi quod {t. 3 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 87b} [Rusch, f. 116rb ] tunc extruxerunt. Nos autem eorum insanias contempnentes hoc ad Ecclesiam primitivam referimus. Quidam autem hec omnia Iudeis carnaliter promissa dicunt ut vel probiis suscipiant Dei Filium.||
marg.| marg.| Surge in Ecclesiis que occidisti in Synagogis,  surge in gentibus que cecididisti in Iudeis,  surge per confessionem, per virtutes que cecidisti per negationem per vitia et cum surrexeris  illuminare, id est accipe Christi fidem.||
in] + iu cacogr. Rusch
quia venit lumen tuum
interl.| interl.|homo factus||
interl.| interl.|Filius Dei||
et gloria Domini
interl.| interl.|miraculorum vel Filius Dei||
interl.| interl.|gloriosa dicta sunt de te civitas Dei||
super te
interl.| interl.|o Ecclesia||
orta est
marg.| marg.| LUMEN  TUUM. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum « quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » scilicet qui dicit : « Ego sum lux mundi » a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis.||
marg.| marg.| GLORIA  DOMINI. Ad illuminandum Filius scilicet sicut sol ortus illuminat mundum in cuius figura Moysi et Salomoni alteri tabernaculum alteri templum edificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio leprosi mundatio et huiusmodi.||

Io. 1, 9.
Io. 8, 12.
Numérotation du verset Is. 60,2 
quia ecce tenebre
interl.| interl.|infidelitatis||
operient terram
marg.| marg.| TERRAM. Iudeos terrena tantum amantes quibus dicitur bona terre comedetis quod carnaliter accipiunt.||
et caligo
interl.| interl.|peccatorum||
populos super te
interl.| interl.|illuminandam||
autem orietur Dominus
interl.| interl.|sol verus||
et gloria eius
interl.| interl.|miracula unde vidimus gloriam eius etc. gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie etc.||
in te videbitur
Numérotation du verset Is. 60,3 
et ambulabunt gentes
interl.| interl.|que prius in tenebris||
in lumine tuo
interl.| interl.|fide vel Christo qui est lux mundi||
et reges
interl.| interl.|cor regum in manu Dei est et quocumque voluerit vertet illud||
interl.| interl.|Constantinus Heraclitus, Theodosius vel sancti se et alios bene regentes||
in splendore ortus tui
marg.| marg.| ORTUS  TUI. Quo scilicet « ex aqua et Spiritu sancto » nata es omnes in splendore ortus primitive Ecclesie ambulamus quia eandem fidem habemus eodem baptismo renascimur.||

Cf. Io. 3, 5.
Numérotation du verset Is. 60,4 
leva
interl.| interl.|o primitiva Ecclesia||
in circuitu
interl.| interl.|mundi||
oculos tuos
interl.| interl.|mentis||
et vide
interl.| interl.|intellige||
omnes isti congregati sunt
interl.| interl.|in fide sociandi||
venerunt tibi filii tui
interl.| interl.|fideles in fide fortiores||
de longe
interl.| interl.|ad fidem||
venient et filie tue
interl.| interl.|parvuli in Christo quibus dicit apostolus lac dedi vobis potum non escam et Petrus quasi modo geniti infantes||
in latere sugent
interl.| interl.|vel lac suggent||
marg.| marg.| LEVA IN  CIRCUITU etc. Cui simile levate oculos vestros et videte regiones quia albe sunt iam ad messem.||
marg.| marg.| FILII  TUI. Quos in fide genuisti. Unde Paulus per evangelium ego vos genui.||
marg.| marg.| Primi fideles de Iudeis quando Spiritus datus est erant in Hierusalem viri religiosi ex omni natione que sub celo est vel gentes ex omnibus partibus mundi.||
marg.| marg.| DE LONGE  VENIENT. Quia longe erant a Deo per idolatriam. Unde : vos qui eratis longe facti estis prope.||
marg.| marg.| DE LATERE. Hieronymus HIERONYMUS. Quidam codices habent de latere surgent. Perforato enim in cruce Domini latere effluxit sanguis redemptionis et aqua baptismi de quibus facta est Ecclesia sicut ex costa lateris Ade mater omnium Eva. Unum horum sine altero non prodest. Nisi enim Christi passionem {t. 3 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 88a} [Rusch, f. 116va ] et resurrectionem pro nostra redemptione credamus quamvis baptizemur non salvabimur. Nec si hec credamus nisi baptizemur. Sed hoc neque in hebreo neque in Septuaginta invenitur neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.||
Numérotation du verset Is. 60,5 
tunc
