initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 66

Numérotation du verset Is. 66,1 
Hec dicit Dominus celum sedes mea
interl.| interl.|ubi voluntas mea fit||
marg.| marg.| CELUM. Omnes sancti quorum conversatio in celis est unde anima iusti sedes est Dei. Celum sedes mea. Quasi ne putetis hec ad litteram esse complenda.||

1 sedes] sedis Weber
et terra
interl.| interl.|terreni a potestate angeli quos propria virtute calcavit||
scabellum pedum meorum que ista domus
interl.| interl.|ut in ea includar||
quam edificabitis mihi et quis iste locus quietis mee
interl.| interl.|humilis et quietus et tremens sermones meos||
marg.| marg.| QUE  EST  ISTA. Quasi putatis me localem et in templo tantum manentem. Sed que est ista domus etc.||
Numérotation du verset Is. 66,2 
omnia hec
interl.| interl.|quasi nullus quia omnia etc.||
manus mea fecit et facta sunt
interl.| interl.|a me scilicet||
universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam
interl.| interl.|quasi hec est quies et sedes mea non illa quam putatis de qua templum Dei sanctum est quod estis vos||
nisi ad pauperculum et contritum spiritu
interl.| interl.|humilem spiritu beati pauperes scilicet et alibi cor contritum et humiliatum Deus etc.||
interl.| interl.|pro peccatis suis et aliorum||
et trementem
interl.| interl.|beatus vir qui timet Dominum||
interl.| interl.|initium sapientie timor Domini||
marg.| marg.| AD QUEM  AUTEM  RESPICIAM. Et cetera. Ablato altari temploque terreno quod humana {t. 3 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 96a} [Rusch, f. 120va ] manus construxit recte auferuntur victime Iudeorum ne forte dicerent. Non tam sumus stulti ut Deum putemus hoc loco posse concludi sed in separato ad glorificandum Deo loco victimas immolamus sicut in lege precipitur.||
Numérotation du verset Is. 66,3 
qui immolat
interl.| interl.|misericordiam volo et non sacrificium||
bovem
interl.| interl.|in sacrificio||
marg.| marg.| QUI  IMMOLAT  BOVEM etc. Quasi sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii in cuius umbra illa sacrificia concessi vobis et ne immolaretis idolis.||
quasi qui interficiat virum
interl.| interl.|quod prohibitum est||
qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem
interl.| interl.|secundum legem||
marg.| marg.| CANEM. De quo per Moysen non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis neque precium canis. Et bene canis et meretrix copulantur quia similiter libidinantur.||
quasi qui sanguinem suillum
interl.| interl.|quod contra legem||
offerat qui recordatur thuris
interl.| interl.|ut offerat quod lex precipit||
quasi qui benedicat idolo
interl.| interl.|laudet veneretur||
hec omnia
interl.| interl.|supradicta||
elegerunt
interl.| interl.|proprio arbitrio||
in viis suis
interl.| interl.|non Dei scilicet qui est via||
marg.| marg.| ELEGERUNT. Non mea voluntate ex quo verus agnus immolatus est. Unde pascha nostrum immola est Christus.||
et in abominationibus suis
interl.| interl.|in his scilicet que abominari debuerant||
anima eorum
interl.| interl.|animalitas non ratio||
delectata est
interl.| interl.|quia sui magis quam Dei amatores||
Numérotation du verset Is. 66,4 
unde et ego eligam
interl.| interl.|permissione||
illusiones eorum
interl.| interl.|demonum et Romanorum quibus illudantur||
interl.| interl.|scilicet illusores diabolum antichristum malos principes sacerdotes scribas et phariseos||
et que timebant
marg.| marg.| ET QUE  TIMEBANT. Romanos unde venient Romani et tollent nostrum locum et gentem. Vel famem pestem captivitatem||
adducam eis quia vocavi
interl.| interl.|eos||
interl.| interl.|venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos et penitentiam agite||
et non erat
interl.| interl.|ex eis||
qui responderet
interl.| interl.|ut supra obediendo imitando||
locutus sum
interl.| interl.|idem||
et non audierunt
interl.| interl.|exaudierunt||
feceruntque malum in oculis meis
interl.| interl.|aperte malum suum siut Sodoma predicaverunt||
et que nolui
interl.| interl.|errorem||
elegerunt
interl.| interl.|Barraban||
