initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 8

Numérotation du verset Is. 8,1 
Et dixit Dominus ad me
interl.| interl.| sub alia figura partus virginis describitur||
sume tibi
interl.| interl.| o Isaia||
librum grandem
interl.| interl.| grandia signantem||
marg.| marg.| SUME  TIBI. Primum propheta predicit Achaz futura post ipse Dominus precipit ut signum petat inde ad domum David verba vertuntur et virgo paritura filium promittitur et filius nasciturus. Quo filio invocato subvertatur Samaria et Siria et a rege Assyriorum qui postea capiat Iudeam et in solitudinem vertat unde rursum partus virginalis describitur.||
et scribe
interl.| interl.| ne publice predices arcanum nove nativitatis||
in eo stilo hominis
interl.| interl.| more hominum quod scilicet intelligi possit||
Velociter
interl.| interl.| Verba Patris ad Filium||
Spolia
interl.| interl.| homines||
interl.| interl.| captivam reduc captivitatem||
Detrahe
interl.| interl.| diabolo||
cito predare
interl.| interl.| idem est||
marg.| marg.| VELOCITER  SPOLIA. Hoc est nomen pueri quasi ne patiaris ultra diabolum regnare. Et non angelos non prophetas mitte sed ipse descende.||
Numérotation du verset Is. 8,2 
et adhibui
interl.| interl.| ego Isaias||
mihi testes fideles
interl.| interl.| huius rei||
Uriam
interl.| interl.| lux Domini||
Sacerdotem
interl.| interl.| propter doctrinam legis||
interl.| interl.| labia sacerdotis custodiunt scientiam||
et Zachariam
interl.| interl.| memoriam Domini||
interl.| interl.| quem propheta fuisse constat||
filium Barachie
interl.| interl.| benedictio Domini||
marg.| marg.| URIAM etc. Urias lux Domini. Zacharias memoria Domini Barachias benedictio Domini his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde : duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis que de se dicta erant disservit.||
Numérotation du verset Is. 8,3 
et accessi
interl.| interl.| dignum accedendi me feci||
ad prophetissam
interl.| interl.| que prophetavit dicens magnificat anima mea Dominum||
marg.| marg.| AD PROPHETISSAM. Ad Spiritum Sanctum a quo omnis prophetia que grece neutri generis pneuma hebraice feminini rua latine masculini generis est et ideo diversis positionibus sortitur nullius est enim. Vel ad Mariam quam prophetissam fuisse nemo dubitat.||
et concepit et peperit filium
interl.| interl.| id est concipere fecit unde : Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus et : quod concepit de Spiritu Sancto||
marg.| marg.| ET CONCEPIT etc. Tropologice. In anima virgine nec polluta sorde de Spiritu Sancto sermo Dei conceptus demones spoliat et sibi facit servire universa. Et cum ex parte videat et prophetet antequam sit perfectus et merito Deum Patrem et matrem suam vocat Hierusalem celestem infantia vincit damasci fortitudinem id est sapeintiam secularem et aufert spolia Samarie quibus heretici Ecclesiam spoliant dicentes : non est nobis pars in David etc. Presente rege Assyriorum diabolo qui non potest eis auxiliari tales filios et virgo Maria et sancte mulieres generant Sara id est princeps et Rebecca id est patientia uxores patriarcharum.||
et dixit Dominus ad me
interl.| interl.| o Isaia||
voca nomen eius
interl.| interl.| pueri||
. Accelera spolia detrahere.