interl.| interl.|cum elevabis oculos||
videbis
interl.| interl.|filiis quas fluvius aquis subitis||
et afflues et mirabitur
interl.| interl.|multitudinem||
et dilatabitur cor tuum
interl.| interl.|pre gaudio||
interl.| interl.|ut suscipias hospitem Christum||
interl.| interl.|secundum illud : cor meum dilatatum est dilatimini et vos||
quando conversa
interl.| interl.|per fidem||
fuerit ad te multitudo maris
interl.| interl.|omnes nationes mundi||
fortitudo gentium
interl.| interl.|reges principes||
venerit tibi
interl.| interl.|socianda fide||
Numérotation du verset Is. 60,6 
interl.| interl.|abundantia divitum ad fidem venientium||
marg.| marg.| CAMELORUM. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes.||
operiet te
interl.| interl.|muneribus suis exornabit||
interl.| interl.|quia||
dromedarii
interl.| interl.|gentes||
marg.| marg.| DROMEDARII. Dromedarius vel dromas - utrumque enim dicitur - est enim animal camelo minus sed velocius in quo figurantur gentes ad fidem velociter currentes.||

dromedarii] dromedarie Weber
Madian
interl.| interl.|iniquitas||
et Efa
interl.| interl.|alias : Epha ||
interl.| interl.|resolutus vel effundens||
omnes de Saba
interl.| interl.|captivitas vel conversatio||
venient
interl.| interl.|ad fidem||
aurum
interl.| interl.|fidem caritatem et sapientiam||
et thus
interl.| interl.|sacrificii||
interl.| interl.|orationem unde : dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo||
deferentes et laudem Domino
interl.| interl.|opera Filii||
interl.| interl.|Filium in quo laudatur Pater||
annuntiantes
interl.| interl.|aliis quasi non contenti sua salute||
marg.| marg.| MADIAN ET  EFFA. Regiones trans Arabiam, camelis et dromedariis abundantes, per quas designantur omnes partes mundi de quibus veniunt ad fidem gentes.||
marg.| marg.| Madian : iniquitas,  Effa : resolutus vel effundens, Saba : conversatio vel captivitas. Divites ergo et potentes huius seculi et gentes velociter ad fidem venientes, resolutis vinculis iniquitatis, animas suas Domino effuderunt et, revertentes de captivitate diaboli et vane conversationis, munus fidei, que per  aurum, et orationis munde, que per  thus figuratur, Domino obtulerunt.||
Numérotation du verset Is. 60,7 
omne pecus Cedar
marg.| marg.| OMNE  PECUS  CEDAR. Simplices qui ante erant tenebre et meror. Unde fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino . Interpretatur enim Cedar tenebre et meror.||
marg.| marg.| Cedar filius Ismaelis a quo regio nomen accepit ubi habitant Saraceni de illius stirpe progeniti.||
congregabitur tibi arietes Nabaioth
interl.| interl.|afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum||
marg.| marg.| ARIETES. Predicatores gregis duces filii prophetarum qui ea que prophete predixerunt de Christo impleta docuerunt.||
marg.| marg.| NABAIOTH. Filius Ismaelis et interpretatur prophetia.||
ministrabunt tibi
marg.| marg.| MINISTRABUNT  TIBI. Sancti episcopi presbyteri ministri Ecclesie corpus et sanguinem Christi fidelibus ministrando.||
offerentur
interl.| interl.|arietes sicut a Paulo Titus et alii a Petro Marcus||
super placabili altari meo
interl.| interl.|fide super qua omnia bona offeruntur||
et domum maiestatis mee
interl.| interl.|Ecclesiam||
glorificabo
interl.| interl.|in talibus||
Numérotation du verset Is. 60,8 
qui sunt isti
interl.| interl.|gentes||
marg.| marg.| QUI  SUNT. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes vel primitiva Ecclesia.||
qui ut nubes
interl.| interl.|a mundi turbinibus remoti||
volant
interl.| interl.|ad me de toto orbe alis Spiritus Sancti||
marg.| marg.| UT NUBES  VOLANT. Ut nubes volant pluunt verbis corruscant miraculis ad celum volant contemplatione mentis.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. Imbruium gurgites de nubibus fluunt quia profunde predicatione sequentium intelligentie originem a sanctis apostolis receperunt unde tenebrosa aqua in nubibus aeris.||
et quasi columbe
interl.| interl.|simplices||
ad fenestras suas
interl.| interl.|introitus fidei per quam intrare cupiunt in Ecclesiam||