Numérotation du verset Is. 66,5 
audite
interl.| interl.|propheta ad apostolos||
verbum Domini qui tremetis
interl.| interl.|reverentes venerantes||
ad verbum eius dixerunt fratres vestri
interl.| interl.|Iudei secundum carnem||
odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus
interl.| interl.|vester||
et videbimus
interl.| interl.|ipsum in ipsa maiestate||
in letitia vestra ipsi autem confundentur
interl.| interl.|qui talia loquuntur||
marg.| marg.| ODIENTES  VOS. Quia de mundo non estis quia in me creditis quia nomen meum habetis a Christo christiani dicti. Unde iam enim conspiraverant Iudei ut si quis confiteretur Christum extra synagogam fieret.||
marg.| marg.| GLORIFICETUR. Quasi appareat gloriosus qui est letitia vestra ut credamus vobis qui modo vilem et abiectum predicatis.||
In die iudicii cum venerit in gloria sua cum potestate magna et maiestate et virtute. Vel etiam in presenti unde subditur : vox populi.||
Numérotation du verset Is. 66,6 
interl.| interl.|quia||
vox populi
interl.| interl.|doloris et planctus||
de civitate
interl.| interl.|audita est||
vox de templo
interl.| interl.|sacerdotum||
vox Domini reddentis
interl.| interl.|exultationis in Romanis||
interl.| interl.|audita est||
retributionem
interl.| interl.|pro morte patriacharum prophetarum et ipsius Christi||
inimicis suis
interl.| interl.|Iudeis scilicet qui olim filii||
interl.| interl.|Iudeis per Romanos||
interl.| interl.|Iudeis pro impietate sua damnatis||
marg.| marg.| VOX  POPULI DE  CIVITATE etc. Iosephus : Adveniente Romano exercitu secundum #Io devisi sunt Iudei in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem preponentes. Pars autem populi et sacerdotum tenebat templum arcem vero et regiam domum pars populi et principum reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate vox sacerdotum et qui cum ipsis erant de templo vox etiam Domini audita est in Romanis exultantibus qui etiam nutu Dei venerunt reddentis retributionem inimicis suis Iudeis scilicet per Romanos.||
Numérotation du verset Is. 66,7 
antequam parturiret peperit
interl.| interl.|Maria||
interl.| interl.|primitiva Ecclesia||
antequam
interl.| interl.|idem||
interl.| interl.|quasi insperate citissime||
interl.| interl.|Marte||
interl.| interl.|primitive Ecclesie||
peperit
interl.| interl.|Pater||
interl.| interl.|genuit sine tempore||
interl.| interl.|una die tria millia alia #quinque qui ante potuerunt mori quam a fide Christi et caritatee separari||
masculum
interl.| interl.|fortem Filium per quem omnia facta sunt et subsistunt||
marg.| marg.| ANTEQUAM  PARTURIRET etc. Non paulatim sed nec multo tempore ut populus Iudeorum crevit Ecclesia sed statim mundus concepit audita predicatione et peperit masculum quem pharao et Herodes conabantur occidere qui in Moyse {t. 3 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 96b} [Rusch, f. 120vb ] et in Christo salvatus est in Egypto. Abraham quoque et Isaac masculos habuere filios. Iacob inter multos filios Dynam genuit pro qua multa sustinuit. Peperit ergo Sion id est reliquie Israel masculum id est Christum qui in toto orbe generatur simul quod nullus audivit nulla historia narravit ut alicuius doctrina omnes simul crederent nationes et de diversis gentibus una fieret. Unde : #adorabunt in conspectu eius universe familie terre. Et David inquit : spes omnium finium terre et in mari longe.||
marg.| marg.| MASCULUM. Populum fortem de quo Stephanus Paulus qui dicit :quis nos separabit a caritate Christi ?||
Numérotation du verset Is. 66,8 
quis audivit umquam tale
interl.| interl.|ut antequam parturiat pariat cum naturaliter parturitio partum precedat et in tam brevi spacio gignat toti millia hominum||
et quis vidit huic simile numquid parturiet terra
interl.| interl.|semel tamquam omnia sit in lucem futura||
in die una
interl.| interl.|quam illustrat sol iustitie||
marg.|marg.| D[I]E UNA. Apostoli filios suos tamquam una die et simul genuerunt quia in Christo qui lux et dies et in unitate fidei.||
aut parietur gens
interl.| interl.|tota||