interl.| interl.| ascendens in altum captivam duxit captivitatem||
Festina predari
interl.| interl.| infernum||
Numérotation du verset Is. 8,4 
quia antequam
interl.| interl.| nec dum natus populum suum sola invocatione salvabit||
interl.| interl.| antequam homo fiat||
Sciat
interl.| interl.| secundum humanitatem||
puer vocare patrem suum
interl.| interl.| Deum||
interl.| interl.| vel Iosaph putative||
et matrem suam
interl.| interl.| Mariam||
marg.| marg.| PUER. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De quo dicitur priusquam sciat puer bonum aut malum contempnet malitiam. Hec duo aliter et aliter sciuntur per prudentiam boni et aliter per experientiam mali. Per prudentiam boni malum scitur et non sentitur. Tenet enim bonum ne sentiatur malum. Per experientiam mali scitur bonum. Qui enim amiserit sentit cui amisso bono male fuerit. Puer ergo {t. 3 : Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 17b} [Rusch, f. 81rb ] antequam sciret per experientiam bonum quo careret aut malum quod amisso bono sentiret contempsit malum ut eligeret bonum idem noluit amittere quod habebat nec sentiri amittendo quod amittere non debebat.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Aquas Siloe. In quibus cecus lavit et vidit. Quia aliter non sanatur cecitas Iudeorum nisi doctrina Christi que sine strepitu et clamore lenitur fuit.||
marg.| marg.| ANAGOGE. He reticus qui iungit sibi auxilium sapientie secularis et Hierusalem id est Ecclesiam vult oppugnare reliquit aquas Siloe qui interpretatur missus et qui salit in vitam eternam et traditur principi Assyriorum id est diabolo ducendus in profundum peccatorum hic enim ausus est dicere : hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me. Iudam quoque id est domum confessionis conatur intrare et per negligentes usque ad collum venit credentes in Christo cupiens suffocare sed non potest qui Iudas habet secum presentem Emmanuel.||
Auferetur
interl.| interl.| a Teglatfalassar||
fortitudo Damasci et spolia Samarie
interl.| interl.| per regem Assyriorum Salmanasar scilicet||
coram rege Assyriorum
interl.| interl.| Assyrius dirigens vel elatus||
Numérotation du verset Is. 8,5 
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens
interl.| interl.| translative||
Numérotation du verset Is. 8,6 
pro eo quod abiecit populus iste
interl.| interl.| decem tribus||
aquas Siloe
interl.| interl.| que per horas ebulliunt||
que vadunt cum silentio
interl.| interl.| reges de Iuda qui quiete et legittime regnabant||
et assumpsit magis Rasin
interl.| interl.| regem Sirie||
et filium Romelie
interl.| interl.| Phacee regem Israel||
Numérotation du verset Is. 8,7 
propter hoc ecce adducet Dominus super eos {t. 3 : Erfurt, f. 81rb ; facsim., p. 17b} [Rusch, f. 81rb ] aquas Fluminis
interl.| interl.| exercituum Senacherib||
interl.| interl.| Assyrii||
marg.| marg.| AQUAS  FLUMINIS. Exercitum Senacherib cuius potentia occupans terram Samarie inundationi fluminis comparatur.||

adducet Dominus] inv. Weber
fortes et multas
interl.| interl.| impetuosi et diuturni||
regem Assyriorum
interl.| interl.| scilicet||
interl.| interl.| quasi non servient regibus quos elegerunt sed Assyrio||
et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos
interl.| interl.| principes qui hostibus resistere debuerant||
Eius
interl.| interl.| Samarie||
et fluet super omnes
interl.| interl.| vel : universas ||

omnes] universas Weber
ripas
interl.| interl.| terras||
eius
Numérotation du verset Is. 8,8 
et ibit per Iudam
interl.| interl.| quia non tunc capiet eum||
inundans et transiens
interl.| interl.| vicinam significat captivitatem||
usque ad collum veniet
interl.| interl.| suffocationem||
et erit
interl.| interl.| usque a Deo se extendit||
extensio alarum eius
interl.| interl.| principum||
implens latitudinem terre
interl.| interl.| Iudee||
tue o Emmanuel
interl.| interl.| irrisio est||
Numérotation du verset Is. 8,9 
congregamini
interl.| interl.| sarcosmos||
populi et vincimini
interl.| interl.| Sirie vel Samarie||
marg.| marg.| CONGREGAMINI. Quasi contra Emmanuel nihil potestis hoc etiam omnis terra procul cognoscat.||