marg.| marg.| AD FENESTRAS. Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus {t. 3 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f. 116vb ] corporis ne per eos tamquam per fenestras intret mors in animas unde estote prudentes sicut serpentem et simplices sicut columbe.||
Numérotation du verset Is. 60,9 
me enim expectant insule
interl.| interl.|unde ipse erit expectatio gentium||
interl.| interl.|diverse gentes||

expectant insule] inv. Weber
et naves
interl.| interl.|Ecclesie||
maris
interl.| interl.|mundi||
in principio
interl.| interl.|fidei||
ut adducam filios
interl.| interl.|gentes||
tuos
interl.| interl.|o primitiva Ecclesia||
de longe
interl.| interl.|ab idolatria||
argentum eorum
interl.| interl.|eloquentia||
marg.| marg.| ARGENTUM  EORUM. Hoc est corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem.||
et aurum
interl.| interl.|confessio fidei||
interl.| interl.|sapientia||
eorum cum eis nomini Domini Dei tui
interl.| interl.|venient scilicet ut glorificetur super illos||
et Sancto Israel quia glorificavit te
interl.| interl.|per illos||
Numérotation du verset Is. 60,10 
et edificabunt filii
interl.| interl.|preter cetera bona||
interl.| interl.|hec ad litteram et spiritaliter||
peregrinorum
interl.| interl.|gentium||
interl.| interl.|Constantinus et alii qui per orbem Ecclesias edificaverunt||
marg.| marg.| FILII  PEREGRINORUM. Principes gentium qui per orbem Ecclesias edificaverunt sicut Constantinus qui Rome duodecim Ecclesias in honore duodecim apostolorum fecit et alii multi qui multas construxerunt Ecclesias et necessaria prebuerunt. Allegorice filios peregrinorum et reges eorum dicit martyres et doctores gentium quorum fide et virtutibus sancta fundatur Ecclesia.||
muros tuos
interl.| interl.|ne hostis possit intrare||
et reges eorum
interl.| interl.|spiritales et seculares||
ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te
interl.| interl.|in Iudeis||
interl.| interl.|tribulatione presenti ut corrigerem per tyrannos per captivitates plurias||
et in reconciliatione mea misertus sum tui
interl.| interl.|in gentibus||
Numérotation du verset Is. 60,11 
et aperientur porte tue
interl.| interl.|parati suscipere alios||
interl.| interl.|ministri Ecclesie qui alios introducunt||
iugiter die et nocte
interl.| interl.|prosperitate et adversitate||
interl.| interl.|in gaudio et tribulatione||
non claudentur ut afferatur ad te fortitudo {t. 3 : Erfurt, f. 116vb ; facsim., p. 88b} [Rusch, f. 116vb ] gentium
interl.| interl.|principes vel martyres fide fortes||
et reges earum
interl.| interl.|ut Constantinus vel sancti qui se et alios regunt et in viam iustitie dirigunt||
adducantur
interl.| interl.|ad fidem #q captivi||
Numérotation du verset Is. 60,12 
gens
interl.| interl.|Iudeorum vel quelibet||
enim et regnum
interl.| interl.|regnantes||
quod non servierit
interl.| interl.|fide et opere||
tibi
interl.| interl.|o Ecclesia||
peribit
interl.| interl.|quasi non sit||
interl.| interl.|in die iudicii||
et gentes
interl.| interl.|gentiles||
solitudine
interl.| interl.|derelicte a Deo quem noluerunt suscipere hospitem||
vastabuntur
interl.| interl.|a diabolo vel igne gehenne||
Numérotation du verset Is. 60,13 
gloria
interl.| interl.|potentia mundi||
Libani ad te veniet
interl.| interl.|fide||
abies et buxus
interl.| interl.|fide virentes||
et pinus simul ad ornandum
interl.| interl.|sapientia doctrina virtutibus||
locum
interl.| interl.|Ecclesiam scilicet quam fundaverunt apostoli||
sanctificationis mee et locum pedum meorum glorificabo
interl.| interl.|multitudine credentium||
marg.| marg.| GLORIA  LIBANI. Lybanus mons est confinis terre promissionis ex quo ministravit Yram rex Tyri David ad palatium Salomoni ad templum ligna pulchra et imputribilia. Cuius gloria altitudo arborum et diversitas et bestiarum copia. Lybanus ergo mundus eius gloria mundi sublimitas reges scilicet et principes qui ad Ecclesiam venerunt.||
marg.| marg.| ABIES ET. Superbi scilicet divites philosophi divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelse in seculo arbores Ecclesiam Dei edificaverunt.||
marg.| marg.| Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta.||