interl.| interl.|filioli mei quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis||
simul quia parturivit
interl.| interl.|quasi multo labore genuit in fide||
et peperit Sion
interl.| interl.|apostoli||
filios suos
interl.| interl.|spiritales||
Numérotation du verset Is. 66,9 
numquid ego
interl.| interl.|simile qui plantavit aurem non audiet||
qui alios parere facio
interl.| interl.|carnaliter||
ipse non pariam
interl.| interl.|spiritaliter Filium coeternum et alios spiritales unde dedi eis potestatem filios Dei fieri||
dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis
interl.| interl.|quasi # erit||
ero ait Dominus Deus tuus
marg.| marg.| SI EGO etc. Quasi ego qui omnes creavi homines ex nihilo creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam que edificatur de vivis lapidibus.||
Numérotation du verset Is. 66,10 
letamini cum Hierusalem
interl.| interl.|que edificatur ex vivis lapidibus||
interl.| interl.|celesti et Ecclesia presenti||
et exultate
interl.| interl.|in fide filiorum eius||
in ea omnes
interl.| interl.|ex gentibus collecta||
qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio
interl.| interl.|vero||
universi qui lugetis
interl.| interl.|de perfidia Iudeorum||
interl.| interl.|beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur||
super eam
marg.| marg.| LETAMINI. O angeli o apostoli tristes de perditione Iudeorum infidelium. Letamini consolati de fide et salute gentium de quibus edificatur Ecclesia.||
Numérotation du verset Is. 66,11 
ut sugatis et repleamini ab ubere
interl.| interl.|duobus #testamentis unde trahitur doctrina simplicium quasi lac infantium unde et ipsa consolatur vel donis Spiritus Sancti||
consolationis eius ut mulgeatis
interl.| interl.|simplicium fidem||
et
interl.| interl.|sic||
deliciis affluatis ab omnimoda
interl.| interl.|fide virtutibus operibus cognitione divinitatis et humanitatis Christi||
gloria eius
marg.| marg.| UT SUGATIS. Fidem simplicium et opera bona #in delectati.Fides credentium lac et cibus et predicatorum. Unde et Christus ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.||
marg.| marg.| Ut sugatis etc. Puerpera que genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione gentis et parvulorum qui simul nati sunt ut preberet eis duo ubera vetus et novum testamentum. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt affluent deliciis veritatis et scientia omnimode glorie||
marg.| marg.| UT MULGEATIS. Sancta Ecclesia in omnibus una in aliis habet lac simplicem scilicet fidem et operationem. In aliis affluit omnimoda gloria charismatum scilicet abundantia et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo predicatores in omnibus delectantur tamquam carpentes ab aliis hoc ab aliis illud.||
Numérotation du verset Is. 66,12 
quia hec dicit Dominus ecce ego
interl.| interl.|infundam||
interl.| interl.|extructa per apostolos Ecclesia||
declinabo
interl.| interl.|a Iudeis a me declinantibus||
super eam
interl.| interl.|Hierusalem||
quasi fluvium pacis
interl.| interl.|abundantiam Sancti Spiritus quo pacificamur Deo et angelis||
interl.| interl.|fluminis impetu letificat civitatem Dei et flumina de ventre eius fluent aque vive||
et quasi torrentem
interl.| interl.|velocissimam fidem ; unde « In auditu auris obedivit mihi », unde gloriose gentes sunt.||
inundantem gloriam gentium quam sugetis
interl.| interl.|delectati||
ad ubera portabimini
interl.| interl.|o gentes crediture||
et super genua blandientur
interl.| interl.|apostoli||
vobis
marg.| marg.| AD UBERA  PORTABIMINI. Ab apostolis et predicatoribus ad dona Spiritus Sancti vel ad doctrinam veteris et novi testamenti. Quod enim predicant operibus monstrant ut sic auditoribus ducatum prebeant.||
marg.| marg.| BLANDIENTUR  VOBIS. Sustentantes lactantes sicut ille qui dicit :"Obsecro vos fratres per misericordiam Dei ut exibeatis corpora vestra hostiam viventem et sanctam et Deo placentem" ; obsecro vos tamquam advenas et peregrinos.||

Rm. 12, 1 : « Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum ».