marg.| marg.| Congregamini etc. Hoc testimonio contra persecutores abutimur quamvis enim fortes esse et nos in lapsis superare videantur vicuntur tamen in his qui pro Christo sanguinem fuderunt et post bella pax Ecclesiis redditur et omnia consilia contra Emmanuel dissipantur. Contra dicentes quoque veritati utiliter audiunt quia tandem ratione superantur et ne velint in mendacio vincere quia perversitas non potest rectum superare.||
et audite
interl.| interl.| cognoscite||
interl.| interl.| non modo Siria et Samaria||
Universe
interl.| interl.| non solum vicine||
procul terre confortamini et vincimini accingite vos et vincimini
interl.| interl.| quamvis multi quamvis fortes quamvis accincti tamen vincemini||
Numérotation du verset Is. 8,10 
inite consilium
interl.| interl.| unde supra : ascendamus ad Iudam etc.||
et dissipabitur
interl.| interl.| ab Emmanuel||
loquimini verbum
interl.| interl.| ponamus scilicet regem filium Tabeel||
et non fiet quia nobiscum Deus
interl.| interl.| interpretatio : Emmanuel||
interl.| interl.| contra quem nihil potestis||
Numérotation du verset Is. 8,11 
Hec
interl.| interl.| predicta||
enim ait Dominus ad me sicut in forti manu
interl.| interl.| opere et virtute||
erudivit me
interl.| interl.| Isaiam||
interl.| interl.| beatus vir qui non abiit in consilio||
ne irem
interl.| interl.| ad hoc scilicet erudivit me||
in via
interl.| interl.| prava||
populi huius dicens
interl.| interl.| nequam||
interl.| interl.| Dominus dico dicens mihi et aliis prophetis||
Numérotation du verset Is. 8,12 
Ne
interl.| interl.| alias : non ||

Ne] Non Weber
dicatis coniuratio
interl.| interl.| est timenda||
interl.| interl.| sed hoc magis condiserate omnia enim||
omnia enim que loquitur populus
interl.| interl.| Iuda||
iste coniuratio
interl.| interl.| contra me||
est et timorem eius
interl.| interl.| populi||
ne timeatis
interl.| interl.| tu et qui tecum sunt populi qui videntur timendi||
neque paveatis
marg.| marg.| NE DICATIS. Quasi non timeatis duorum regum adversus Iudam coniurationem. Coniuratio est consensus multorum in malum.||
marg.| marg.| NE TIMEATIS. Tu et qui tecum sunt populi quia videntur timendi quia principium sapientie timor Domini.||
Numérotation du verset Is. 8,13 
interl.| interl.| sed timete Dominum exercituum||
Dominum exercituum
interl.| interl.| et||
ipsum sanctificate
interl.| interl.| in vobis||
Ipse
interl.| interl.| sit||
interl.| interl.| Dominus||
interl.| interl.| beatus vir qui timet Dominum||
pavor vester
interl.| interl.| corpore||
et ipse terror vester
interl.| interl.| mente||
Numérotation du verset Is. 8,14 
et
interl.| interl.| ita||
erit vobis
interl.| interl.| fidelibus||
in sanctificationem
interl.| interl.| sed erit||
in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel
interl.| interl.| duabus scilicet et decem tribubus||
interl.| interl.| infidelibus||
interl.| interl.| qui Christum non receperunt||
Hierusalem
interl.| interl.| precipue||
marg.| marg.| IN LAPIDEM. Quem reprobaverunt edificantes hic factus in caput anguli. Ex hoc loco sumit apostolus testimonium quod Iudeis factus sit scandalum gentibus autem stulticia Christus.||
marg.| marg.| DUABUS  DOMIBUS. Vel in duabus familiis Samai scilicet et Elles {t. 3 : Erfurt, f. 81va ; facsim., p. 18a} [Rusch, f. 81va ] ex quibus scribe et pharisei. Hi duo non multo priusquam Dominus nati sunt in Iudea. Horum scola suscepit Achibam quem magitrum aquile proseliti autumant de inde Achir cui successit Iohanna filius Zachei et post eum Eliezer et per ordinem Telphor et Ioseph Galileus et usque ad captivitatem Hierusalem Iosue. Samai dissipator Elles profanus quia per traditiones suas legis precepta dissipaverunt et maculaverunt.||
Numérotation du verset Is. 8,15 
et offendent
interl.| interl.| in lapidem||
interl.| interl.| per infidelitatem||
ex eis plurimi
interl.| interl.| non omnes quia reliquie salve fient||
et cadent
interl.| interl.| ruina eterna||
et conterentur
interl.| interl.| gladio et fame||
et irretientur
interl.| interl.| peccatorum funibus||
et capientur
interl.| interl.| a Romanis||
Numérotation du verset Is. 8,16 
Liga
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| Deus ad prophetam||
interl.| interl.| ne videant||
interl.| interl.| quia Christum nolunt recipere||
Testimonium
interl.| interl.| visionem||
interl.| interl.| ea que tibi testor||