marg.| marg.| LOCUM  PEDUM. Ecclesiam in qua apostoli qui Domini pedes eum scilicet predicatione circumferentes. Unde : inhabitabo in illis et ambulabo. Et alibi : beati pedes pacem, id est Christum, portantes. Vel predicatores dicuntur pedes qui totum corpus scilicet Ecclesiam sustinentes instituti miraculis et exemplis.||
Numérotation du verset Is. 60,14 
et venient ad te
interl.| interl.|passibus fidei||
curvi filii
interl.| interl.|humiles vel qui necessitate christiani sunt ne principes offendant||
eorum
interl.| interl.|tam Iudei quam gentes||
interl.| interl.|persecutorum||
qui humiliaverunt te
interl.| interl.|sanctos affligendo||
et adorabunt
interl.| interl.|venerabuntur||
vestigia pedum tuorum
interl.| interl.|signa et opera apostolorum||
omnes qui detrahebant tibi
interl.| interl.|prius sicut Paulus||
et vocabunt te
interl.| interl.|vere||
interl.| interl.|cum hec impleta fuerint||
civitatem Domini
interl.| interl.|non potest abscondi civitas supra montem posita||
Sion
interl.| interl.|speculatricem scilicet eterne vite||
Sancti Israel
marg.| marg.| CIVITATEM  DOMINI. Civitas enim a communione dicitur. Ecclesia autem omnibus una et omnia habet communia. Unus Dominus una fides unum baptima unde : multitudinis credentium erat cor unum et anima una.||
Numérotation du verset Is. 60,15 
pro eo quod fuisti derelicta
interl.| interl.|a Deo||
marg.| marg.| DERELICTA. Cum venit Christus non erat in Iudeis vel gentibus propheta neque apostolus qui sollicite circuiret et auxilium preberet.||
et odio
interl.| interl.|ab infidelibus Iudeis et gentibus||
habita
marg.| marg.| ODIO  HABITA. Iudeis quia fidem Christi predicabat legis observantias destruebat. Gentibus quia unum Deum asserebat idola nihil esse astruebat.||
et non erat qui per te transiret
interl.| interl.|fractis ramis infructuosis||
marg.| marg.| NON  ERAT  QUI  PER. Transiret et benediceret tibi unde : et non dixerunt qui preteribant benedictio Domini super vos. Pretereuntes enim de more operariis benedicebant unde Booz dixit messoribus suis Dominus vobiscum.||
ponam te in superbiam
interl.| interl.|altitudinem||
interl.| interl.|pro fractis ramis aliis insertie||
seculorum gaudium
interl.| interl.|scilicet ut semper gaudeas||
in generationem
interl.| interl.|gentium||
et generationem
interl.| interl.|Iudeorum||
marg.| marg.| IN SUPERBIAM. Superbia aliquando mala aliquando bona unde : opes superbe et iustitia||
Numérotation du verset Is. 60,16 
et suges
interl.| interl.|in parvulis||
lac gentium
interl.| interl.|simplicem doctrinam doctorum de gentibus venientium||
et mamilla regum lactaberis
interl.| interl.|doctrina apostolorum de quibus constitues eos principes super omnes terram||
et
interl.| interl.|tunc||
scies quia ego Dominus
interl.| interl.|Pater||
salvans te
interl.| interl.|in sanguine Filii||
interl.| interl.|a morte eterna||
et redemptor tuus
interl.| interl.|pretio sanguinis||
Fortis Iacob
interl.| interl.|fortitudinem prebens luctatoribus contra vitia ne deficiant in lucta||
Numérotation du verset Is. 60,17 
pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro {t. 3 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 89a} [Rusch, f. 117ra ] lignis
interl.| interl.|brutis||
aes et pro lapidibus
interl.| interl.|insensibilibus||
ferrum
interl.| interl.|ut aliquam scilicet utilitatem prebeant civitati||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 117ra ; facsim., p. 89a} [Rusch, f. 117ra ] PRO  LIGNIS  AES. Per ligna et lapides duri et stulti et insensati idola colentes qui credentes in aliquem usum Ecclesie conversi sunt. Quod signatur per es et ferrum. Et rursum per aurum et argentum dum ad perfectum sensum fidei et confessionem puram accedunt. Vel per ferrum et es eos habemus qui alicuius utilitatis sunt in gentibus secundum quam diversas gratias fideles accipiunt ut alii sonent in predicatione sicut es alii efficiantur doctrina et sapientia insignes quod par aurum et argentum significatur. Unde thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Alii fortes fide ut Cyprianus. Et alii martyres sicut ferrum.||
et ponam visitationem tuam pacem
interl.| interl.|Christum vel apostolos qui pacem predicant||
interl.| interl.|visitatorem sicut in epistola Pauli dedit eis operationem iniquitatis id est operatorem||
et prepositos tuos iustitiam
