initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 64

Numérotation du verset Is. 64,1 
Utinam dirumperes celos
interl.| interl.|quia hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam||
interl.| interl.|prope veniendo promissa implendo||
marg.| marg.| UTINAM  DIRUMPERES  CELOS. In persona sua et omnium prophetarum adventum Christi {t. 3 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 93a} [Rusch, f. 119ra ] desiderantium loquitur Isaias previdens adventum Filii abiectionem sui populi vocationem gentilis. Et hoc est utinam dirumperes celos. Item David : inclinavit celos et descendit.||
et descenderes
interl.| interl.|in carne visibilis||
interl.| interl.|excita Domine potentiam tuam et veni||
a facie tua
interl.| interl.|a maiestate||
interl.| interl.|qua invisibilis nobis||
interl.| interl.|quia si descenderes a facie scilicet a presentia||
montes
interl.| interl.|superbia Iudeorum vel demonum||
defluerent
Numérotation du verset Is. 64,2 
sicut exustio
interl.| interl.|lignum fenum stipula Deus noster ignis consumens est||
interl.| interl.|accepta hac sententia hoc implebitur in die iudicii ite in ignem eternum quotidie tamen partim impletur||
marg.| marg.| AQUE  ARDERENT.  SIMACHUS. Aque maris arderent igni. Quod est populi mundi inflammarentur igne caritatis unde : ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut ardeat et sic notum fieret nomen tuum quod est Iesu inimicis tuis scilicet Iudeis.||
ut notum fieret
interl.| interl.|per potentiam||
nomen tuum
interl.| interl.|Iesus||
inimicis tuis
interl.| interl.|demonibus Iudeis quibuslibet adversariis||
a facie tua gentes turbarentur
interl.| interl.|gentiles moti ad penitentiam||
interl.| interl.|alia translatio habet commovebuntur||
Numérotation du verset Is. 64,3 
cum
interl.| interl.|tamen||
feceris mirabilia
interl.| interl.|incarnatus||
interl.| interl.|mortuos suscitando et alia huiusmodi||
non sustinebimus
interl.| interl.|adventum tuum||
descendisti
interl.| interl.|in uterum virginis id est #Verbum caro factum est||
et a facie tua
interl.| interl.|presentia||
montes
interl.| interl.|Iudei demones||
defluxerunt
marg.| marg.| NON  SUSTINEBIMUS. Nos Iudei sed blasphemabimus dicentes : In principe demoniorum beelzebub eicit demonia. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium.||
marg.| marg.| DESCENDISTI. Tamquam precibus suis exauditis inquit descendisti.||
marg.| marg.| MONTES  DEFLUXERUNT. Amissa potentia. Unde nunc princeps huius mundi eicietur foras. Et Iudeis dicitur : auferetur a vobis regnum Dei scilicet sancta scriptura et omnis gloria et omnis dignitas.||
Numérotation du verset Is. 64,4 
a seculo
interl.| interl.|a principio mundi||
non audierunt neque auribus
interl.| interl.|corporis quia non est sonus||
perceperunt
interl.| interl.|bona scilicet||
oculus
interl.| interl.|et||
non vidit Deus absque te que preparasti diligentibus te
interl.| interl.|vel expectantibus||
marg.| marg.| A SECULO  NON  AUDIERUNT etc. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit non verbum ex verbo sed sensum exprimens.||
marg.| marg.| OCULUS  NON  VIDIT. Quod non est corpus vel color. Quod apostolus ponit in cor hominis non ascendit quia maius et cor scilicet debet illuc dirigi paravit enim se ipsum cognitionem sui cognitionem sancte Trinitatis. unde : hec est vita eterna ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Iesum. Hec nemo potest videre. Unde illud : Deum nemo vidit unquam.||

diligentibus] expectantibus Weber
Numérotation du verset Is. 64,5 
interl.| interl.|quia||
occurristi letanti
interl.| interl.|visibilis ut Simeoni vel in auxilium ut David Machabeis et aliis||
et facienti iustitiam
interl.| interl.|ut Symeoni de adventu tuo gaudenti de quo #Symeon iustus et timoratus expectans consolationem Israel etc.||
in viis tuis
interl.| interl.|mandatis||
recordabuntur
interl.| interl.|ut idem Anna||
interl.| interl.|sed||
ecce tu iratus es
interl.| interl.|quia scilicet||
et peccavimus
interl.| interl.|unde hec mala nobis||
interl.| interl.|histeron proteron||
in ipsis
interl.| interl.|peccatis||
fuimus semper et salvabimur
interl.| interl.|gratia tua non meritis nostris||
marg.| marg.| ECCE TU etc. In persona infidelis populi qui volens transire ad veritatem evangelii penitentiam preferebat ore quam non habebat in corde.||
Numérotation du verset Is. 64,6 
et facti sumus ut immundus
interl.| interl.|leprosus||
omnes nos quasi pannus
interl.| interl.|quo nihil immundius||
menstruate
interl.| interl.|mulieris||
interl.| interl.|sunt||
marg.| marg.| MENSTRUATE. Mene hebraice luna latine.Unde menstruate que singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati ceci claudi leprosi et huiusmodi. Et quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi eorum peccata pateant cunctis et aperte redarguantur in parvulis.||