Numérotation du verset Is. 66,13 
interl.| interl.|et plus unde etsi illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar||
ego consolabor vos
interl.| interl.|in presenti unde vobiscum sum usque ad consommationem seculi||
et in Hierusalem
interl.| interl.|celesti||
consolabimini
interl.| interl.|presentia mea||
marg.| marg.| QUOMODO etc. Omnipotens Deus tamquam misericors et miserator modo. {t. 3 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 97a} [Rusch, f. 121ra ] Aquile modo galline modo matri blandienti se comparat ut vos saltem blandiciis alliciat. Sicut etiam aquila in rupibus inaccessis nidum parat ne accessus alicui pateat. Et in medio ametistum lapidem qui omnia venena fugat secundum physicos propter serpentes arcendos et quedam alia secreta nature collocat. Sic ipse in cordibus nostris lapidem id est fidem suam ponit scilicet seipsum qui est lapis abscisus sine manibus de monte quo omnia venena diaboli fugantur. Aquila enim plus omnibus bestiis et iumentis pecudibus avibusque fetus diligit ut aiunt qui de animantium scripsere naturis.||
Numérotation du verset Is. 66,14 
videbitis
interl.| interl.|o fideles in eterna beatitudine Deum scilicet sicuti est unde beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt||
marg.| marg.| VIDEBITIS. O apostoli multitudinem venientium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum et ossa vestra virtutes germinabunt in aliorum cordibus fructus bone voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus ita anima sustentatur virtutibus.||
et gaudebit
interl.| interl.|sine fine||
interl.| interl.|et gaudium vestrum nemo tollet a vobis||
cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt
interl.| interl.|hyeme mortua vere rediviva||
marg.| marg.| ET OSSA  VESTRA. In die iudicii corpora vestra reviviscent in immortalitate ut sicut corpore et anima in presenti vita Deo servivistis sic corpore et anima premia recipiatis.||
et cognoscetur
interl.| interl.|in die iudicii vel hic||
manus Domini
interl.| interl.|potentia operatio unde ad pharaonem per Moysen manus Domini super te et super populum tuum||
servis eius
interl.| interl.|quibus dicet venite benedicti Patris mei||
marg.| marg.| COGNOSCETUR. In iudicio scilicet bonis suavis et mitis impiis ultor et fortis cognoscetur Filius qui Patris manus per quem omnia operatur.||
et indignabitur inimicis suis
interl.| interl.|demonibus Iudeis operibus reprobis quibus dicet ite maledicti in ignem eternum||
Numérotation du verset Is. 66,15 
quia ecce Dominus in igne
interl.| interl.|ignis ante ipsum precedet et ignis in conspectu eius exardescet||
veniet
interl.| interl.|ad iudicium||
marg.| marg.| IN IGNE. Qui eternus erit malis quos involuet et ducet ad supplicium eternum quo purgabitur quod in bonis erit purgandum.||
et quasi turbo quadrige eius
interl.| interl.|angeli in iudicio comitantes eum||
marg.| marg.| QUADRIGE. Currus quia tunc triumphaturus et omnes adversarios debellaturus non quod egeat ministerio angelorum.||
reddere in indignatione furorem suum
interl.| interl.|dicendo ite maledicti in ignem eternum||
et increpationem suam
interl.| interl.|esurivi et non dedisti mihi manducare||
in flamma ignis
interl.| interl.|sententia terribilis quasi ignis devorabit eos||
Numérotation du verset Is. 66,16 
quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur
interl.| interl.|multi invenientur qui modo putantur pauci||
interfecti a Domino
interl.| interl.|omnes mali damnati||
marg.| marg.| IN IGNE  DOMINUS. In iudicio. Vel discretio eius et iustitia monstratur dum bonos a malis dividit iusto iudicio non potentia.||