marg.| marg.| VISITATIONEM. Christum vel apostolos pacificos et prepositos iustos ut recte doceant et iudicent.||
Numérotation du verset Is. 60,18 
non audietur ultra iniquitas
interl.| interl.|sub his propositis||
interl.| interl.|ex quo ad beatitudinem perveneris||
in terra tua
interl.| interl.|viventium unde credo videre bona Domini etc.||
vastitas et contritio in terminis tuis
interl.| interl.|non erit unde qui posuit fines tuos pacem||
et occupabit
interl.| interl.|replebit||
salus
interl.| interl.|vel salvator quod in hebreo||
muros tuos
interl.| interl.|predicatores qui etiam porte||
et portas tuas
interl.| interl.|ut qui ingrediuntur portas discant laudare et confiteri #no t d||
laudatio
Numérotation du verset Is. 60,19 
Non erit
interl.| interl.|in beatitudine eterna||
tibi amplius sol ad lucendum per diem
interl.| interl.|hic visibilis quis fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum||
marg.| marg.| NON  ERIT  TIBI  AMPLIUS. Hoc de die iudicii. Hoc capitulo cogimur quecumque dicta sutn vel dicenda ad ultimum tempus referre #quando celi terreque solis atque lune nobis cessabit officium et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.||
marg.| marg.| Cysidorus in libro Creaturarum. Post iudicium sol laboris sui mercedem recipiet unde propheta : lucebit septempliciter et non veniet ad occasum nec sol nec luna sed in ordine quo creati sunt stabunt ne impii in tormentis positi sub terra fruantur luce eorum unde Abacuch :sol et luna steterunt in habitaculo suo.||
nec splendor lune illuminabit te
interl.| interl.|quam modo cernimus||
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam
interl.| interl.|visio deitatis||
et Deus tuus in gloriam tuam
interl.| interl.|sicut pseudo prophetis sol occidit #misericordie timentibus Dominum semper oritur sol iustitie||
Numérotation du verset Is. 60,20 
non occidet ultra sol tuus
interl.| interl.|Christus||
interl.| interl.|quia mortuus est Samuel||
et luna tua non minuetur
interl.| interl.|Ecclesia que modo videtur crescere modo minui||
quia Dominus
interl.| interl.|tibi||
erit in lucem sempiternam
interl.| interl.|per diem sol non uret te neque luna per noctem||
et complebuntur dies
interl.| interl.|finientur absterget Deus omnem lacrimam ab oculis #s etc.||
interl.| interl.|in constructione Ecclesie beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur||
luctus tui
interl.| interl.|plorat modo Ecclesia et sua et aliorum peccata vel quod differtur a gloria||
Numérotation du verset Is. 60,21 
populus autem tuus
interl.| interl.|finito luctu||
omnes iusti
interl.| interl.|angeli electi||
in perpetuum
interl.| interl.|non ad horam||
hereditabunt terram
interl.| interl.|viventium cum impii ibunt in ignem eternum iusti autem semper videntes creatorem peccare non poterunt||
germen plantationis mee
interl.| interl.|erunt||
interl.| interl.|non que eradicabitur de qua omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur||
opus manus mee ad glorificandum
marg.| marg.| GERMEN  PLANTATIONIS. Angeli omnes electi qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum eius quia ab ipso creati et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum unde per #Ieremie : Quos ego creavi in laudem et gloriam nominis mei.||
Numérotation du verset Is. 60,22 
interl.| interl.|tunc ut Paulus||
minimus
interl.| interl.|humilis unde qui voluerit maior esse fit vester minister et alibi euge serve bone et fidelis etc.||
erit in mille
interl.| interl.|ut #ciliarchus||
et parvulus
interl.| interl.|in oculis suis||
in gentem fortissimam
interl.| interl.|hec in fine mundi plenius complebuntur||
interl.| interl.|super eos quos docuit verbo et exemplo||
ego Dominus in tempore eius
interl.| interl.|cum omnia fuerint desperata||
subito
interl.| interl.|dies Domini sicut fur in nocte veniet||
faciam istud
interl.| interl.|minimum in mille etc.||
marg.| marg.| IN TEMPORE  EIUS. Scilicet adventus Christi. Vel in tempore oportuno vel prefinito cum miserit Filius hominis angelos et colligent de regno eius omnia scandala.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 60), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_60)