universe iustitie nostre
interl.| interl.|circuncisio et oblatio immolatio post mortem scilicet veri agni||
et cecidimus
interl.| interl.|occisi a Romanis||
quasi folium
interl.| interl.|leviter||
universi et iniquitates nostre
interl.| interl.|in Christum||
quasi ventus
interl.| interl.|folia||
interl.| interl.|impii tamquam pulvis quem proicit ventus a facie||
interl.| interl.|temptatio demonum persecutio Romanorum||
abstulerunt nos
interl.| interl.|a terra nostra a presentia tua||
interl.| interl.|quia sicut folia defluximus||
marg.| marg.| VENTUS. Commotio aeris ut ibi. Imparavit ventis et mari. Vel Spiritus Sanctus sicut ibi. Advenientis spiritus vehementis. Hic enim spiritus pro vento ponitur in significatione Spiritus Sancti. Vel temptatio demonum et malorum hominum ut illud venerunt flumina et flaverunt venti et hoc est quasi ventus.||
Numérotation du verset Is. 64,7 
non est qui invocet nomen tuum
interl.| interl.|pro nobis voce corde opere||
qui consurgat
interl.| interl.|fortis in adversis ad orationem||
interl.| interl.|de ruina iniquitatum||
et teneat te
interl.| interl.|precibus||
interl.| interl.|sicut Moyses ne effundes iram tuam super nos||
interl.| interl.|unde inveni quem quesivit anima mea tenebo eum nec dimittam||
abscondisti faciem tuam a nobis
interl.| interl.|misericordiam presentiam auxilium||
et allisisti nos in manu iniquitatis nostre
interl.| interl.|opere quo vitia nos retinent sicut manibus unde mors et vita in manibus lingue||
Numérotation du verset Is. 64,8 
et nunc Domine pater noster es tu
interl.| interl.|unde filios genui et exaltavi etc. et filius meus primogenitus Israel||
nos vero lutum
interl.| interl.|limus terre||
et fictor noster
interl.| interl.|plasmator||
interl.| interl.|ideo resitere non possumus voluntati tue||
interl.| interl.|quasi manus tue fecerunt me et plasmaverunt me etc.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 93b} [Rusch, f. 119rb ] ET NUNC  DOMINE. Acsi dicat si consideremus nostra merita desperandum est si clementiam tuam qui flagellas omnem filium quem recipis audemus preces fundere tu enim pater noster es.||
marg.| marg.| OPERA  MANUUM. Quasi respice opus tuum non merita nostra.||
marg.| marg.| Misterium Trinitatis recta confessio est ignorantia scientie.||
Numérotation du verset Is. 64,9 
ne
interl.| interl.|ergo||
irascaris
interl.| interl.|operi tuo||
Domine satis
interl.| interl.|nimis||
interl.| interl.|id est||
et ne ultra memineris
interl.| interl.|etiam secundum iustitiam quia ferre non possumus||
iniquitatis
interl.| interl.|sed operis tui||
ecce respice populus tuus
interl.| interl.|fuimus olim scilicet||
omnes nos
marg.| marg.| NE IRASCARIS etc. Hoc est non vitamus iram nec ultra querimus patientiam per quam thesaurisamus iram in die vindicte. Sed quesumus ne irascaris nobis satis ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostre.||
Numérotation du verset Is. 64,10 
civitas
interl.| interl.|quam fluminis impetus letificat et in qua quondam fuit specula virtutum||
sancti tui
interl.| interl.|sanctuarii templi tui||
facta est deserta
interl.| interl.|a te||
Sion deserta
interl.| interl.|a te||
facta est Hierusalem desolata
marg.| marg.| SION  DESERTA. Sion et Hierusalem in hoc loco idem significant templum scilicet et civitatem ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Iudeorum negavit regem Christum suum et addidit non habemus regem nisi Cesarem Hierusalem derelicta est a Deo unde relinquetur vobis domus vestra deserta et illud. Surgite eamus hinc. Et in templo audite voces (sicut dicit Ecclesiastica Historia) transeamus ab his sedibus||
Numérotation du verset Is. 64,11 
domus
interl.| interl.|templum||
sanctificationis nostre
interl.| interl.|ubi sanctificabamur immolabamus gloriabamur||
et glorie nostre ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis
interl.| interl.|succensa a Romanis||
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
interl.| interl.|sancta sanctorum||
marg.| marg.| DOMUS.  ALLEGORICE. Domus Dei Ecclesia et unaqueque fidelis anima que aliquando ignibus luxurie corrumpitur et avaricie.||
Numérotation du verset Is. 64,12 
interl.| interl.|ergo||
numquid super his
interl.| interl.|miseriis nostris flagiciis hostium||
continebis te Domine
interl.| interl.|a misericordia||
tacebis
interl.| interl.|adversariis blasphemantibus||
et affliges
interl.| interl.|imperpetuum||
nos
interl.| interl.|humiles||
vehementer
interl.| interl.|non more solito||
interl.| interl.|quasi durus indignans audire nos||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 64), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_64)