marg.| marg.| GLADIO. Sententia unde Amos : gladio Dei peribunt omnes peccatores terre. Dum enim reddet unicuique quod meretur omnes cognoscent illum iustum iudicem et laudabunt #eius iudicium||
Numérotation du verset Is. 66,17 
qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam
interl.| interl.|alii post ianuam||
intrinsecus qui comedebant carnem suillam
interl.| interl.|contra legem||
et abominationem
interl.| interl.|cetera prohibita||
et murem
interl.| interl.|quem nos glirem dicimus||
simul consumentur
interl.| interl.|omnes||
dicit Dominus
marg.| marg.| QUI  SANCTIFICABANTUR. Opinione sua in fontibus et baptismatibus que sibi in locis amenis parabant ubi et luxuriabantur libentius ut statim se mundarent et abluerent tamquam sic mundari potuissent. Ibi ante idola luxuriabantur cum masculis et feminis more canum. Et hoc est post unam intrinsecus id est retro quod turpe est dicere sed tamen dicitur ad confusionem eorum qui nec erubescunt facere.||
marg.| marg.| Qui sanctificabantur. Possumus secundum tropologiam dicere omnes voluptatis magis quam Dei amatores dicere sanctificari in ortis et in liminibus secundum Septuaginta quia in mysteria veritatis non valent introire et comedere cibos pietatis qui non sunt sancti corpore et spiritu. Nec comedunt carnem Christi {t. 3 : Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 97b} [Rusch, f. 121rb ] ut habeant vitam eternam et enim pascha nostrum immolatus est Christus qui non foris sed in una domo et intus comeditur.||
marg.| marg.| IN ORTIS. Non sacrificio vitile rufe sicut precipiebatur in lege.||
Numérotation du verset Is. 66,18 
ego autem
interl.| interl.|cui omnia aperta||
marg.| marg.| EGO  AUTEM. Quasi ideo venio ad iudicium cum omnibus gentibus et linguis ut iudicem simul omnia opera eorum et cogitationes et reddam eis omnia que merentur.||
opera eorum
interl.| interl.|que modo latent||
et
interl.| interl.|vel||
cogitationes eorum
interl.| interl.|que etiam iudicabuntur unde qui viderit mulierem ad concupiscendum eam etc.||
venio ut congregem
interl.| interl.|unde congregabuntur ante eum omnes gentes||
cum omnibus gentibus et linguis
interl.| interl.|quibus cogitationes accusabunt vel defendent||
marg.| marg.| LINGUIS. Que secundum apostolum non solum hominum sunt sed etiam angelorum. Unde intelligimus omnes creaturas a Domino iudicandas non solum super terram sed et in mari et in celestibus. Iuxta illud inebriatus est in celo gladius meus et usque ad terram descendit.||
et venient
interl.| interl.|omnes gentes ad iudicium vel ad fidem hec enim pertinent ad primum adventum et fidem gentium||
interl.| interl.|oculis cordis||
gloriam meam
interl.| interl.|divinitatem et humanitatem que supra omnia||
Numérotation du verset Is. 66,19 
et ponam in eis
interl.| interl.|qui crediderunt||
signum
marg.| marg.| ET PONAM IN  EIS  SIGNUM. Crucis christianitatis salutis quo signati in Ezechiele non interficiuntur quo in Egypto postes signantur et Israelite salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere quod supponit Isaias. Ecce virgo concipiet etc.||
et mittam
interl.| interl.|apostolos||
ex eis
interl.| interl.|Iudeis||
qui salvati fuerint
interl.| interl.|reliquie salve fient nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen||
ad gentes
interl.| interl.|convertendas||
in mari in Africa
interl.| interl.|per has omnes mundi partes significantur||
in Lydia
interl.| interl.|Lidi enim periti sunt sagittarii||
interl.| interl.|scilicet Athene||
tenentes sagittam in Italiam et Greciam
interl.| interl.|occidentem scilicet||
ad insulas longe ad eos
interl.| interl.|scilicet||
qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam
interl.| interl.|unde quibus non est annuntiatum de eo videbunt||
et annuntiabunt