Signa
interl.| interl.| figuris||
Legem
interl.| interl.| veterem||
interl.| interl.| id est absconde quod enim signatur absconditur||
in discipulis meis
interl.| interl.| vel in doctrinis meis alia littera||
marg.| marg.| SIGNA  LEGEM. Quasi aperi eam Domine discipulis meis id est apostolis et apostolicis viris. Vel lex et prophete usque ad Iohannem ligati sunt ut legant et non intelligant. Pro discipulis enim iuxta hebraici sermonis ambiguitatem possumus etiam doctrinas intelligere.||
Numérotation du verset Is. 8,17 
et expectabo
interl.| interl.| propheta quasi quia precipis signari et abscondi Iudeis ergo expectabo Dominum||
Dominum
interl.| interl.| Iesum Emmanuel quem promittit venturum qui erit nobis in sanctificationem||
qui abscondit faciem suam
interl.| interl.| cognitionem||
a domo Iacob
interl.| interl.| Iudeis non credentibus||
et prestolabor eum
Numérotation du verset Is. 8,18 
Ecce
interl.| interl.| hoc repetit ut addat de prophetis prestolantibus||
ego
interl.| interl.| prestolabor Dominum||
et pueri
interl.| interl.| prestolabuntur||
quos mihi dedit
interl.| interl.| socios||
Dominus
interl.| interl.| ad quid||
in signum
interl.| interl.| prophete in signum futuri precesserunt||
interl.| interl.| id est ut signa et portenta faciant||
et in portentum Israelis a Domino exercituum
interl.| interl.| quasi hoc fiet||
qui habitat in monte Sion
interl.| interl.| Ecclesia||
marg.| marg.| PUERI  MEI. Qui non ex voluntate carnis sed ex Deo nati sunt. Filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis.||
marg.| marg.| Alii prophete et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaie quos genuit de prophetissa sed falso.||
marg.| marg.| Paulus in Epistola ad Hebreos licet eam inter canonicas scripturas non recipiat latina consuetudo hoc testimonium ex persona salvatoris ponit.||
marg.| marg.| Ecce ego et pueri mei id est apostoli qui in portentum secularis sapientie et superbie Iudeorum fuerunt. Stulta enim et infirma elegit Deus ut fortia et sapientia confunderet.||
Numérotation du verset Is. 8,19 
et cum dixerint ad vos
interl.| interl.| propheta o discipuli o prophete vel Christus ad discipulos||
interl.| interl.| Siri vel decem tribus||
querite
interl.| interl.| consilium||
a pythonibus
interl.| interl.| non ab Isaia||
et a divinis
interl.| interl.| insanientes||
qui stridunt in incantationibus suis
interl.| interl.| respondete||
numquid non populus a Deo suo
interl.| interl.| uno et vero cum vos a multis et a falsis requiratis||
requirit pro vivis a mortuis
interl.| interl.| quasi cum vos de vivis queritis noticiam a simulacris similibus mortuis||
Numérotation du verset Is. 8,20 
ad legem
interl.| interl.| in qua invenietis veritatem||
interl.| interl.| recurrite||
magis et ad testimonium
interl.| interl.| scripture que non fallit||
quod
interl.| interl.| gentes audiunt divinos tibi autem non ita||
si non dixerint
interl.| interl.| increduli||
iuxta verbum hoc
interl.| interl.| faciemus||
non erit eis matutina lux
interl.| interl.| Christus||
marg.| marg.| NON  ERIT  EIS  MATUTINA. Hoc est si populus noluerit veritatem a Domino querere non habebit lumen veritatis quam negligit.||
Numérotation du verset Is. 8,21 
et
interl.| interl.| non||
interl.| interl.| lux||
transibit per eam
interl.| interl.| congregationem vel terram||
Corruet
interl.| interl.| in dampnationem||
et esuriet
interl.| interl.| panem verbi Dei||
interl.| interl.| fame corporali et spiritali||
et cum esurierit irascetur
interl.| interl.| si vero non fuerint saturati et murmurabunt||
et maledicet
interl.| interl.| blasphemabit||
regi suo
interl.| interl.| principem populi tui non maledices||
et Deo suo et suspiciet sursum
interl.| interl.| undecumque veniat auxilium||
marg.| marg.| REGIS  SUO. Diabolo et paternis traditionibus id est antiquis erroribus.||
Numérotation du verset Is. 8,22 
interl.| interl.| in tribulatione||
et ecce tribulatio
interl.| interl.| undique malum||
et tenebre dissolutio
interl.| interl.| formido||
angustia et caligo
interl.| interl.| cecitas indurati cordis||
persequens et non poterit avolare
interl.| interl.| donec convertatur||
interl.| interl.| erui||
de angustia sua




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_8)