interl.| interl.|fideles Iudei||
interl.| interl.|missi ad nationes||
gloriam meam gentibus
marg.| marg.| IN MARE. Mundum scilicet cuius partes subdit Africam etc. meridianam scilicet plagam in qua Africa est.||
marg.| marg.| ET MITTAM EX  EIS. Videtur esse contrarium cum de iudicio prius dictum sit reverti ad primum adventum quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt. Ite docete omnes gentes. Sed iudicii dies predicatur ut metu future pene perterriti accipiant adventum salvatoris et apostolorum predicationem qui sunt premittendi.||
Numérotation du verset Is. 66,20 
et adducent
interl.| interl.|apostoli||
omnes fratres
interl.| interl.|fideles||
vestros
interl.| interl.|o Iudei||
de cunctis gentibus donum Domino in equis
interl.| interl.|postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam||
marg.| marg.| IN EQUIS. In equis sunt adducti qui velociter credunt et cito ad fidem currunt.||
et in quadrigis
marg.| marg.| IN QUADRIGIS. Philosophos scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes unde citius ad doctrinam quattuor evangelistarum pervenerunt et quattuor principalibus virtutibus sublevati celestia mente attigerunt.||
et in lecticis
interl.| interl.|debiles qui ab aliis portantur||
et in mulis
interl.| interl.|de quibus nolite fieri sicut equus et mulus||
marg.| marg.| IN MULIS. Super quos David et Salomon sedisse leguntur qui enim a mundi fetu steriles sunt Domino qui per illos figuratur quasi mansueti deserviunt.||
et in carrucis
interl.| interl.|qui auxilio adducti aliorum et morum gravitate ornati deserviunt sapientie et predicacioni||
marg.| marg.| IN CARRUCIS.  SEPTUAGINTA. tectis vehiculis alii simpliciter vehiculis. Hi sunt quibus dicitur : invicem onera vestra portate.||
ad montem sanctum meum Hierusalem
interl.| interl.|Ecclesiam presentem et futuram||
interl.| interl.|prius ad presentem post ad celestem Hierusalem et hoc est ad montem sanctum meum||
dicit Dominus quomodo si inferant filii Israel
interl.| interl.|quali letitia scilicet agitur illud quod cum summo gaudio consueverunt facere||
munus
interl.| interl.|spiritales fructus anime||
in vase mundo
interl.| interl.|corpore immaculato||
in domum Domini
interl.| interl.|Ecclesiam||
marg.| marg.| QUOMODO. Quasi cum tanta letitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera fides spes caritas oratio munda bona opera et cetera vasa pura corda et corpora immaculata.||
marg.| marg.| INFERANT Quod secundum legem ter in anno faciebant scilicet in Pascha in Pentecoste in festivitate tabernaculorum. Unde non apparebis in conspectu meo vacuus.||
marg.| marg.| DOMUM  DOMINI. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Et alibi : templum Dei estis et Spiritus Sanctus habitat in vobis.||
Numérotation du verset Is. 66,21 
et assumam ex eis
interl.| interl.|Iudeis||
interl.| interl.|vel ex utrisque||
interl.| interl.|gentibus conversis reprobato ministerio Iudeorum||
in sacerdotes
interl.| interl.|se et alios sanctificantes||
interl.| interl.|sacerdotes apostolos et apostolicos viros||
interl.| interl.|qui in abscondito non sequuntur seriem generis sed ordinem fidei||
et in Levitas
interl.| interl.|assumptos de mundo in ministros Dei||
dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,22 
quia sicut celi
interl.| interl.|aerii||
novi et terra nova
interl.| interl.|secundum figuram innovati||
interl.| interl.|beati mites quoniam ipsi possidebunt terram||
que ego facio stare
interl.| interl.|immobilia||
coram me dicit Dominus sic stabit semen
interl.| interl.|liberatum a servitute corruptionis||
interl.| interl.|filii spiritales||
interl.| interl.|filii Dei||
vestrum
interl.| interl.|o apostoli||
interl.| interl.|christianum cui aliud non succedit||
interl.| interl.|o apostoli||
marg.| marg.| QUIA  SICUT  CELI. Quasi sicut hec innovata in eternum manebunt immobilia sic semen vestrum o apostoli innovatum ab omni corruptione carnis in eternum mecum regnabit.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 98a} [Rusch, f. 121va ] QUIA  SICUT  CELI #VO. Hec usque ad finem libri pertinent ad diem iudicii.||
Numérotation du verset Is. 66,23 
et erit mensis
interl.| interl.|Ecclesia scilicet celestis constructa ex presenti||
interl.| interl.|spiritalis||
interl.| interl.|et erit mensis ut scilicet transcensis diebus in quibus factus est mundus in vero sabbato quiescamus.||
ex mense
interl.| interl.|carnali||
marg.| marg.| MENSIS EX  MENSE. Mene grece latine luna unde neomenia quasi nova luna. A mene mensis apud illos qui initium calendarum non secundum solis cursum et diversa spacia mensium sed secundum lune circuitum et terminant et incipiunt quod hebrei faciunt. Per mensem ergo lunam per lunam que modo crescit modo decrescit et sicut aiunt physici et philosophi a sole quod non habet lumen recipit Ecclesia intelligitur de qua : « Permanebit cum sole et ante lunam » et alibi. « Pulchra ut luna electa ut sol » et hoc est erit mensis ex mense.||

Ps. 71, 5.
Ct. 6, 9.
et sabbatum
interl.| interl.|sabbatismus qui reservatur populo Dei||
ex sabbato
interl.| interl.|quasi ille quiescet in futuro qui hic quiescit a malo opere||
veniet
interl.| interl.|in die iudicii||
omnis caro
interl.| interl.|omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt||
interl.| interl.|et videbit omnis caro salutare Dei||
interl.| interl.|sancti cum corporibus suis||
ut adoret
interl.| interl.|etiam mali territi Dei omnipotentiam adorabunt||
coram facie mea dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 66,24 
et egredientur
marg.| marg.| ET EGREDIENTUR. Electi quasi ad videndum non loco sed intelligentia vel visione manifesta ut ad laudem Dei magis accendantur.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 98b} [Rusch, f. 121vb ] CADAVERA. Quod in eternam damnationem cadent secundum quod et demones cadavera pssunt dici secundum quod etiam homines appellantur unde inimicus homo hoc fecit.||
virorum
interl.| interl.|omnium reproborum||
marg.| marg.| ET VIDEBUNT. Non mirum si sancti iam immortales reprobos videant cum prophete adhuc mortales hec omnia videre meruerunt.||
qui prevaricati sunt
interl.| interl.|legem naturalem vel scriptam||
interl.| interl.|prevaricantes reputavi omnes peccatores terre||
in me. Vermis eorum
interl.| interl.|materialis vel conscientie||
marg.| marg.| VERMIS  EORUM. Materialis vel conscientie. Unde : Sicut tinea comedit vestimentum et vermis corrodit lignum et ignis devorat ligna sic meror et tristitia excrucia cor viri.||
non morietur
interl.| interl.|sic nec materia eius||
et ignis eorum
interl.| interl.|materialis vel conscientie||
non extinguetur
interl.| interl.|quia semper erit ei quod consumat scilicet mali perdurantes in penis||
et erunt
interl.| interl.|reprobi electis||
usque ad satietatem visionis omni carni.
interl.| interl.|sanctis||
interl.| interl.|letabitur iustus cum viderit vindictam||
marg.| marg.| AD SATIETATEM. Quia scilicet boni videbunt eos a se iusto Dei iudicio separatos amissa potentia qua seviebant contra bonos et vindictam Dei in illos tantam ut maiorem non exposcant. Qui modo dicunt : usquequo Domine non vindicas sanguinem nostrum ? Satiabuntur quoque de beatitudine sua agentes gratias via impiorum ineffabili pena.||

carni] + explicit liber Isaie prophete Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 66), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_66)